monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XII.

86 An vero negat aliquis adorandam divinitatem Trinitatis aeternae? cum et Scripturae divinae inexplicabilem maiestatem exprimant Trinitatis, sicut alibi Apostolus dicit: Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae [Bigot. cod., charitatis Dei. Sed contra non solum aliorum omnium, atque edit.: verum etiam Apostolici textus auctoritatem.] claritatis Dei in facie Iesu Christi [II Cor. IV, 6].
87 Nempe hanc claritatem viderunt apostoli, cum Dominus Iesus divinitatis suae luce in monte fulgeret: Viderunt, inquit, apostoli, et in faciem prociderunt [Matth. XVII, 6]. Putasne illos vel cum prociderent, adorasse; cum fulgorem divini luminis corporalibus oculis sustinere non possent, et splendor lucis aeternae aciem visus mortalis obduceret? Aut quid aliud tunc temporis dixerunt illi videntes gloriam eius, nisi: Venite adoremus, et procidamus ante eum [Psal. XCIV, 6]? [Alias cap. XIII.] Illuxit enim Deus in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi [II Cor. IV, 6].
88 Quis est ergo qui illuxit, [Mss. aliquot, ut cognoscamus Dominum.] ut cognoscamus Deum in facie Christi Iesu? Dixit enim, Illuxit Deus, ut cognoscatur claritas Dei in facie Christi Iesu: quem putamus alium praeter Spiritum declaratum? Aut quis est alius praeter Spiritum sanctum, cui divinitatis potentia deferatur? Qui enim Spiritum excludunt, necesse est inducant alium, qui cum Patre et Filio gloriam divinitatis accipiat.
89 Eadem igitur verba repetamus: Deus est qui illuxit ad illuminationem claritatis Dei in facie Iesu Christi. Habes Christum evidenter expressum. Cuius ergo claritas illuminare dicitur, nisi Spiritus? Ipsum ergo Deum expressit, quia claritatem Dei dixit: si Patris, superest ut qui dixit de tenebris lumen splendescere, et illuxit in cordibus nostris, Spiritus sanctus intelligatur; alium enim non possumus cum Patre Filioque venerari. Si igitur Spiritum intelligis, et hunc Apostolus Deum dixit; necesse est igitur deitatem Spiritus etiam vos fateamini, qui negatis.
90 Sed quam impudenter negatis, cum legeritis quia templum habet Spiritus sanctus! Scriptum est enim: Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis [I Cor. III, 16]. Deus ergo templum habet, creatura templum non habet verum. Spiritus autem habet templum, qui habitat in nobis. Nam scriptum est: Quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti [I Cor. VI, 15].
91 In templo autem non quasi sacerdos, nec quasi minister, sed quasi Deus inhabitat; quoniam ipse Dominus dixit Iesus: Inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus [Levit. XXVI, 12]. Et David dicit: Dominus in templo sancto suo [Psal. X, 5]. Ergo Spiritus habitat in templo sancto suo, sicut habitat Pater, habitat et Filius, qui ait: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. Advertimus igitur quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in uno eodemque per naturae eiusdem maneant unitatem. Ergo divinae est potestatis, qui habitat in templo; sicut enim Patris et Filii, ita et Spiritus sancti sumus templum: non multa templa, sed unum templum; quia unius templum est potestatis. Manet autem in nobis Pater per Spiritum, quem dedit nobis. Quomodo igitur potest simul dispar manere natura? Utique non potest. Manet autem cum Patre et Filio Spiritus sanctus. Unde et Apostolus cum gratia Iesu Christi et charitate Dei communicationem sancti Spiritus copulavit dicens: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis [II Cor. XIII, 13].
Ambrosius HOME

csg98.143 csg102.182

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik