monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, X. <<<     >>> XII.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT XI.

69 [Alias cap. XII.] Sed fortasse referatur quia in posterioribus istius ipsius libri iterum Dominus Deum Spiritum dixit, sed de Patre Deo sensit. Sic enim habes in Evangelio: Nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare [Ioan. IV, 23, 24]. Non solum enim hoc exemplo divinitatem sanciti Spiritus vultis negare; sed etiam in Spiritu adorari Deum tamquam ad subiectionem Spiritus derivatis.
70 Cui loco respondebo breviter, quia spiritus plerumque ponitur pro gratia spiritali, sicut et Apostolus dixit: Quia ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus [Rom. VIII, 26], hoc est, gratia spiritalis; nisi forte gemitus vos sancti Spiritus audire potuistis. Ergo et hic adoratur Deus, non in malitia cordis, sed in gratia spiritali. In animam enim malevolamnon intrat sapientia [Sap. I, 4]; quia nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]. Statimque subdidit: Divisiones vero gratiarum sunt [Ibid., 4].
71 Non igitur hoc ad plenitudinem, nec ad portionem Spiritus potest pertinere, quia neque humana mens eius plenitudinem capit, neque in ullas sui dividitur sectiones: sed donum gratiae spiritalis infundit, in quo adoratur Deus, sicut adoratur etiam in veritate; non enim adorat, nisi qui veritatem divinitatis eius pio haurit affectu. Nec utique velut personaliter Christum, aut sanctum personaliter Spiritum comprehendit.
72 Aut si putas quod velut personaliter dictum de Spiritu videatur et de Christo: ergo Deus similiter adoratur in veritate, sicut adoratur in Spiritu. Aut similis igitur subiectio, quod absit ut credas; et nec Filius adoratur: aut, quod verum est, similis unitatis est gratia, et Spiritus adoratur.
73 Colligamus hic ergo et concludamus Arianorum impias quaestiones. Si enim ideo negant adorandum Spiritum, quia Deus adoratur in Spiritu; negent ergo adorandam veritatem, quia Deus adoratur in veritate. Nam licet plurimae veritates sint, quia scriptum est: Diminutae sunt veritates a filiis hominum [Psal. XI, 1]; donatae tamen sunt a veritate divina, quae est Christus qui ait: Ego sum via, veritas et vita [Ioan. XIV, 6]. Ergo si hoc loco veritatem ex usu intelligunt, intelligant etiam gratiam spiritalem, et nihil est offensionis: aut si veritatem Christum accipiunt, adorandum negent.
74 Sed refelluntur factis piorum, serie Scripturarum. Adoravit enim Christum Maria, et ideo praenuntia resurrectionis ad apostolos destinatur, solvens haereditarium nexum, et feminei generis immane delictum. Hoc enim operatus est in mysterio Dominus; ut ubi superabundaverat peccatum, superabundaret et gratia [Rom. V, 20]. Meritoque ad viros femina destinatur; ut quae culpam viro prima nuntiaverat, prima Domini gratiam nuntiaret.
75 Adoraverunt et apostoli [Matth. XXVIII, 17]; et ideo quia detulerunt fidei testimonium, acceperunt fidei magisterium. Adoraverunt et angeli, de quibus scriptum est: Et adorent eum omnes angeli eius [Hebr. I, 6].
76 Adorant autem [Quaestionem de adoratione Christi etiam secundum humanitatem non sine causa hic paulo diligentius tractat sanctus Doctor. Etenim Apollinaristae, ut impium suum dogma de unica in Christo natura statuerent, ex adulterina Iulii Pont. Rom. epistola dictitabant, siquidem non unius sed duplicis naturae Christus esset, a catholicis unam adorari, alteram non adorari oportere, ipsosque in divinam baptizari, non autem in humanam. Hinc erat, quod orthodoxos invidiose ἀνθρωπολάτρας appellare solebant, et ianuis suis inscribebant adorandum esse non hominem Deiferum, sed Deum carniferum. Horum errores acerrime confutarunt Athanasius lib. de Incarn. Christi, et epist. ad Adelph., Epiphanius Ancor. num. 51, Leo Byzant., Ambrosius hic et lib. de Incarn. Sacram., atque alii. Christum porro secundum utramque naturam una et eadem adoratione colendum post synodum Chalced. statuit Constantin. V, can. 8.] non solum divinitatem eius, sed etiam scabellum pedum eius, sicut scriptum est: Et adorate scabellum pedum eius; quoniam sanctum est [Psal. XCVIII, 5]. Aut si negant quia in Christo etiam incarnationis adoranda mysteria sint, in quibus velut vestigia quaedam divinitatis expressa, et vias quasdam Verbi coelestis advertimus; legant quia et apostoli adorabant eum in carnis gloria resurgentem [Matth. XXVIII, 17].
77 Ergo si nihil derogat Christo, quod Deus adoratur in Christo; quia adoratur et Christus: nihil utique derogat etiam Spiritui, quia Deus adoratur in Spiritu; quia adoratur et Spiritus, sicut Apostolus dixit: Spiritui Dei servimus [Philip. III, 3]. Qui enim servit, et adorat, sicut supra dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies [Deut. VI, 13].
78 Sed ne forte propositum aliquis praeterfugere videatur exemplum, qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait Propheta: Adorate scabellum pedum eius [Ps. XCVIII, 5], consideremus; non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum. Nam neque corporalis Deus, aut non immensus; ut tamquam fulcrum pedibus eius scabellum subiectum putemus. Neque adorandum quidquam praeter Deum legimus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies [Deut. VI, 13]. Quomodo ergo adversus Legem Propheta praeciperet, sub Lege nutritus, et eruditus in Lege. Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quid sit scabellum. Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum [Esa. LXVI, 1]. Sed nec terra adoranda est nobis, quia creatura est Dei.
79 Videamus tamen ne terram illam dicat adorandam Propheta, quam Dominus Iesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur: per terram autem [Mirum est quantum torserit hic locus neotericos heterodoxos. Eum proposuerunt cardinales Bellarminus lib. III, cap. 12, et Perronius lib. etiam III de Euchar. cap. 14, tamquam ad probandum summam et, ut vocant, latriae adorationem Christo in eucharistica liturgia deberi, et re vera iam inde a felicibus illis florentis Ecclesiae temporibus deferri consuevisse, validissimum. Contra vero Plessaeus et Albertinus eiusdem vim responsis suis sin minus frangere, saltem debilitare conati sunt. Prior siquidem duo respondet: Ambrosium de adoratione eodem sensu loqui, quo de manducatione; eodem autem de manducatione, quo de tactu seu palpatione: atqui, ait ille, Ambrosius in Expos. Lucae agens de Magdalena, Christum iam non corporaliter, sed per fidem contingi asseverat. Verum nihil ea responsione ineptius. Namque adeo non negat sanctus Doctor Christum tangi posse post resurrectionem, ut Mariam alteram Christi pedes amplexam tenuisse clare affirmet. Deinde ut maxime Christum in eucharistia corporeo tactu palpare nequeamus, sed tantummodo, quibus vestitur, accidentia; quid vetet ne quem vere praesentem esse, licet lateat, per fidem cognoscimus, vera et externa adoratione veneremur. Secunda eiusdem responsio est Christum quidem in mysteriis adorari, sed non adorari mysteria in sacramento, non adorari ipsummet sacramentum. Quod quidem eo maxime probare nititur, quia quibusdam locis a Patribus et ab Ambrosio ipso sacramentum creatura dicitur: sed cum illic sacramentum sumatur vel pro materia sacramenti nondum consecrata, vel pro typis seu speciebus sacramentalibus, ex hac etiam parte nihil promovet. Neque vero felicior est, cum Christum adorari in mysteriis ita explicat, ut non de adoratione singulari, quae Christo praesenti exhibeatur, sed de communi illa qua in quolibet religionis actu, puta in baptismatis aut alio simili, sedentem ipsum ad paternam dexteram veneramur. Verum frustra captantur huiusmodi effugia et diverticula. Clarum quippe est hoc unum esse Ambrosii nostri consilium, nempe ut adorationem Spiritui negari non posse exinde probet, quod Christi caro, cuius auctor est idem Spiritus, vere adoretur: id autem ita habere uti doceat, asserit eamdem carnem in resurrectione adoratam esse ab apostolis, et etiamnum a nobis in mysteriis adorari. Quis igitur non intelligat ideo adorari in mysteriis, quia ibidem nobis praesens est, quemadmodum propterea cum in resurrectione adoraverunt apostoli, quia praesentem ipsum intuebantur. Attamen urget Albertinus nihil hic esse, cur per mysteria eucharistiae potius, quam baptismatis sacramentum intelligamus; cum multi Patres nos in baptismo eumdem cultum Christo deferre praecipiant. At qui locorum quos iste affert, verba expenderit, facile advertet non illic agi de peculiari veneratione, quae carni Dominicae exhibeatur, sed tantum de communi illa, qua Christum ubicumque positi possumus adorare. Quod vero locus hic de sola eucharistia interpretandus sit, praeter illa quae iam diximus, Augustinus fidelissimus Ambrosii discipulus plane confirmat; is enim exponens supra citatum ab Ambrosio psalmi XCVIII versum Adorate scabellum pedum eius, ut eum sacramento altaris accommodaret, non solum Ambrosianas sententias, sed et verba ipsa mutuatus est.] caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Iesu, ut supra diximus, adorarunt; neque enim divisus est Christus, sed unus [I Cor. I, 13]: neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex Virgine denegatur. Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35]: haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est; quando adoratur ille, qui secundum carnem natus ex Spiritu sancto est.
80 Ac ne quis hoc derivet ad Mariam virginem: Maria erat templum Dei, non Deus templi. Et ideo ille solus adorandus, qui operabatur in templo.
81 Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu; quia et Spiritus adoratur. Quamquam si ipsa verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et Spiritu sancto, nisi eiusdem potestatis unitatem intelligere debemus? Quid est enim: In Spiritu et veritate adorare oportet [Ioan. IV, 24]? [Amerb. et Eras., Nisi ut hoc numquam ad gratiam spiritualem referas; mss. aliquot, Nisi ut hoc non aliter quam ad gratiam, etc. Gill. vero, et Rom. cum mss. multo pluribus, ut in textu. Quod autem voci personaliter adiicit, si tamen dignum hoc verbum, etc., indicat homines cum divina humanis verbis explicare cogantur, nihil quod maiestate Dei dignum sit, eloqui posse. Nec vero minus caute atque timide eodem personae vocabulo usum reperies Augustinum lib. VII de Trin. cap. 4, Vincentium Lyria. atque alios.] si tamen hoc non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter (si tamen dignum hoc verbum est maiestatis expressione divinae) de Christo accipias et de Spiritu.
82 Quid est ergo adoratur in Christo Pater, nisi quia est in Christo Pater, et loquitur in Christo Pater, et manet in Christo Pater? Non utique quasi corpus in corpore; non enim Deus corpus: nec quasi confusus in confuso; sed quasi verus in vero, Deus in Deo, lumen in lumine, quasi Pater sempiternus in Filio coaeterno. Non ergo insertio corporis intelligitur, sed unitas potestatis. Ergo per unitatem potestatis coadoratur in Patre Christus, cum Deus Pater adoratur in Christo. Similiter itaque per unitatem potestatis eiusdem coadoratur in Deo Spiritus, dum Deus adoratur in Spiritu.
83 Adhuc verbi istius vim atque sermonis diligentius pertractemus, et proprietatem eius ex aliis colligamus: Omnia, inquit, in Sapientia fecisti [Ps. CIII, 24]. Quid hic igitur intelligimus exsortem factorum esse Sapientiam? Sed omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 3]. Et David ait: Verbo Domini coeli firmati sunt [Psal. XXXII, 6] Ergo [Ita Gill. et Rom. edit. cum maiori numero mss.: Amerb. vero et Eras. cum aliis mss., ipse quidem Filium . . . auctorem. Ita utique, etc.] ipse qui Dei Filium etiam coelestium dicit auctorem, ita utique dixit in Filio facta omnia, ut in operum instauratione Filium a Patre minime separaret, sed Patri iungeret.
84 Paulus quoque ait: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia [Coloss. I, 16]. Numquid cum dicit, in ipso, negavit per ipsum? Non negavit utique, sed asseruit. Denique et alibi dixit: Unus Dominus Iesus, per quem omnia [I Cor. VIII, 6]. Ergo cum dicit, per ipsum, negavit in ipso condita esse omnia, per quem dicit esse omnia? Hanc vim habent verba haec: In ipso, et cum ipso [Coloss. I, 16]; ut unum in his atque consimile, non contrarium intelligatur. Quod etiam in inferioribus manifestavit dicens: Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt [Ibid.]; haec enim tria in Christo unum esse: cum ipso, et per ipsum, et in ipso, sicut supra diximus [Lib. II, cap. 8, 9], Scriptura testatur. Habes enim per ipsum et in ipso condita esse omnia.
85 Accipe etiam quia cum ipso Pater, et ipse cum Patre erat; cum omnia conderentur. Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram; cum faceret fontes aquarum [Prov. VIII, 27]. Et in veteri Testamento dicendo Pater, Faciamus [Gen. I, 26], ostendit Filium secum adorandum, quasi omnium conditorem. Sicut ergo in Filio [Amerb. et Eras., creatura discutitur; aliae edit. et cuncti mss., creata dicuntur. Iterum vero ubi omnes edit. ac plures mss., cum in veritate adorari; alii aliquot legunt, cum in Filio, in veritate, etc.] creata dicuntur, quorum Filius creator accipitur; ita etiam cum in veritate adorari Deus dicitur, verbi ipsius proprietate in eumdem modum frequenter expressa debet intelligi, quod et Filius adoretur. Similiter itaque adoratur et Spiritus; quia Deus adoratur in Spiritu. Ergo Pater et cum Filio adoratur, et cum Spiritu, quia Trinitas adoratur.
Ambrosius HOME

csg98.138 csg102.175

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ambrosius > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik