monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT VIII.

48 [Alias cap. IX.] Quam unitatem licet etiam aliis Scripturarum locis considerare. Nam cum dicat Ezechiel ad populum Iudaeorum: Et contristastis me in omnibus his, dicit Dominus [Ezech. XVI, 43]; Paulus novo populo in epistola sua dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis [Ephes. IV, 30]. Rursus cum Esaias dicat de ipsis Iudaeis: Ipsi autem non crediderunt, sed exacerbaverunt Spiritum sanctum [Esai. LXIII, 10]; David de Deo dicit: Et exacerbaverunt altissimum in siccitate, et tentaverunt Deum in cordibus suis [Psal. LXXVII, 17, 18].
49 Accipe etiam quia cum alibi dixerit Scriptura tentatum Spiritum, tentatum etiam Deum, eadem dicat et Christum esse tentatum; habes enim ad Corinthios Apostolum: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt [I Cor. X, 9]. Iusta vindicta, ut adversarii venena sentirent, qui non venerabantur auctorem.
50 Et bene Dominus, aereo serpente suspenso, iussit curari vulnera sauciorum [Num. XXI, 9]; imago enim crucis aereus serpens est; nam etsi in carne sua suspensus est Christus, tamen in eo et ipse crucifixus est mundo, et ipsi crucifixus est mundus: Mihi enim, inquit, mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]. Crucifixus est ergo in suis mundus illecebris; et ideo non verus, sed aereus suspensus est serpens; quia in veritate quidem corporis, sed sine veritate peccati suscepit Dominus speciem peccatoris; ut per lubricum infirmitatis humanae simulando serpentem, depositis carnis exuviis, veri destrueret serpentis astutiam. Per crucem itaque Domini, quae in tentationis ultione subvenit, offensam in perfidis Trinitatis agnosco, qui medicinam Trinitatis accipio.
51 Ergo cum habeas in libro Moysi, quia Dominus tentatus serpentes immiserit populo Iudaeorum [Num. XXI, 6], necesse est aut unitatem in maiestate divina fatearis Patris et Filii et Spiritus sancti: aut certe [Rom. edit. et cod. Flor., cum Dominum. Haud bono sensu. Namque apostolica Scriptura quae indicatur, non alia est quam quae subiicitur, ubi scilicet dicit Spiritus sanctus . . . . tentaverunt me patres vestri. Hinc enim aperte conficitur eumdem a Paulo Spiritum dici, qui a Moyse in lib. Numer. Dominus appellatur.] cum Spiritum dicat apostolica Scriptura tentatum, Domini nomine. Spiritum utique designavit. Tentatum autem Spiritum sanctum ad Hebraeos scribens apostolus dicit; sic enim habes: Quia haec dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea. Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper isti errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas, sicut iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam [Hebr. III, 7 et seq.].
52 Ergo secundum Apostolum tentatus est Spiritus. Si et ipse tentatus est, et ipse utique in terram repromissionis Iudaeorum populum dirigebat, sicut scriptum est: Quia adduxit eos per abyssum, sicut equum per desertum, et non laboraverunt, et sicut pecora per campum. Descendit Spiritus a Domino, et direxit eos [Esai. LXIII, 13, 14]. Et ipse utique serenam coelestis alimoniae pluviam ministrabat, ipse quotidianam messem, quam terra non parturierat, agricola non severat, imbre fertili fecundabat.
53 Nunc spectemus singula. Requiem Iudaeis promiserat Deus, eam requiem Spiritus suam dicit [Exod. XVI, 12]. Tentatum se a perfidis Deus Pater memorat, tentatum ab iisdem se dicit et Spiritus; quia una tentatio est, qua tentata est a sacrilegis una divinitas Trinitatis. Condemnat Deus populum Iudaeorum [Num. XIV, 8]; ut in terram fluentem lac et mel, hoc est, ad resurrectionis requiem pervenire non possit: eadem sententia condemnat et Spiritus dicens: Si introibunt in requiem meam [Psal. XCIV, 11]. Unius ergo sententia voluntatis, unius excellentia potestatis est.
Ambrosius HOME

csg98.130 csg102.164

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik