Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT VI.
35 | [Alias cap. VII.] Cur enim verborum similitudinem recusamus, ubi unitatem potestatis asserimus; cum eousque unitas potestatis sit, ut et arguat Spiritus, sicut arguit Pater, et arguit Filius? Sic enim scriptum est: Domine, ne ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me [Psalm. VI, 1]. Deinde in quadragesimo nono psalmo sic dicit Dominus: Arguam te, et statuam ante faciem tuam peccata tua [Psal. XLIX, 21]; ita etiam de Spiritu sancto Filius dixit: Cum autem abiero, mittam paraclitum ad vos: et ille veniens arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio [Ioan. XVI, 7, 8]. |
36 | Sed quo nos perfidorum hominum deducit amentia, ut quasi de ambiguo quod Spiritus sanctus arguat, videamur astruere; cum iudices ipsi non queant nisi per Spiritum iudicare? Denique nobile illud Salomonis iudicium, quod inter dubia certantium; cum una, oppresso parvulo, quem ipsa susceperat, vindicare sibi vellet alienum, altera proprium filium defensaret; et fraudem in ipsis cogitationibus occultis, et pietatem in maternis visceribus deprehendit, utique per Spiritus sancti munus emicuit [III Reg. III, 16]. Neque enim latentem conscientiam feminarum alia aliqua penetrasset nisi Spiritus sancti machaera, de qua ait Dominus: Non veni pacem mittere, sed machaeram [Matth. X, 34]; quia non ferro, sed Spiritu mens interna penetrabilis: Est enim Spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis [Sap. VII, 22]; et infra: Omnia prospiciens [Ibid., 23]. |
37 | Vide propheta quid dicat, quia omnia prospicit. Et ideo etiam Salomon prospexit, ut machaeram illam iuberet afferri [III Reg. III, 24]; quia simulato quod dividere vellet infantem, consideravit quod vera mater plus consuleret filio quam solatio; et gratiam iuri, non gratiae iura praeferret. At vero illa quae matris simularet affectum, vincendi studio caeca, parvi duceret eius exitium, in quo nesciret pietatis dispendium. Itaque vir ille spiritalis, qui diiudicaret omnia (Spiritalis enim [I Cor. II, 15] diiudicat omnia) naturam in affectibus quaesivit, quae latebat in vocibus: et pietatem interrogavit, ut proderet veritatem. Vicit itaque mater charitatis affectu, quae fructus est Spiritus. |
38 | Diiudicat in propheta, quia per Spiritum datur sermo sapientiae: quomodo ergo negatur quod arguere possit Spiritus sanctus mundum de iudicio, qui iudicii tollit ambiguum, largitur eventum? |
40 | Daniel quoque nisi accepisset Dei Spiritum, numquam potuisset deprehendere adulterium libidinis, mendacium fraudis. Nam cum Susanna presbyterorum coniurationibus appetita, inflexam populi mentem videret contemplatione seniorum; et omnibus destituta subsidiis, sola inter homines pudicitiae suae conscia Deum arbitrum precaretur: Exaudivit, inquit, Dominus vocem eius, cum duceretur, ut periret: et excitavit Dominus Spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen Daniel [Dan. XIII, 44, 45]. Itaque secundum accepti Spiritus sancti gratiam vacillantia perfidorum testimonia deprehendit; neque enim alia nisi divinae fuit operatio potestatis, ut eos vox sua proderet, quorum latebat affectus. |
41 | Percipite igitur Spiritus sancti sacrum et coeleste miraculum. Illa quae maluit sibi casta esse, quam populo: illa quae maluit innocentiae subire periculum, quam pudoris: quae cum accusaretur, tacebat: cum damnaretur, silebat, conscientiae suae contenta iudicio: quae reverentiam pudoris etiam in periculis reservabat; ne extorsisse petulantiam viderentur, qui extorquere non potuerant castitatem: ubi Dominum invocavit, Spiritum meruit qui latentem presbyterorum conscientiam revelavit. |
42 | Discant pudicae calumniam non timere. Nam quae castimoniam vitae praetulit, nec vitae dispendium pertulit, et gloriam retulit castitatis. Sic et Abraham quondam iussus adire peregrina, nec uxoriae periculo pudicitiae, nec mortis propositae terrore revocatus, et vitam suam, et castimoniam servavit uxoris. Nullum itaque Deo credidisse poenituit: et castitas devotionem cumulavit in Sara, et devotio castitatem. |
43 | Ac ne quis forte existimet, quia dicente Scriptura: Excitavit Deus Spiritum sanctum pueri adolescentis [Dan. IV, 21], spiritum in eo putet fuisse hominis, non Spiritum sanctum; legat in posterioribus, et inveniet quia Spiritum sanctum accepit Daniel, et ideo prophetavit. Denique et rex eum praetulit, quia habebat gratiam spiritalem. Sic enim dicit: Tu autem, Daniel, potes; quia Spiritus sanctus Dei in te est. Et infra Scriptura dicit: Et fuit Daniel praepositus illis; quoniam Spiritus erat superans in eo [Dan. VI, 3]. Sed etiam Moysis Spiritus iudicaturis divisus est [Num. XI, 25]. |