Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT VII.
44 | Sed quid de caeteris loquamur? ipsum Dominum Iesum in Spiritu non solum iudicare accepimus, sed etiam vindicare. Neque enim vindicaret in Antichristum, nisi ante de eius meritis iudicaret, quem (sicut legimus) Dominus Iesus interficiet Spiritu oris sui [II Thess. II, 8]. [Alias cap. VIII]. Sed hic non acquisita gratia est, sed individua manet unitas; quia neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus potest esse sine Christo. Non enim potest divinae naturae unitas separari. |
45 | Et quia in medium id venit exemplum quod Dominus Iesus interficiet Spiritu oris sui, gladius quidam Verbi Spiritus intelligitur [Ephes. VI, 17]. Denique et in Evangelio dicit ipse Dominus Iesus: Non veni pacem mittere, sed gladium [Matth. X, 34]. Venit enim ut Spiritum daret, ideoque et in ore eius gladius bis acutus, utique gratia spiritalis [Apoc. XIX, 15]. Spiritus ergo Verbi gladius est. |
46 | Et ut scias inaequalitatem non esse, sed unitatem naturae, Verbum quoque gladius est Spiritus sancti; scriptum est enim: Accipientes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignita exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est Verbum Dei [Ephes. VI, 16, 17]. |
47 | Cum igitur Verbi gladius Spiritus sanctus sit, et Spiritus sancti gladius Verbum Dei sit; utique unitas est potentiae. |