monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, IX. <<<     >>> XI.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT X.

59 [Alias cap. XI.] Nec solum hoc loco evidenter sancti Spiritus θεότητα, hoc est, deitatem Scriptura testatur; sed etiam ipse Dominus dixit in Evangelio: Quoniam Deus Spiritus est [Ioan. III, 6]. Quem locum ita expresse, Ariani, testificamini esse de Spiritu; ut eum de vestris codicibus auferatis: atque utinam de vestris, et non etiam de Ecclesiae codicibus tolleretis! Eo enim tempore quo [Mss. aliquot, impia infidelitas Auxentii. Caeterum hanc eiusdem Auxentii intrusionem, quae contigit anno 355 factam esse a Constantio imperatore eodem armorum terrore ac violentia, qua sanctum Dionysium e sede sua deturbatum in exsilium expulit, discimus ex epist. Athanasii ad Solitarios, et libro Hilarii contra eumdem Constantium. Quod vero ad vexationem Sirmiensis Ecclesiae, non dubium est Sirmiensia indicari concilia. Quandoquidem in primo quod celebratum fuit anno 351. Photinum eadem sede abdicarunt, fideique formulam ediderunt, quae speciem orthodoxi dogmatis ita praeferebat, ut ipsam fueri conatus fuerit Hilarius in libro de Synodis; licet eamdem Athanasius in libro de Synodis Arim. et Seleuc. damnarit. At vero iidem illi, qui deposito haeresiarcha, de Ecclesia videbantur bene meriti, ut in vacua sede Germinius sive Garminius Arianarum partium haereticus constitueretur, a Constantio impetravere; atque in secunda Synodo ibidem anno 357 habita formulam illam proposuerunt, quam cum magnus Hosius terrore, taedio et fatiscentis aetatis infirmitate victus subscripsisset, ingentem hoc suo casu catholicis omnibus peperit doleris materiem. In tertia denique, anno 359, coacta formulam aliam promulgarunt, quam dictavit Marcus Arethusius, fidei catholicae haud minus infestam exitiosamque. Hinc intelligas nutantibus sacerdotibus hic idem esse ac episcopis in proposito verae fidei parum firmis. Quod si quis contra Petavium, Valesium et alios recentiores non tria Concilia, sed unicum tantum fuisse velit, ex que variae illae tres formulae profectae sint, nihilo tamen secius ad illud referri ea poterunt, quae hic dicuntur ab Ambrosio.] impiae infidelitatis Auxentius Mediolanensem Ecclesiam armis exercituque occupaverat, vel a Valente atque Ursatio, nutantibus sacerdotibus suis, incursabatur Ecclesia Sirmiensis, [Omnes edit., falsum hoc et sacrilegum simulacrum: contra vero mss. prope ad unum, falsum hoc et sacrilegium vestrum. Minime male; idem enim est ac si legamus, falsitas seu corruptio et adulteratio, haec simul et sacrilegium vestrum deprehensum est. Sacrilegum vero simulacrum quid significat?] falsum hoc, et sacrilegium vestrum in Ecclesiasticis codicibus deprehensum est. Et fortasse hoc etiam in Oriente fecistis.
60 Et litteras quidem potuistis abolere, sed fidem non potuistis auferre. Plus vos illa litura prodebat, plus vos illa litura damnabat; neque enim vos poteratis oblinire veritatem, sed illa litura de libro vitae nomina vestra radebat. Cur auferebatur: Quoniam Deus Spiritus est; si non pertinebat ad Spiritum? Si enim de Deo Patre vultis expressum, ergo et Deum [Rom. edit., Patrem negastis, quem putastis esse delendum. Et continuo post mss. non pauci, Utrum velitis eligere, etc.] Patrem negatis, qui putatis esse delendum. Utrum vultis, eligite: in utroque vos laqueus vestrae impietatis astringet, si gentiles vos esse fateamini vel Patrem Deum negando, vel Spiritum. Tenetur igitur vestra confessio, qua delestis oraculum, dum formidatis exemplum.
61 Delestis quidem in pectoribus animisque vestris: caeterum divinum non deletur oraculum, non deletur Spiritus sanctus, sed aversatur impias mentes: non deletur gratia, sed iniquitas; quia scriptum est: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas [Esai. XLIII, 25]. Denique Moyses pro populo petens: Dele, inquit, me de libro tuo, si non parcis huic populo [Exod. XXXII, 32]. Nec tamen deletus est; quia non habebat iniquitatem, sed gratiam profluebat.
62 Vestra igitur estis confessione convicti, quod sapienter factum non potestis dicere, [Mss. aliquot, sed astute actum. Cognovistis, etc. Infra etiam iidem cod., Quo enim possit vestra argumentatio alio intellectum loci illic derivare?] sed astute. Astute enim cognovistis loci istius vos attestatione convinci, nec argumenta vestra adversus id posse testimonium convenire. Quo enim possit alio intellectus loci istius derivari, cum series lectionis tota de Spiritu sit?
63 Nicodemus quaerit de regeneratione, respondet Dominus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit [Non pauci mss., ex aqua et Spiritu sancto. Et infra, de carne caro est. Porro sequentes voces, quia de carne natum est, non minus absunt ab omnibus omnium idiomatum bibliis, quam illae de quibus hic disputatur, quoniam Deus Spiritus est. Atqui ut dubitare nequaquam licet, quin hae ultimae ab haereticis fuerint ex albo sacrarum paginarum erasae, ita satis mirum est easdem nusquam in proprium locum fuisse restitutas. Forte quaerat aliquis cur e cap. III, haec verba expuncta sint, cum eadem in capite IV, vers. 24, integra perseverent? Sed rationem satis indicat Ambrosius noster, videlicet quod verba cap. IV ad Patrem detorqueri posse putarent haeretici.] per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei [Ioan. III, 5]. Et ut ostenderet aliam generationem secundum carnem esse, aliam secundum Spiritum, addidit: Quod natum est ex carne caro est; quia de carne natum est; et quod natum est de Spiritu, Spiritus est; quia Deus Spiritus est [Ibid., 6]. Pro sequere ergo totam seriem lectionis, et invenies quod Dominus impietatem vestram plenitudine assertionis excluserit. Noli, inquit, mirari quia dixi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu [Ibid., VII, 8].
64 Quis est qui nascitur de Spiritu, et qui efficitur Spiritus, nisi qui renovatur Spiritu mentis suae? Hic est utique qui per aquam regeneratur et Spiritum sanctum; quoniam per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti spem vitae capimus aeternae. Et alibi Petrus apostolus ait: Vos autem Spiritu sancto baptizabimini [Act. XI, 16]. Quis est autem qui baptizatur Spiritu sancto, nisi qui renascitur per aquam et Spiritum sanctum? Ergo de sancto Spiritu Dominus dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei. Et ideo de ipso nasci nos in posterioribus definivit, per quem renasci nos in superioribus est locutus. Haec Dominica sententia est: [Scripto nitor, non argumento propterea dicit Ambrosius, quod etiam humanis testimoniis argumenta cedere soleant, ut ipse scribit lib. I de Fide cap. 11, num. 70. Vide similiter quae notavimus ad lib. III, cap. 3, num. 24.] scripto nitor, non argumento.
65 Quaero tamen cur si non dubitatur per Spiritum sanctum [Pauci mss., nos nasci, dubitetur de Spiritu sancto nos renasci.] nos renasci, dubitetur de Spiritu sancto nos nasci; cum ipse Dominus Iesus de Spiritu sancto et natus sit et renatus? Quem si natum de Spiritu sancto confitemini [Matth. I, 20], quia non potestis negare: renatum autem [Matth. III, 16] negatis; magna insipientia, ut quod singulare Dei est, confiteamini: quod commune est hominum, denegetis. Et ideo bene vobis dicitur quod Iudaeis dictum est: Si terrena vobis dixi, et non creditis; quomodo si dixero vobis coelestia credetis [Ioan. III, 12]?
66 Sed tamen utrumque locum ita scriptum invenimus in Graeco, ut non per Spiritum dixerit, sed de Spiritu. Denique sic habet: Ἀμὴν, ἀμὴν, λέγω σοι, ἐὰν μή τις γεννήθη ἐξ ὕδατος καὶ Πνεύματος, hoc est, de aqua et Spiritu. Ergo cum dubitari non debeat de sancto scriptum esse Spiritu, quod natum est de Spiritu; non est dubium quin Deus sit et sanctus Spiritus, secundum quod scriptum est, quia Deus Spiritus est.
67 Alibi quoque ut hoc de sancto Spiritu scripsisse se idem evangelista reseraret: Per aquam, inquit, et Spiritum venit Christus Iesus, non solum in aqua sed per aquam [Vet. edit. et quidam mss., et sanguinem, et Spiritus testimonium: quoniam Spiritus est veritatis . . . unum sunt in Christo Iesu. Mss. vero caeteri nobiscum faciunt, excepto quod pro, Spiritus est veritas, nonnulli habent cum Vulg. vers. sola, Christus est veritas.] et sanguinem. Et spiritus testimonium dicit, quoniam Spiritus est veritas; quia tres sunt testes, Spiritus, aqua, sanguis: et hi tres unum sunt [I Ioan. V, 6 et seq.].
68 Audi quomodo testes: Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, [Mss. nonnulli, sanguis expiat ad pretium.] sanguis spectat ad pretium. Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequimur spiritali; quia Spiritus testimonium reddit spiritui nostro [Rom. VIII, 16]. Etsi in utroque plenitudo sit sacramenti, distinctio tamen muneris est: ergo ubi distinctio est muneris, non est utique testificationis aequalitas.
Ambrosius HOME

csg98.134 csg102.170

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Ambrosius > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik