monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT II.

9 Nec solum misit Pater Filium, sed etiam dedit, sicut ipse se Filius dedit. Lectum est enim nobis: Gratia vobis a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris [Galat. I, 3, 4]. Si subiectum in eo putant fuisse, quia missus est; gratiae esse negare non possunt, quia datus est. Datus est autem a Patre, ut Esaias dixit: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis [Esai. IX, 6]; datus est autem, audeo dicere, [Thuan. cod., et Spiritus, qui missus a Christo est.] et ab Spiritu qui missus ab Spiritu est. Cum enim non definierit propheta a quo datus sit, ostendit datum gratia Trinitatis: cum autem ipse se Filius dederit, utique non potuit ipse sibi secundum divinitatem esse subiectus. Ergo non potuit divinae subiectionis esse quod datus est.
10 Datus est autem et Spiritus sanctus, quia lectum est: Rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis [Ioan. XIV, 16]. Et Apostolus ait: Quapropter qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum suum in nobis [I Thess. IV, 8]. Esaias quoque et Spiritum datum ostendit et Filium: Sic, inquit, dicit Dominus Deus, qui fecit coelum, [Rom. edit., et fixit illud. Est quidem in Graeco idiomate, καὶ πήξας αὐτὸν, sed in Hebraeo et vers. Syriaca, et vulg. Latina legitur, et extendens; in Arabica vero, et erigens: ut hinc pateat variam esse loci istius lectionem.] et finxit illud: qui solidavit terram, et quae in ea sunt: et dat populo qui est super eam Spiritum, et Spiritum calcantibus eam [Esa. XLII, 5]. Et ad Filium: Ego Dominus Deus, qui vocavi te in aequitate, et tenebo manum tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, educere de vinculis alligatos [Ibid. 6, 7]. Cum ergo Filius et missus et datus sit, Spiritus quoque missus et datus sit; habent utique unitatem divinitatis, qui habent operis unitatem.
Ambrosius HOME

csg98.118 csg102.148

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik