monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, X. <<<     >>> XII.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT XI.

114 [Alias cap. XII.] Eris igitur et tu Abdemelech, hoc est, assumptus a Domino, si de profundo gentilis imprudentiae levaveris Dei Verbum: si credideris quia non fallitur; non praeteritur Dei Filius, non ignorat quae futura sunt; non fallitur etiam Spiritus sanctus, de quo dicit Dominus: Cum venerit autem ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem [Ioan. XVI, 13]. Qui dicit omnem, nihil praeterit, non diem, non horam, non praeterita, non futura.
115 Et ut scias quia et omnia novit, et futura annuntiat, et unius est scientiae cum Patre et Filio; audi quid dicat de eo Dei veritas: Non enim loquetur a semetipso, sed quae audierit, loquetur, et quae evenient, annuntiabit vobis [Ibid.].
116 Itaque ut advertas quia novit omnia, cum diceret Filius: De die autem illa et hora nemo novit, neque Angeli coelorum [Marc. XIII, 32]; excepit Spiritum sanctum. Si autem exceptus est Spiritus sanctus ab ignorantia, quomodo non exceptus est Dei Filius?
117 Sed dicis quia cum angelis annumeraverit et Dei Filium. Annumeravit quidem Filium, sed non annumeravit et Spiritum. Aut fatere igitur potiorem esse Spiritum sanctum Dei Filio, [Ita edit. ac multo plures mss.: alii vero, utinam enim non solum . . . . Filium Dei dixit.] ut iam non solum quasi Arianus, sed etiam quasi Photinianus loquaris: aut agnosce quo referre debeas, quod nescire Filium dixit. Etenim quasi homo annumerari creaturis potuit, qui creatus est.
118 Quod si vis discere quia novit omnia, et praescientiam habet omnium [Mss., nonnulli, Dei Spiritus. Minus congrue.] Dei Filius futurorum, quae Filio incognita putas, ea de Filio Spiritus sanctus accepit. Accepit autem per unitatem substantiae, sicut accepit a Patre Filius: Ille, inquit, me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis [Ioan. XVI, 14, 15]. Quid igitur hac evidentius unitate? Quae habet Pater, Filii sunt: quae habet Filius, accepit et Spiritus. 119 et
120 Accipe tamen quia novit iudicii diem Filius. Lectum est in Zacharia: Et veniet Dominus Deus meus, et omnes sancti cum eo. In illa die non erit lumen, sed frigus et gelu: et erit dies una, et dies illa nota Domino [Zach. XIV, 5]. Haec igitur dies nota Domino, qui veniet cum sanctis suis, secundo nos illuminaturus adventu.
121 Sed quod orsi sumus de Spiritu, persequamur. Habes enim in eo quod praetulimus exemplo quia Filius dicit de Spiritu: Ille me clarificabit. Clarificat ergo Spiritus Filium, sicut clarificat et Pater: sed etiam Spiritum clarificat Dei Filius, sicut supra diximus. Non est ergo infirmus, qui reddit mutuam claritatem per unitatem lucis aeternae: nec inferior sancto Spiritu, cuius hoc ipsum est, quod clarificatur ab Spiritu.
122 Assumeris ergo et tu, si credas quia hoc locutus est Spiritus, quod locutus est Pater, quod locutus est Filius. Denique [Mss. aliquot, Paulus a Deo assumptus est.] Paulus ideo assumptus est, quia sic credidit, sic docuit, quia quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, nobis revelavit per Spiritum suum, sicut scriptum est [I Cor. II, 9, 10]. Et ideo revelationis Spiritus dicitur, sicut habes: Dat enim Deus sic praeparantibus se Spiritum sapientiae et revelationis [In agnitionem eius, his verbis nonnulli mss. subiungunt: Quia sicut Pater novit Filium, sic et Filius Patrem novit, sic et Spiritus Deum Patrem novit; et sicut Pater revelat nobis quae sua sunt, sic et Filius, sic Spiritus sanctus revelavit. Sed cum eadem alio loco in aliis quibusdam mss. habeantur; in aliis vero non textus, sed tituli vicem obtineant, non secus ac in edit. ant. in quibus ibi legebantur paucis mutatis, ubi caput 12 incipiebat, hinc ea margini tantum duximus ascribenda, ut discas quantum in similibus oscitarint, aut sibi permiserint scriptores librarii.] in agnitionem eius [Esai. LXIV, 4].
123 Unitas igitur est scientiae, quando sicut Pater revelat, qui dat Spiritum revelationis, sic revelat et Filius; quia scriptum est: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare [Matth. XI, 27]. Plus dixit de Filio, non quod plus habeat quam Pater, sed ne minus habere credatur. Nec immerito sic revelatur Pater a Filio; quia sic novit Patrem Filius, quemadmodum Filium Pater novit.
124 Accipe nunc quia Deum Patrem novit et Spiritus; scriptum est enim quia sicut ea quae hominis sunt, nemo novit nisi spiritus qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei [I Cor. II, 11]. Nemo, inquit, cognovit, nisi Spiritus Dei. Numquid exclusus est Dei Filius? Non utique; quia nec Spiritus sanctus exclusus est, cum dicitur: Neque Patrem quis novit, nisi Filius.
125 Ergo unius et Pater et Filius et Spiritus sanctus et naturae sunt et scientiae. Neque cum omnibus quae per Filium facta sunt, annumerandus est Spiritus, cum Deum Patrem noverit, quem, sicut scriptum est [Matth. XI, 27], quis potest nosse nisi Filius? Sed et Spiritus sanctus novit. Quid ergo? Cum dicitur universitas creaturarum, non Spiritus sanctus comprehenditur.
126 Nunc velim respondeant, quid est in homine, quod cognoscat quae sunt hominis? Utique rationabile, quod caeteris animae virtutibus supereminet, et quo praecipua natura hominis aestimatur. Quid est igitur Spiritus, qui alta Dei novit, per quem Deus omnipotens revelatur. Numquid plenitudine divinitatis inferior est, qui eiusdem cum Patre substantiae etiam hoc exemplo probatur? Aut aliquid ignorat, qui novit consilia Dei, et mysteria eius ab initio abscondita? Quid est quod nesciat, qui novit omnia quae Dei sunt? Spiritus enim etiam alta Dei scrutatur [I Cor. II, 10].
127 Ac ne putes quod scrutetur incognita, et ideo scrutetur, ut discat id quod ignoret; ante praemisit quia revelavit nobis Deus [Nonnulli mss., Spiritum suum. Si ante praemisit quia revelavit nobis Deus, simul ut disceres, etc. Minus commode.] per Spiritum suum: simul ut disceres quia novit Spiritus quae nobis per ipsum Spiritum revelantur, in posterioribus ait: Quis enim scit hominum quae hominis sunt, [Plerique mss., nisi Spiritus qui in ipso est, et sic ubique.] nisi spiritus hominis qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Ergo si hominis spiritus novit quae hominis sunt, et antequam scrutetur novit, potestne aliquid Dei esse, quod Spiritus Dei nesciat? De quo non otiose Apostolus dixit: Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei: non quod scrutando cognoverit, sed noverit per naturam: non quod accidens in eo scientia divinorum, sed cognitio naturalis sit.
128 Verum si te movet quia dixit, scrutatur, accipe quia id quoque de Deo scriptum est, eo quod sit scrutator cordis et renum. Ipse enim dixit: Ego sum scrutans corda et renes [Ierem. XVII, 10]. Etiam de Filio Dei habes ad Hebraeos: Qui scrutator est animi et cogitationis [Hebr. IV, 12]. Unde liquet quia nemo inferior superioris scrutatur interna; divinae enim solius est potestatis occulta novisse. Similiter ergo scrutator est Spiritus sanctus ut Pater, similiter scrutator et Filius: cuius proprietate sermonis id exprimitur; ut videatur nihil esse quod nesciat, quem nihil praeterit.
129 Denique ille electus a Christo, instructus ab Spiritu est. Nam sicut ipse testatur, per Spiritum divini cognitionem consecutus arcani, ostendit quia et novit Spiritus Deum, et ea nobis quae Dei sunt, Spiritus revelavit, sicut revelavit et Filius. Et addidit: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur, non in suasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus, et virtute Dei [I Cor. II, 12, 13]?
Ambrosius HOME

csg98.101 csg102.124

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ambrosius > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik