monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XIV. <<<     >>> XVI.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XV.

104 [Alias cap. XVII.] Sed fortassis iterum dicas: Si Dominum Spiritum dixero, tres Dominos declarabo. Numquid cum Dominum Filium dicis, aut Filium negas, aut duos Dominos confiteris? Absit; ipse enim Filius dixit: Nolite duobus dominis servire [Matth. VI, 24]. Sed non utique aut se aut Patrem Dominum denegavit; nam et Patrem Dominum dixit, sicut habes: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae [Matth. XI, 25]. Et se memoravit Dominum, sicut in Evangelio legimus: Vocatis me Dominum et magistrum, [Rom. edit. cum uno aut altero mss., et bene dicitis.] et bene facitis; sum etenim [Ioan. XIII, 13]. Sed non duos Dominos dixit; immo ostendit se non duos Dominos dixisse, [Unus mss., cum pariter moneat. Infra vero ubi nos cum ant. edit. et mss. non paucis, ubi dominatus unus est; Rom. edit. et quidam mss., ubi dominus unus est; alii paulo plures, ubi dominator, etc.] cum praemonet: Nolite duobus dominis servire. Non sunt enim duo domini, ubi dominatus unus est; quia Pater in Filio, et Filius in Patre; [Mss. non pauci, et ideo Dominator unus.] et ideo Dominus unus.
105 Sic et Lex docuit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est [Deut. VI, 4]: hoc est, immutabilis, semper in unitate permanens potestatis, semper idem, nulla accessione, nulla diminutione mutatur. Ergo unum dixit Moyses, et idem tamen Dominum a Domino pluisse memoravit [Gen. XIX, 14]. [Mss. aliquot, Apostolus quoque distinguit: Det vobis Dominus misericordiam, etc.] Apostolus quoque: Det, inquit, Dominus misericordiam invenire a Domino [II Tim. I, 18]. Dominus pluit a Domino, Dominus dat a Domino misericordiam: Dominus nec ibi discernitur, ubi pluit a Domino; nec hic separatur, ubi miseretur a Domino, sed utroque in loco unitas dominationis exprimitur.
106 In psalmis quoque habes: Dixit Dominus Domino meo [Psal. CIX, 1]. Nec ideo Patrem suum Dominum denegavit, quia Filium Dominum suum esse memoravit: sed ideo Filium Dominum suum dixit, ne crederes Filium prophetae fuisse, sed Dominum: quod in Evangelio ipse Dominus manifestavit dicens: Si enim David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo Filius eius est [Matth. XXII, 43]? In spiritu dicit David Dominum, non Spiritus dicit. Aut si hinc calumniantur, quia Dominum Spiritus dixit, necesse est pari sacrilegio Filium Dei etiam Spritus sancti Filium videantur asserere.
107 Ergo quemadmodum duos non dicimus Dominos, cum et Patrem et Filium designamus; ita nec tres Dominos dicimus, cum dominum Spiritum confitemur. Sicut enim sacrilegium est tres Dominos aut Deos dicere, ita etiam hoc plenum sacrilegii est duos Dominos aut Deos dicere; quia unus Deus, unus Dominus, unus est Spiritus sanctus: et qui Deus, Dominus: et qui Dominus, Deus: quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est.
108 Denique et Dominum et Deum legisti Patrem: Domine Deus meus, [Ita vet. edit. et mss. nonnulli, a quibus edit. Rom. et ad Colb. hoc solo recedunt, quod pro clamabo praeferunt, clamavi: reliqui autem scripti cod. habent, clamabo ad te, et exaudisti me.] clamabo ad te, exaudi me [Psal. CXL, 1]. Et Dominum et Deum habes Filium, sicut in Evangelio legisti, quia cum tetigisset Thomas latus Christi, ait: Dominus meus et Deus meus [Ioan. XX, 28]. Ergo sicut Pater Deus, et Filius Dominus: ita et Filius Deus, et Pater Dominus. Alternatur pia significatio, non alternatur divina natura, sed immutabilis manet gratia. Non enim largitatis collativa, sed naturalis [Thuan. codex, placita veritatis sunt.] placita charitatis sunt, quia et unitas proprietatem habet, et proprietas unitatem.
Ambrosius HOME

csg98.149 csg102.190

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik