monumenta.ch > Ambrosius > 10
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, IX. <<<     >>> XI.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT X.

101 [Alias cap. XI.] Nec solum una operatio est ubique Patris et Filii et Spiritus sancti, sed etiam una atque eadem voluntas, una vocatio, una praeceptio: quod licet in illo magno ac salutari Ecclesiae spectare mysterio. Sicut enim Pater vocavit gentes ad Ecclesiam, dicens: Vocabo non plebem meam, plebem meam: [Mss. aliquot, et non electam, electam.] et non dilectam, dilectam [Ose. II]; et alibi: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus [Esai. LVI, 7]: ita etiam Dominus Iesus ad evocandam et congregandam Ecclesiam Paulum a se dicit electum, sicut habes ad Ananiam dictum a Domino Iesu: Vade, quoniam vas electionis est mihi hic ac ferendum nomen meum coram gentibus [Act. IX, 15].
102 Sicut ergo Pater Deus vocavit Ecclesiam, ita vocavit et Christus: et quemadmodum Christus vocavit, ita vocavit et Spiritus, dicens: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus quo vocavi eos. Tunc ieiunantes, inquit, et orantes, imposuerunt eis manus, et dimiserunt eos. Ipsi autem praemissi ab Spiritu sancto devenerunt in Seleuciam [Act. XIII, 2 et seq.]. Ergo non solum Christi, sed etiam Spiritus sancti imperio apostolatum Paulus accepit, et ad congregationem gentium festinavit.
103 Nec solus Paulus, sed etiam Petrus, sicut legimus in Actibus apostolorum. Nam cum in oratione vidisset coelum apertum, et quatuor initiis ligatum vas quoddam, tamquam linteum in quo erant omnia genera quadrupedum et ferarum et volucrum coeli, facta est vox ad eum: Surge, occide, et manduca. Et Petrus dixit: Absit, Domine: numquam manducavi commune et immundum. Et vox rursus ad eum: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Hoc autem factum est per ter, et receptum est vas in coelum [Act. X, 11 et seq.]. Ergo cum hoc secum Petrus tacitus cogitaret, et venissent ad eum Cornelii servuli ab Angelo destinati, ait illi Spiritus: Ecce viri quaerunt te, surge itaque, et descende, et vade cum eis: ne dubites; quoniam ego misi illos [Ibid., 19, 20].
104 Quam evidenter expressit suam Spiritus sanctus potestatem? Primo omnium quia aspiravit oranti, adfuit deprecanti: deinde quoniam vocatus Petrus respondit, Domine, et ideo secundum evidentius meruit oraculum, quia confessus est Dominum. Sed quis iste sit Dominus Scriptura declarat; respondenti enim, is utique cui responderat, loquebatur: Spiritum autem ostendunt sequentia declaratum; quia ipse qui mysterium figurabat, mysterium revelabat.
105 Simul illud adverte quia tertio repetita figura mysterii operationem Trinitatis expressit. Et ideo [In mysteriis, hoc loco idem significat atque in sacramento baptismatis. Clarum quippe est trinas illas interrogationes ac responsiones hic designari, de quibus ad lib. II de Sacram. cap. 7, ubi eaedem describuntur, nos etiam aliquid observavimus. Quod vero, paucis interiectis, additur: Nec potest quis nisi trina confessione purgari; hoc de more solito atque ordinatio intelligendum est: aut sane eo sensu accipiendum, quo in una confessione aliae duae comprehenduntur, quemadmodum ab ipsomet Ambrosio expositum est superiori libro, cap. 3, num. 42 et seq.] in mysteriis interrogatio trina defertur, et confirmatio trina celebratur: nec potest quis nisi trina confessione purgari. Unde et ipse Petrus in Evangelio [Ioan. XXI, 15] tertio interrogatur, utrum diligat Dominum; ut trina responsione vincula, [Ita mss. aliquot probatiores: alii vero, et edit., quae Dominum (Rom., quibus Dominum) negando ligaverat (edit. vet., ligavit, Rom., se ligavit) absolveret.] quae Dominum negando contraxerat, et quibus se ipse ligavit, absolverentur.
106 Tum deinde quia ad Cornelium angelus mittitur, Petrum Spiritus sanctus alloquitur [Act. X, 3]: Oculi enim Domini super fideles terrae [Psal. C, 6]. Nec illud otiosum, quod cum in superioribus praemisisset: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris [Act. X, 15]; subito decidit super gentiles, ut mundaret eos Spiritus sanctus; unde ostenditur operationem Spiritus operationem esse divinam. Petrus autem missus ab Spiritu, non exspectavit imperium Dei Patris, sed ipsius quoque Spiritus illud est confessus oraculum, ipsius Spiritus gratiam esse testatus est dicens: Si ergo eamdem gratiam illis concessit Deus, sicut et nobis; ego quis eram, qui prohiberem Deum [Act. XI, 17]?
107 Spiritus ergo sanctus est, qui nos ab illa gentili colluvione mundavit. In illis enim generibus quadrupedum, et ferarum, et volucrum figura erat conditionis humanae, quae ferarum modo bestialem videtur induta saevitiam, nisi Spiritus sanctificatione mitescat. Bona ergo gratia, quae ferinam rabiem [Nonnulli mss., Spiritu atque simplicitate commutat.] spirituali simplicitate commutat: Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis: nunc autem per renovationem Spiritus haeredes Christi, angelorum coepimus esse cohaeredes [Tit. III, 3].
108 Itaque Spiritu videns sanctus propheta David ex feris nos similes futuros esse coelestium: Increpa, inquit, feras silvae [Psal. LXVII, 32], silvam videlicet significans non ferarum fragosam cursibus, nec bestiarum gemitibus inhorrentem, sed illam silvam de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae [Psal. CXXXI, 6]. In qua, sicut dixit Propheta: iustus ut palma florebit, et velut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur [Psal. XCXI, 13]. Illa silva, quae Verbi coelestis alimoniam propheticarum verticibus arborum concussa defluxit. Illa silva, ad quam Paulus lupus quidem raptor intravit, sed pastor exivit: In omnem enim terram exivit sonus eorum [Psal. XVIII, 5].
109 Eramus ergo ferae, et ideo dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII, 15]. Sed per Spiritum sanctum iam leonum saevitia, pardorum varietas, astutia vulpium, luporum rapacitas de nostris exolevit affectibus. Magna igitur gratia, quae coelo terras mutavit; ut conversatio nostra, sicut Apostolus dixit [Philip. III, 20], in coelis sit, qui ante sicut ferae errabamus in silvis.
110 Sed nec hoc tantum loco Petrus apostolus, sed etiam alibi in eodem libro a Spiritu sancto aedificatam Ecclesiam demonstravit. Habes enim dixisse eum: Deus qui novit corda hominum, testimonium perhibuit, dans his Spiritum sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos, mundans per fidem corda eorum [Act. XV, 8, 9]. In quo illud est contuendum, quia sicut Christus lapis est angularis, qui unitatem plebis utriusque connexuit, ita etiam Spiritus sanctus non discrevit utriusque populi corda, sed iunxit.
111 Non ergo tamquam Iudaeus contemnas Filium, quem annuntiaverunt prophetae; contemnas etiam Spiritum sanctum, contemnas Esaiam, contemnas Hieremiam, quem de lacu Iudaicae domus ille assumptus a Domino [Rom. edit. hic et infra, rudibus pannis. Reliquae, ac mss. omittunt rudibus, pro qua voce in Bibliis habetur veteribus sive putribus.] pannis et funibus elevavit [Ierem. XXXVIII, 10]. Verbum enim propheticum despiciens, in lacum demerserat eum populus Iudaeorum. Nec quisquam inventus est de Iudaeis qui levaret prophetam, sed unus Aethiops Abdemelech, sicut Scriptura testatur.
112 In quo nomine figura pulcherrima est, quia sermonem propheticum, quem Iudaei velut in coenum suae mentis carnisque detruserant, nos videlicet ex gentibus peccatores, nigri ante delictis, et quondam infructuosi elevavimus de profundo [Ibid., 11]. Et ideo scriptum est: Aethiopia [Mss. aliquot, praevaluit; unus, praelibabit; caeteri atque edit., praelevabit. Graece habetur προφθάσει, praeoccupabit, praeveniet, etc.] praelevabit manus suas Deo [Psal. LXVII, 32]. In quo sanctae Ecclesiae species significatur, quae ait in Canticis canticorum: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem [Cant. I, 4]; nigra per culpam, decora per gratiam: nigra per conditionem, decora per redemptionem: [Mss., aut forte nigra per culpam.] aut certe nigra exercitii sui pulvere. Nigra ergo, dum praeliatur: decora est, dum victoriae suae insignibus coronatur.
113 Et bene funibus levatur propheta; fidelis enim dixit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris [Psal. XV, 6]. Bene pannis; quia ipse Dominus, excusantibus his qui primo ad nuptias vocati fuerant, ad exitus viarum misit, ut quotquot invenirentur et boni et mali, ad nuptias vocarentur [Matth. XXII, 9, 10]. His itaque pannis propheticum verbum levavit coeno.
Ambrosius HOME

csg98.96 csg102.118

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Ambrosius > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik