Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT V.
29 | [Alias cap. VI.] Sed quid mirum si sanctificat singulos ipse sanctificatione non indigens, sed redundans; quando tantam, ut dixi, maiestatem eius accepimus, ut tamquam digitus a corpore, ita a Deo Patre inseparabilis videatur Spiritus sanctus? |
30 | Quod si quis ad diminutionem, non ad unitatem potestatis putat esse referendum, is profecto in eam amentiam cadet, ut tamquam in unam velut corporis formam Patrem et Filium et Spiritum sanctum videatur effingere, et distinctiones quasdam figurare membrorum. |
31 | Sed accipiant, ut saepius dixi, non inaequalitatem, sed unitatem potestatis hac testificatione signari; quandoquidem quae opera Dei sunt, eadem sint opera manuum, eadem etiam legerimus opera esse digitorum. Scriptum est enim: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum [Psal. XVIII, 1]; et alibi: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli [Psalm. CI, 26]. Eadem igitur sunt opera manuum, quae sunt opera Dei. Non ergo aliqua pro membrorum corporalium qualitate discretio operationis, sed unitas potestatis est. |
32 | Quae autem opera sunt manuum, eadem opera digitorum; quia aeque scriptum est: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti [Psal. VIII, 4]. Quid hic igitur digiti minus quam manus fecisse produntur; cum idem fecerint digiti, quod manus; sicut scriptum est: Quoniam delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum delectabor [Psal. XCI, 5]. |
33 | Et tamen quia manum legimus Filium (scriptum est enim: Nonne manus mea fecit haec omnia [Esai. LXVI, 2]? et alibi: Ponam te in foramine petrae, et protegam manum meam super te. Posui manum meam sub tegumento petrae [Exod. XXXIII, 22]; quod ad incarnationis mysterium spectat, quia integumentum corporis virtus Dei sempiterna suscepit) utique liquet manus et de Filio Dei et de Spiritu sancto Scripturam locutam. |
34 | Et rursus quia digitum Dei Spiritum legimus [Luc. XI, 20], ideo appellatos digitos aestimamus, ut Filium Spiritumque signaret. Denique ut et Filii et Spiritus sanctificationem se habere memoraret, ait quidam sanctus: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me [Iob. X, 8]. |