monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XIV.

94 [Alias cap. XV.] Unus ergo Deus, salva maiestate Trinitatis aeternae, sicut proposito declaratur exemplo. Nec eo tamen solo loco Trinitatem videmus nomine divinitatis expressam, sed cum plerisque locis, sicut et supra diximus, tum maxime in his epistolis quas ad Thessalonicenses [Nonnulli mss., Apostolus direxit.] Apostolus scripsit, divinitatem atque dominatum Patris et Filii et Spiritus sancti evidentissime declaravit. Sic enim habes: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate invicem et in omnes, sicut et nos in vobis, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctificatione coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Iesu [I Thess. III, 12, 13].
95 Quis est igitur Dominus, qui multiplicet nos, et abundare faciat coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Iesu? Patrem dixit, et Filium dixit: quem ergo cum Patre et Filio praeter Spiritum iunxit? Quis est Dominus qui corda nostra in sanctificatione confirmet? Sanctificatio enim [Mss. aliquot non inferioris notae, gratiae spiritualis est.] gratia spiritalis est, sicut et infra dixit: In sanctificatione Spiritus, et fide veritatis [II Thess. II, 12].
96 Quem putatis ergo hic Dominum, praeter Spiritum nuncupatum? [Gill. et Rom. cum mss. nonnullis, Hoc Deus Pater; Amerb. et Eras. cum aliis multo pluribus, Nec Deus Pater. Non male, est enim interrogatio quae cum stomachatione quadam et obiurgatione coniuncta est.] Nec Deus Pater docere vos potuit, qui ait: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto [Ioan. I, 33]? Descendit enim Spiritus in specie columbae [Luc. III, 22]; ut et sapientiae testimonium ferret, et sacramentum lavacri spiritalis impleret, et unius se cum Patre et Filio operationis ostenderet.
97 Ac ne per imprudentiam aliquid excidisse Apostolo iudicetis, sed scientem prudentemque et sancto infusum Spiritu significasse Dominum, quem Deum sentiebat, etiam in secunda ad Thessalonicenses epistola hoc idem repetivit dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi [II Thess. III, 5]. [Nonnulli mss., Si directio Dei est ea, et Christi . . . . qui diligat, debet ostendi, si dilectionem, etc.] Si dilectio Dei est, et Christi patientia, quis est dominus qui dirigat, debet ostendi, si directionem sancti Spiritus denegamus.
98 Sed negare non possumus, quoniam de ipso Dominus dixit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem [Ioan. XVI, 12, 13]. Et David de ipso dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam [Psal. CXLII, 10].
99 [Alias cap. XVI.] Vide quid de Spiritu sancto vox Dominica resultaverit. Filius Dei venit, et quia nondum infuderat Spiritum, parvulos quosdam [Thuan. cod., nos degeneres sine Spiritu declaravit.] nos degere sine Spiritu declaravit. Spiritum dixit esse venturum, qui faceret ex parvulis fortiores, incremento videlicet spiritalis aetatis. Quod ideo posuit, non quo virtutem Spiritus anteferret, sed ut in cognitione Trinitatis ostenderet plenitudinem esse virtutis.
100 Necesse est igitur aut quartum aliquem dicatis, quem sentire praeter Spiritum debeatis: aut certe non alium Dominum iudicetis, nisi Spiritum designatum.
101 Quod si evidentem conceptionem verborum exigitis, quibus Dominum Spiritum Scriptura memoraverit, nec id latere vos potuit; quia scriptum est: Dominus autem Spiritus est [II Cor. III, 17]. Quod utique dictum de Spiritu sancto totius series lectionis ostendit. Et ideo Apostolica consideremus eloquia: Quoties legitur Moyses, inquit, velamen positum est super cor eorum: cum vero conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas [Ibid., XV, 16].
102 Non solum itaque Spiritum dominum dixit, sed etiam addidit: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Nos itaque omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu [Ibid., 18], hoc est, qui ad Dominum sumus ante conversi, ut spiritali intellectu quasi in quodam speculo Scripturarum Domini gloriam videremus, nunc ab hac gloria quae nos convertit ad Dominum, in illam coelestem gloriam reformamur. Ergo cum Dominus sit ad quem convertimur, Dominus autem Spiritus sit a quo reformamur, qui conversi ad Dominum sumus, Dominus utique Spiritus sanctus est designatus; ipse enim conversos suscipit, qui reformat. Nam [Mss. aliquot, quomodo quis quod non susceperat, reformaret.] quomodo quos non susceperat, reformaret?
103 Quamquam quid expressionem quaerimus vocis, ubi expressionem cernimus unitatis? Nam etsi Dominum Spiritumque distinguas; negare tamen non potes quia ubi Dominus, ibi et Spiritus: et qui fuerit conversus ad Dominum, erit conversus ad Spiritum. Si litteram calumniaris, unitatem non inficiaris: si unitatem vis secernere, potestatis Dominum ipsum Spiritum confiteris.
Ambrosius HOME

csg98.146 csg102.186

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Ambrosius > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik