monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, XII. <<<    

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT XIII.

143 Accipe aliud, sancte Imperator, in causa [Ita mss. plures ac potiores: alii vero, et cum his omnes edit. confixere vocem exemplum. Nec aliam huius expunctionis causam putamus, nisi quod exemplum ubi de Scripturae testimoniis agitur, visum est nimis improprium. Attamen hunc ipsum tractatum qui diligentius examinarit, eamdem vocem hoc ipso sensu haud semel positam deprehendet.] validum exemplum et tibi notum. Multifariam, inquit, et multis modis etiam Deus locutus est patribus in prophetis [Heb. I, 1]. Et Sapientia Dei dixit: Mittam prophetas et apostolos. Et, alii datur, sicut scriptum est, per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia [Luc. XI, 49]. Ergo secundum Apostolum non solum per Patrem et Filium, sed etiam per Spiritum sanctum prophetia; et ideo unum munus, una est gratia. Habes ergo quia etiam Spiritus auctor est prophetiarum.
144 Apostoli quoque dixerunt: Visum est Spiritui sancto et nobis [Act. XV, 28]. Et cum dicunt, visum, non solum operatorem gratiae, sed etiam auctorem imperatae exsecutionis ostendunt. Sicut enim de Deo legimus: Placuit Deo; ita etiam cum dicitur quia visum est Spiritui sancto, arbiter suae exprimitur potestatis.
145 Et quomodo non arbiter, qui ea quae vult, loquitur, quae vult, mandat; sicut mandat Pater, mandat et Filius? Sicut enim audivit Paulus vocem dicentem sibi: Ego sum, inquit, Iesus, quem tu persequeris [Act. XVI, 7]; ita etiam Spiritus Paulum et Silam vetuit ire in Bithyniam. Et sicut Pater locutus est per prophetas, ita etiam de Spiritu Agabus dicit: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum cuius est zona haec, sic alligabunt eum in Hierusalem [Act. XXI, 11]. Et sicut misit Sapientia apostolos, dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium [Marc. XVI, 15]: sic et Spiritus sanctus dicit: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus, quo vocavi eos [Act. XIII, 2]. Itaque praemissi a Spiritu sancto, quod infra Scriptura indicat, nullam discretionem inter caeteros habuerunt apostolos, quasi aliter a Patre Deo, aliter a Spiritu mitterentur [Ibid., 4].
146 Denique cum Paulus missus esset a Spiritu, et vas electionis erat Christi, et Deum in se operatum esse commemorat, dicens: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi ad gentes [Galat. II, 8]. Cum igitur idem si operatus in Paulo, qui est operatus in Petro, hoc utique ostenditur cum Spiritus sit operatus in Paulo, quod etiam in Petro Spiritus sanctus operatus sit. Sed et Deum Patrem in se operatum Petrus ipse testatur, sicut est in Actibus apostolorum, quia surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit ex ore meo audire nationes verbum Evangelii [Act. XV, 7]. Ecce igitur in Petro Deus gratiam praedicationis operatus est. In quo utique cum per Christum electus sit et assumptus, operationem Christi quis audeat diffiteri, cum ipse Dominus dicat: Pasce agniculos meos [Ioan. XXI, 15]?
147 Una igitur operatio Patris et Filii et Spiritus sancti: nisi forte hoc putetis, qui negatis eiusdem erga apostolos operis unitatem, ideo operatum Patrem, ideo operatum Spiritum in Petro, in quo Filius operatus fuerat, quasi ei Filii operatio minime redundaret ad gratiam. Et ideo velut adiunctis atque collatis viribus Patris et Filii et Spiritus sancti operationem fuisse multiplicem, ne ad confirmandum Petrum Christi solius operatio vacillaret.
148 Nec solum una operatio in Petro Patris et Filii et Spiritus sancti invenitur, sed etiam in omnibus apostolis divinae operationis unitas revelatur, et quaedam supernae constitutionis auctoritas. Operatio enim divina habet imperium, non habet ministerium; neque enim cum operatur Deus, aut [Amerb. Eras. ac mss. longe plurimi, labore aliquo extenditur, mss. aliquot, extendit; melius edit. Rom., labore aliquo id extundit. Optime Gill. et mss. reliqui, ut in textu. Infra vero ubi omnes edit., omnes apostolos non solum Christi fuisse discipulos, sed etiam, etc., cuncti mss. e contrario, omnesque apostolos . . . discipulos revelabitur, etc.] labore aliquid extundit, aut arte: sed dixit, et facta sunt [Psal. XXXII, 9]. Dixit, Fiat lux, et facta est lux [Gen. I, 3]; in praecepto enim Dei operationis effectus est.
149 Hanc igitur regalem quamdam etiam sancto Spiritui potestatem Scripturarum testificatione delatam, si velimus advertere, facile possumus reperire; omnesque apostolos non solum Christi fuisse discipulos revelabitur, sed etiam Patris et Filii et Spiritus sancti ministros. Sicut etiam Doctor gentium docet dicens: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores: deinde virtutes, gratiam curationem, opitulationes, gubernationes, genera linguarum [I Cor. XII, 28].
150 Ecce Deus posuit apostolos, posuit prophetas atque doctores, dedit curationum gratiam, quam supra habes dari per Spiritum sanctum, dedit genera linguarum. Sed tamen non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores. Non omnes, inquit [Ibid., 10], habent gratiam curationum, neque omnes, inquit, linguis loquuntur. In singulis enim hominibus universa dona divina esse non possunt: pro captu unusquisque id accipit, quod aut desiderat, aut meretur. Sed non huius infirmitatis similis potentia Trinitatis, quae omnium munifica gratiarum est.
151 Denique posuit apostolos Deus. Hos quos Deus posuit in Ecclesia, Christus elegit, [Rom. edit. sola, et apostolos nominavit.] et apostolos ordinavit, et in orbem dixerit dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit: qui vero non crediderit, damnabitur. Signa autem credentes ista sequentur: in nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt [Marc. XVI, 15 et seq.]. Ecce doctores posuit Pater, posuit etiam Christus in Ecclesiis; et sicut Pater dat gratiam curationum, ita dat et Filius; sicut Pater dat dona linguarum, ita largitus est et Filius.
152 Similiter de sancto Spiritu supra accepimus, quia eadem gratiarum genera largiatur. Datur enim, inquit, per Spiritum alii gratia curationum, alii genera linguarum, alii prophetia [I Cor. 12, 9, 10]. Ergo eadem dat Spiritus, quae dat Pater, dat etiam Filius. Accipiamus nunc expressius, quod superius praelibavimus, quia idem quod Pater et Filius, etiam Spiritus sanctus mandet officium, eosdemque constituat; dixit enim Paulus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus episcopos [Quidam mss., regere Ecclesiam Domini.] regere Ecclesiam Dei [Act. XX, 28].
153 Unitas igitur imperii, unitas constitutionis, unitas largitatis. Nam si constitutionem separes et potestatem, quae erat causa ut quos posuerat apostolos Christus, poneret Deus Pater, poneret et Spiritus sanctus; nisi forte ut homines tamquam in consortio possessionis aut iuris [Mss. aliquot, praeiudicio verebantur, alii maiori numero et auctoritate, nec non omnes edit., praeiudicium verebantur. Infra vero ubi omnes edit. cum paucis mss., destruebatur imperium; plures potioresque mss. magis apposite exhibent, distribuebatur imperium.] praeiudicium verebantur? Et ideo dividebatur operatio, distribuebatur imperium.
154 Haec inter ipsos homines angusta sunt et minuta, qui plerumque tamen etiamsi operatione non congruunt, congruunt voluntate. Unde quidam interrogatus quid amicus esset: Alter, [Quin hoc loci ab Ambrosio Tullius designetur nulli dubitamus. Huius vero sententiam ex ipsius lib. de Amicitia petitam citavimus ad Ambrosii lib. III de Offic. cap. ult., ubi agitur de amicitia et amicis.] inquit, ego. Si ergo homo amicum ita definivit, ut alterum se esse diceret, per unitatem videlicet amoris et gratiae; quanto magis in Patre et Filio et Spiritu sancto unitatem maiestatis aestimare debemus, cum per eamdem operationem ac divinitatem vel unitas, vel certe id quod amplius est, ταυτότης sicut Graece dicitur, exprimatur? [Nonnulli mss. τὸ αὐτοῦ; vet. edit. ταυτὸν: melius Rom. et alii mss., ταυτὸ, idem, unde ταυτότης, quam identitatem dicunt philosophi, et cui opponitur ἡτερότης.] ταυτὸ enim idem significat; eo quod idem habeat et Pater et Filius et Spiritus sanctus; ut idem velle, et idem posse non ex affectione sit voluntatis, sed in substantia Trinitatis.
155 Haec est [Tres mss., apostolica fides, et devotionis haereditas.] apostolicae fidei et devotionis haereditas, quam licet et ex ipsorum apostolorum considerare Actibus. Paruerunt ergo Paulus et Barnabas sancti Spiritus imperatis. Paruerunt et omnes apostoli, statimque eos quos separari iusserat Spiritus, ordinaverunt: Separate, inquit, mihi Paulum et Barnabam [Act. XIII, 4]. Videtis iubentis imperium? Spectate merita servientium?
156 Credidit Paulus; et quia credidit, studia persecutoris abiecit, coronam iustitiae reportavit. Credidit ille qui Ecclesias devastabat: sed conversus ad fidem, praedicabat in Spiritu, [Tres mss., Quod Deus imperabat.] quod Spiritus imperabat. Ungebat athletam suum Spiritus, et pulvere impietatis excusso, debellatorem infidelium ineluctabilem variis impiorum congressionibus offerebat, atque ad bravium supernae vocationis in Christo Iesu diversis passionibus erudiebat [Act. IX, 20 et seq.].
157 Barnabas quoque credidit, et quia credidit, paruit. Itaque sancti Spiritus electus imperio, quod ei ad omne redundat insigne meritorum, non fuit tanto indignus collegio. Una enim gratia fulgebat in his, quos Spiritus unus elegerat.
158 Nec Paulus inferior Petro, quamvis ille Ecclesiae fundamentum, et hic sapiens architectus sciens vestigia credentium fundare populorum: nec Paulus, inquam, indignus apostolorum collegio, cum primo quoque facile conferendus, et nulli secundus. Nam qui se imparem nescit, facit aequalem.
Ambrosius HOME

csg98.110 csg102.137

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, XII. <<<    
monumenta.ch > Ambrosius > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik