Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT IV.
17 | [Alias cap. III.] Sed si quis adhuc carnalibus inhaeret ambiguis, et corporalibus vacillat exemplis, consideret quia non potest bene sentire de Filio, qui potest male sentire de Spiritu. Nam si ideo portionem quamdam exiguam putant esse Spiritum Dei, quia digitus Dei dicitur; iidem utique et portionem exiguam dicunt esse in Filio Dei, quia dextera Dei dicitur. |
18 | Sed Filius et dextera et virtus dicitur: itaque si verba nostra pendamus, nulla potest sine virtute esse perfectio; et ideo caveant ne putent, quod nefas dictu est, semiperfectum in sua substantia Patrem perfectionem accepisse per Filium, et desinant coaeternum Filium Patri negare. Quando enim non fuit Dei virtus? Quod si aliquando putant non fuisse Dei virtutem, aliquando plenitudinem in Deo Patre negabunt fuisse, cui putant aliquando defuisse virtutem. |
19 | Sed haec, ut dixi, scripta sunt, ut ad unitatem divinitatis ista referamus, et credamus quod Apostolus dixit [Coloss. II, 9], quia plenitudo divinitatis corporaliter habitat in Christo, et habitat in Patre, et habitat in Spiritu sancto: et quod sicut unitas divinitatis, ita et unitas operationis sit. |
20 | Quod etiam ex Cantico Moysis colligi potest; ipse enim cum per maria traduxisset populum Iudaeorum, et Dei Patris operationem et Filii est confessus et Spiritus dicens: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos [Exod. XV, 6]. Habes quia et Filium sit confessus et Patrem, cuius est dextera. Et infra, ne Spiritum sanctum praeteriret, adiecit: Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare: et Spiritu iracundiae tuae divisa est aqua [Ibid. 10]. Quo significatur unitas divinitatis, non inaequalitas Trinitatis. |
21 | [Alias cap. IV.] Vides igitur quia et Spiritus sanctus cooperatus Patri et Filio sit, ut tamquam congelascentibus fluctibus in medio mari, aquarum quidam murus insurgeret ad transitum Iudaeorum, et rursus Aegyptiorum populum per Spiritum refusus obrueret [Exod. XIV, 22]. Inde et columnam nubis plerique praecessisse in die populo Iudaeorum, et columnam ignis in nocte arbitrantur, quo protegeret plebem suam gratia spiritalis [Exod. XIII, 21]. |
22 | Hanc autem operationem Dei, quam totus orbis iure miratur, sine sancti Spiritus opere non fuisse etiam Apostolus declaravit, dicens in figura illa praecessisse spiritalis mysterii veritatem; sic enim habes: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt [I Cor. X, 1 et seq.]. |
23 | Nam quemadmodum typus sacramenti potuit esse sine operatione Spiritus sancti, cuius veritas omnis in Spiritu est? Quod et Apostolus docuit dicens: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri [I Cor. VI, 11]. |
24 | Vides igitur quia et Pater operatur in Filio, et Filius operatur in Spiritu. Et ideo secundum seriem Scripturarum noli dubitare in figura fuisse, quod in veritate esse ipsa etiam veritas declaravit. Quis enim operationem eius abnuat in lavacro, in quo operationem eius, septimus et gratiam? |
25 | [Alias cap. V.] Nam sicut sanctificat Pater, ita sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus. Sanctificat Pater, secundum quod scriptum est: Deus pacis sanctificet vos, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Iesu Christi servetur [I Thess. V, 23]. Et alibi Filius dicit: Pater, sanctifica eos in veritate [Ioan. XVII, 17]. |
26 | De Filio autem idem Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio [I Cor. I, 30]. Vides quia factus est sanctificatio? Sed factus est nobis; non ut ille mutaret quod erat, sed ut nos sanctificaret in carne. |
27 | Spiritum quoque sanctum sanctificare Apostolus docet. Sic enim dicit: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres dilectissimi a Domino; quia elegit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus, et fide veritatis [II Thess. II, 12]. |
28 | Ergo sanctificat Pater, sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus: sed una est sanctificatio, quia unum est baptisma, et una gratia sacramenti [Ephes. IV, 5]. |