monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT III.

11 Unde etiam et digitus Dei appellatus est Spiritus, eo quod sit Patri et Filio et Spiritui sancto individua, inseparabilisque communio. Nam sicut Filium Dei Scriptura dexteram Dei dixit, sicut lectum est: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, dextera manus tua, Domine, confregit inimicos [Exod. XV, 6]; ita Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, sicut ipse Dominus dicit: Quod si in digito Dei ego eiicio daemonia [Luc. XI, 20]. Hunc enim digitum in alio libro Evangelii eodem loco Dei Spiritum nominavit, sicut habes: Quod si in Spiritu Dei ego eiicio daemonia [Marc. XII, 28].
12 Quid igitur expressius ad significandam divinitatis vel operationis dici potuit unitatem, quae secundum divinitatem est Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti, quam ut intelligamus multo [Mss. nonnulli, magis corpus hoc nostrum, quam aeternae, etc.] magis quam corpus hoc nostrum aeternae plenitudinem divinitatis scindi videri, si quis unitatem substantiae separet, multiplicet potestates; cum una sit eiusdem divinitatis aeternitas?
13 Plerumque enim ex nostris sermonibus ea quae supra nos sunt, convenit aestimari: et quia illa videre non possumus, ex his quae videre possumus, colligamus: Invisibilia enim eius, ait Apostolus, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur [Rom. I, 20]. Et subdidit: Sempiterna quoque virtus eius et divinitas [Ibid.]. Quorum aliud de Filio, aliud de Spiritu sancto dictum videtur; ut quemadmodum sempiterna virtus Patris dicitur Filius, ita etiam Spiritus quia divinus est, sempiterna divinitas esse credatur. Nam et Filius quia semper vivit, vita sempiterna est. Hic ergo digitus Dei et sempiternus est, et divinus. Quid enim Dei proprium, quod non sempiternum sit et divinum? Hoc digito, sicut legimus, tabulas illas lapideas Deus inscripsit, quas Moyses accepit [Exod. XXXI, 18]. Non enim carnali digito Deus harum litterarum, quas legimus, apices et elementa formavit: sed Spiritu suo dedit Legem. Et ideo Apostolus dixit: Lex enim spiritalis est, quae utique non atramento inscripta est, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus [II Cor. III, 3]. Nam si Apostoli epistola scribitur in Spiritu, quid obstat quonimus etiam legem Dei non atramento, sed Spiritu Dei scriptam credere debeamus: quae utique cordis nostri mentisque secreta non maculat, sed illuminat?
14 Scripta est autem in tabulis lapideis [Exod. XXXII, 19], quia in typo scripta est: sed tabulae fractae primo sunt, et abiectae de Moysis manibus; quia Iudaei a propheticis operibus exciderunt. Et bene tabulae fractae sunt, non scriptura deleta. Et tu vide ne frangatur tabula tua, ne mens tua et animus dividatur. Numquid divisus est Christus? Non divisus est, sed unum est cum Patre: et te nemo ab eo separet. Si fides deficiat, tabula cordis tui frangitur. Comminuitur animi firmitudo, si unitatem divinitatis in Trinitate non credas. Scripta est et fides tua, scripta est et culpa tua, sicut Hieremias dixit: Scripta est, Iuda, culpa tua [Rom edit. sola, graphio ferreo in ungue adamantino. At licet ita legat versio Vulg. melius reliquae edit. ac mss. Ambr. cum vers. Chald. et Syriaca, . . . et ungue adamantino; unguis enim, ut observat Grotius ad eumdem locum, est ipsum acumen adamantis, quod ad scribendum sculpendumve adhiberi solet. Porro hic textus in Graeco idiomate desideratur.] graphio ferreo et ungue adamantino. Et scripta est, inquit, in pectore et in corde tuo [Ierem. XVII, 1]. Ibi igitur culpa est, ubi gratia: sed culpa graphio scribitur, gratia Spiritu designatur.
15 Hoc digito mystice etiam Dominus Iesus, inclinato capite, scribebat in terra, cum a Iudaeis adultera esset oblata [Ioan. VIII, 6]: significans per figuram, quando de peccatis alterius iudicamus, nostri nos debere meminisse peccati.
16 Ac ne rursus quia Legem Deus Spiritu suo scripsit, inferius aliquid tamquam de ministerio Spiritus crederemus, vel ex corporis nostri aestimatione portionem quamdam exiguam Dei Spiritum putaremus, [Nonnulli mss., ait tibi Apostolus.] ait alibi Apostolus [II Cor. II, 13] non se humanae scientiae verbis loqui, sed doctis Spiritus, et spiritualibus spiritalia comparare: animalem autem hominem non percipere quae sunt Spiritus Dei; sciebat enim quod is, qui divina carnalibus compararet, inter animalia esset, non inter spiritales homines computandus: Stultitia enim, inquit, illi est [Ibid. 14]. Et ideo quia sciret has futuras esse animalium hominum quaestiones, praesagus futuri ait: Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum [Ibid. 16]? Nos autem sensum Christi habemus.
Ambrosius HOME

csg98.119 csg102.150

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik