Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, CAPUT PRIMUM.
1 | Superiori libro (Cap. 12) evidentibus testimoniis Scripturarum docuimus apostolos et prophetas, illos ad prophetandum, hos ad evangelizandum a sancto Spiritu, sicut a Patre et a Filio destinatos: nunc adiicimus quod omnes iure mirentur, et dubitare non possint, quod Spiritus super Christum; et quod sicut ille Spiritum misit, et Filium Dei Spiritus misit. Dicit enim Filius Dei: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum [Esai. LXI, 1]. Quod cum de libro Esaiae legeret, ait in Evangelio: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris [Luc. IV, 21]; ut de se dictum esse signaret. |
2 | Ergo mirari possumus si et prophetas et apostolos Spiritus misit cum Christus dixerit: Spiritus Domini super me [Ibid., 18]? Et bene, super me, dixit, quia quasi filius hominis loquebatur. Quasi filius enim hominis et unctus et missus est ad Evangelium praedicandum. |
3 | Sed si non creditur Filio, audiant etiam Patrem loquentem quia Spiritus Domini super Christum. Dicit enim Ioanni: Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto [Ioan. I, 33]. Dixit hoc Deus Pater Ioanni: Ioannes et audivit, et vidit, et credidit. Audivit a Deo, vidit in Domino, credidit quia Spiritus erat, qui descendebat de coelo. Non enim columba, sed sicut columba descendit; sic enim scriptum est: Et vidi Spiritum descendentem de coelo, sicut columbam [Marc. I, 10]. |
4 | Sicut Ioannes vidisse se dixit, ita scripsit et Marcus: Lucas autem addidit quod corporali specie descendit Spiritus sanctus, sicut columba [Luc. III, 22]; ne incarnationem illam putares fuisse, sed speciem. Ideo autem speciem praetendit, ut per speciem crederet, qui Spiritum non videbat, et per speciem declararet unius honoris in imperio, unius operationis in mysterio, unius muneris in lavacro cum Patre et Filio sibi esse consortium, nisi forte invalidum credimus, ut in eo baptizetur servulus, in quo baptizatus est Dominus. |
5 | Pulchre autem dixit: Manentem super eum [Ioan. I, 33]; quia ad prophetas quoties volebat Spiritus, vel inspirabat verbum, vel faciebat: semper autem manebat in Christo. |
6 | Nec rursum moveat, quod super eum dixit; de Filio enim hominis loquebatur, quia sicut Filius hominis baptizabatur. Nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo; quia sicut Pater in Filio, et Filius in Patre, ita Dei Spiritus et Spiritus Christi et in Patre est et in Filio, quia oris est Spiritus. Manet enim in Deo qui ex Deo est, sicut scriptum est: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est [I Cor. II, 12]. Et manet in Christo, qui a Christo accepit: et in Christo est, quia iterum scriptum est: Ille de meo accipiet [Ioan. XVI, 14]: et alibi: Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis [Rom. VIII, 2]. Non ergo secundum divinitatem Christi super Christum est, quia non super se est Trinitas, sed supra omnia, supra se autem non est, sed in se est. |
7 | Quis ergo dubitet quia prophetas et apostolos Spiritus misit, cum dicat Dei Filius: Spiritus Domini super me [Luc. IV, 18]? Et alibi: Ego sum primus, et ego in aeternum: et manus mea fundavit terram, et dextera mea solidavit coelum: vocabo eos, et astabunt simul, et congregabuntur omnes, et audient. Quis illis haec denuntiavit? Diligens te, feci voluntatem tuam adversus Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, et ego vocavi: adduxi eum, et prosperum iter eius feci. Accedite ad me, et audite haec. Non ab initio in occulto locutus sum: cum fierent, illic eram. Et nunc Dominus Deus misit, et Spiritus eius [Esai. XLVIII, 12 et seq.]. Quis est, qui dicit: Misit me Dominus Deus, et Spiritus eius; nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores? Quem ut audis, et Spiritus misit; ne cum legis quia Filius Spiritum mittit, inferioris esse Spiritum crederes potestatis. |
8 | Ergo et Pater Filium misit, et Spiritus: Spiritum quoque et Pater misit, et Filius: Pater misit, quia scriptum est: Paraclitus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo [Ioan. XIV, 26]. Filius misit, quia dixit: Cum venerit autem ille paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis [Ioan. XV, 26]. Si ergo se invicem Filius et Spiritus mittunt, sicut Pater mittit, non subiectionis iniuria, sed communitas potestatis est. |