monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XIII.

92 [Alias cap. XIV.] Sed quid veremini, an illud quod oblatrare consuestis, ne tres faciatis deos? Absit; ubi enim una deitas intelligitur, unus Deus dicitur. Neque enim cum Filium Deum dicimus, duos deos dicimus. Nam si cum deitatem Spiritus [Ita mss. plures ac probatiores: nonnulli autem alii et omnes edit., confitemur, putatis nos tres deos dicere.] confitemini, putatis tres deos dici: ergo et cum deitatem Filii dicitis, quia non potestis eam negare, duos inducitis deos. Necesse est igitur iuxta sententiam vestram, si Deum personae unius, non unius naturae nomen putatis, aut duos deos dicatis, aut Deum Filium denegetis.
93 Sed excusemus vos ab inscientia, etsi non excusamus a culpa. Etenim secundum nostram sententiam quia unus Deus, una divinitas, et unitas intelligitur potestatis. Sicut unum Deum dicimus, et Patrem vero deitatis nomine confitentes, nec Filium denegantes; ita etiam Spiritum sanctum a deitatis non excludimus unitate, et tres deos non asserimus, sed negamus; quia pluralitatem non unitas facit, sed divisio potestatis. Quomodo enim pluralitatem recipit unitas divinitatis; cum pluralitas numeri sit, numerum autem non recipiat divina natura?
Ambrosius HOME

csg98.145 csg102.185

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik