Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XVIII.
132 | [Alias cap. XIX.] Ad summam tamen, ut in fine quae disperse dicta sunt, expressius colligamus; cum ex caeteris, tum ex quatuor istis prae caeteris manifesta divinitatis gloria comprobatur: Deus enim ex eo cognoscitur, aut quia sine peccato est, aut quia peccata condonat: aut quia creatura non est, sed creator est: aut quia non adorat, sed adoratur. |
133 | Sine peccato itaque nemo est, nisi unus Deus; quia nemo sine peccato, nisi unus Deus. Peccata quoque nemo condonat, nisi unus Deus; quia aeque scriptum est: Quis potest peccata donare, nisi solus Deus [Luc. V, 21]? Creator quoque omnium non potest esse, nisi qui creatura non est: qui autem creatura non est, sine dubio Deus est: quia scriptum est: Servierunt creaturae potius quam creatori, qui est Deus benedictus in saecula [Rom. I, 23]. Deus quoque non adorat, sed adoratur; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deutur. VI, 13). |
134 | Consideremus ergo utrum horum aliquid habeat Spiritus sanctus, quae testimonium afferant divinitatis. Primum igitur de eo tractemus, quia nemo sine peccato nisi unus Deus: et exigamus ut doceant quod peccatum habeat Spiritus sanctus. |
135 | Sed docere non possunt, et auctoritatem requirunt, ut lectione doceamus, quia non peccavit Spiritus sanctus, sicut de Filio lectum est, quia peccatum non fecit [I Petr. II, 22]. Et hoc accipiant Scripturarum auctoritate nos docere; scriptum est enim: Quia in Sapientia est Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus [Sap. VII, 22]. Immaculatum dicit Scriptura: numquid mentita est de Filio, ut de Spiritu credas esse mentitam? Dixit enim propheta in eodem loco de Sapientia, quia nihil maculosum in illam incurrit. Ipsa immaculata est, et immaculatus eius est Spiritus. Ergo si peccatum non habet Spiritus, Deus est. |
136 | Sed quomodo reus potest esse peccati, qui donat ipse peccata? Ergo peccatum non fecit: et quia sine peccato est, creatura non est. Omnis enim creatura peccatorum capacitati obnoxia est: sola autem est a peccato immunis et immaculata sempiterna divinitas. |
137 | Nunc videamus utrum peccata donet Spiritus. Sed hic dubitari non potest, cum ipse Dominus dixerit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt [Ioan. XX, 22]. Ecce quia per Spiritum sanctum peccata donantur. Homines autem in remissionem peccatorum ministerium suum exhibent, non ius alicuius potestatis exercent. Neque enim in suo, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine peccata dimittunt. Isti rogant, divinitas donat; humanum enim obsequium, sed munificentia supernae est potestatis. |
138 | Per baptismum quoque peccata donari non est ambiguum: in baptismo autem operatio Patris et Filii et Spiritus sancti est. Ergo si peccatum donat Spiritus, cum scriptum sit: Quis potest dimittere peccata, nisi unus Deus [Marc. II, 7]; utique qui non potest ab unitate naturalis nominis separari, non potest etiam a Dei potestate secerni. Si autem a Dei non secernitur potestate, quomodo a Dei appellatione secernitur? |
139 | Videamus nunc utrum creatura sit, an creator? Sed cum supra [Lib. II, cap. 5, 6] creatorem evidentissime probaverimus, quia scriptum est: Spiritus divinus qui fecit me [Iob. XXXIII, 4]: et innovari faciem terrae per Spiritum [Psal. CIII, 30], et sine Spiritu fatiscere omnia declaratum sit; apparet Spiritum esse creatorem. Sed quis hoc dubitet, quando, sicut supra ostendimus, ne Domini quidem ex Virgine assumpta generatio, quae praestantior omnibus creaturis est, operationis exsors sit spiritalis? |
140 | Non ergo creatura Spiritus, sed creator est: qui autem creator, non utique creatura. Et quia creatura non est, sine dubio creator est, qui Patri et Filio cooperator est omnium. Si autem creator, utique dicendo Apostolus in condemnationem gentilitatis: Quia servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula [Rom. I, 23]: suadendo quoque, ut supra [Lib. II, cap. 5, 6] docuimus, serviendum esse Spiritui sancto; et creatorem ostendit, et quia creator est, Deum appellari debere monstravit. Quod etiam in epistola quae ad Hebraeos scripta est, comprehendit dicens: Quoniam qui omnia creavit, Deus est [Hebr. III, 4]. Aut dicant igitur quid sit quod sine Patre et Filio et Spiritu sit creatum, aut Spiritum quoque unius cum Patre et Filio deitatis esse fateantur. |
141 | Adorandum quoque docuit, quem Dominum et Deum dixit. Qui enim Deus universitatis et dominus, utique ab omnibus adorandus est; sic enim scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies [Deut. VI, 13]. |
142 | Aut dicant ubi legerint quia adorat Spiritus. Dictum est enim de Dei Filio: Adorent eum omnes angeli eius [Hebr. I, 6]: non lectum est, adoret Spiritus. Quomodo enim potest adorare, qui non inter famulos et ministros est, sed cum Patre et Filio servitia habet subiecta iustorum; quia scriptam est: Spiritui Dei servimus [Phil. III, 3]. Adorandus igitur est nobis, cui serviendum a nobis Apostolus docuit: cui autem servimus, hunc et adoramus, iuxta quod scriptum est, ut eadem saepe repetamus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. |
143 | Quamquam nec hoc praetermiserit Apostolus, quin et Spiritum diceret adorandum. Cum enim docuerimus quia Spiritus in prophetis est, nec hoc quisquam possit ambigere, quia per Spiritum prophetia datur, utique cum adoratur qui in prophetis est, idem Spiritus adoratur. Itaque sic habes: Si conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intret autem idiota aut infidelis, nonne dicet quod insanitis. Sin autem prophetent omnes, intret autem quis idiota aut infidelis, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus. Occulta etiam cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus sit in vobis [I Cor. XIV, 23 et seq.]. Deus est ergo qui adoratur, Deus qui manet, et qui loquitur in prophetis: manet autem et loquitur Spiritus; ergo et Spiritus adoratur. |