Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT VIII.
70 | Sed quid mirum si de verbis amentes homines faciunt quaestionem, cum faciant et de syllabis? Sunt enim qui hinc putent faciendam esse distantiam, quod dicant in Spiritu Deum, non cum Spiritu praedicandum: et ex una syllaba, vel usu quodam divinitatis aestimandum putent esse momentum, argumentantes quod si in Spiritu Deum praedicandum putent, ministerium sancti Spiritus signare videantur: si vero cum Spiritu dicant Dei vel virtutem esse, vel gloriam, societatem quamdam et communionem Patris et Filii et Spiritus sancti designare videantur. |
71 | Sed quis separet, quod non potest separari? quis dividat societatem, quam, individuam Christus ostendit? Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Numquid hic vel circa Patrem vel Filium vel Spiritum sanctum aut verbum mutavit, aut syllabam? Non utique: sed In nomine, inquit, Patris et Filii et Spiritus sancti. Idem de Spiritu quod de Patre et de se sonat. Unde nullum Spiritus sancti ministerium, sed consortium magis honoris aut operis, cum in Spiritu dicitur, aestimatur. |
72 | Considera et hic quia ad Patrem et Filium hoc opinionis vestrae praeiudicium derivatur; quia hic non dixit: Cum Patris et Filii et Spiritus sancti nomine; sed in nomine: et tamen non ministerium aliquod Trinitatis hac syllaba exprimitur, sed potestas. |
73 | Denique ut scias quia fidei non praeiudicat syllaba, sed commendat fides syllabam, et Paulus loquitur in Christo. Nec ideo minor Christus est, quia Paulus locutus in Christo est, sicut habes: Coram Deo in Christo loquimur [II Cor. II, 6]. Quemadmodum igitur Apostolus dicit quia in Christo loquimur; ita illud est quia loquimur in Spiritu; sicut ipse Apostolus dixit: Nemo dicit Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]. Non subiectio itaque hoc loco Spiritus sancti, sed gratiae copula designatur. |
74 | Et ut scias discretionem non esse de syllaba, alibi quoque ait: Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri [I Cor. VI, 11]. Quam multa possum hinc exempla proferre! Scriptum est enim: Omnes vos unum estis in Christo Iesu [Galat. III, 26]; et alibi: Sanctificatis in Christo Iesu [I Cor. I, 2]; et iterum: Ut nos essemus iustitia Dei in ipso [II Cor. V, 21]; et alio loco: Ut excidant a castitate, quae est in Christo Iesu [II Cor. XI, 3]. |
75 | Verum quid ago? Dum enim similiter dico scriptum esse de Filio, quemadmodum de Spiritu scriptum est, magis illud incurro; ut non quia de Filio scriptum est, religiose dictum videatur de Spiritu: sed quia idem de Spiritu scriptum est, etiam de Filio propter Spiritum obiiciant derogatum. Dicunt enim: Numquid de Deo Patre scriptum est? |
76 | Sed accipiant etiam de Deo Patre dictum: In Domino laudabo verbum [Ps. LV, 5]; et alibi: In Deo faciemus virtutem [Ps. LIX, 14]; et: In te commemoratio mea semper [Ps. LXX, 16]; et: In nomine tuo exsultabimus [Ps. LXXXVIII, 17]; iterum alibi: Ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta [Ioan. III, 21]; et Paulus: In Deo qui omnia creavit [Ephes. III, 9]; et iterum: Paulus et Sylvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo [I Thess. I, 1]; et in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me [Ioan. XIV, 10]; et: Pater qui in me manet [Ibid.]. Scriptum est etiam: Qui gloriatur in Domino glorietur [II Cor. X, 17]; et alibi: Vita autem nostra abscondita est cum Christo in Deo [Coloss. III, 3]. Numquid hic plus Filio quam Patri detulit, ut in Deo nos diceret esse cum Christo? aut numquid plus nostra conditio quam Spiritus gratia sibi vindicat; ut nos possimus esse cum Christo, Spiritus sanctus esse non possit? Et cum Christus velit esse nobiscum, sicut ipse dixit: Pater, quos dedisti mihi, volout ubi ego sum, et ipsi sint mecum [Ioan. XVI, 24], dedignetur esse cum Spiritu? Scriptum est etiam: Convenientibus vobis et meo Spiritu cum virtute Domini Iesu [I Cor. V, 4]. Ergo nos cum virtute Domini convenimus, et audemus dicere quod nolit Dominus Iesus cum Spiritu convenire, qui non dedignatur convenire nobiscum. |
77 | Nullam igitur distantiam putat Apostolus hac an illa syllaba utaris. Syllaba enim coniunctionis est, coniunctio autem seiunctionem non facit; neque enim si divideret, coniunctio diceretur. |
78 | Quid igitur te movet ut dicas quia gloria est Deo Patri, vel Christo eius, vita, virtus, magnificentia, potestas in Spiritu sancto, et nolis dicere cum Spiritu sancto? An quia times ne et Spiritum cum Patre et Filio sociare videaris? Sed audi et de Spiritu scriptum: Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu [Rom. VIII, 2]. Et alibi Deus Pater dicit: Et adorabunt te, et in te deprecabuntur [Esai. XLV, 14]. In Christo orare nos debere Deus Pater dicit; et tu putas Spiritui derogari, si in eo gloria Christi esse dicatur? |
79 | Audi quod times de Spiritu confiteri, non timuisse de se sibi Apostolum vindicare; ait enim: Dissolvi, et cum Christo esse multo melius [Phil. I, 23]. Cum quo igitur est Apostolus, cum eo negas esse Spiritum, per quem Apostolus meruit esse cum Christo? |
80 | Quae igitur ratio est, ut in Spiritu malis dicere, quam cum Spiritu gloriam Dei esse vel Christi? An quia si dicas in Spiritu, minor Christo Spiritus declaratur? Quamvis hoc refutabile sit, ut maiorem Dominum facias et minorem; tamen cum lectum sit: Quia pro nobis peccatum factus est Christus ut nos essemus iustitia Dei in ipso [II Cor. V, 21]; ille invenitur potissimus, in quo sumus nos infimi. Sic et alibi habes: Quia omnia in ipso constant [Colos. I, 17], hoc est in eius virtute. Nec comparari possunt illi, quae in eo constant; quia ex virtute eius ut constent, substantiam consequuntur. |
81 | Numquid igitur sic Deum regnare vultis in Spiritu, ut virtus Spiritus regnandi Deo principium quasi fons quidam substantiae largiatur? Sed hoc impium est. Et ideo ut unam Patris et Filii et Spiritus sancti maiores nostri dicerent potestatem cum spiritu gloriam Christi esse memorabant, quo individuam copulam declararent. |
82 | Quomodo enim separatur Spiritus sanctus a Filio, cum ipse Spiritus testimonium reddat spiritui nostro quod sumus filii Dei? Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi [Rom. VIII, 16, 17]. Quis igitur tam amens, qui coniunctionem Spiritus et Christi dissociet sempiternam; cum Spiritus etiam disiuncta connectat, per quem Christi efficimur cohaeredes? |
83 | Si tamen, inquit, compatimur, ut et conglorificemur [Ibid.]. Si nos ergo conglorificabimur cum Christo per Spiritum, quomodo et ipsum conglorificari Christo Spiritum recusamus? Dissociamus vitam Christi et Spiritus sancti, cum Spiritus dicat quod simul victuri sumus cum Dei Filio? Dicit enim Apostolus: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod etiam simul vivemus cum illo [Rom. VI, 8]; deinde alibi: Si enim compatimur, inquit, et convivemus: nec solum convivemus, sed etiam conglorificabimur: nec solum conglorificabimur, sed etiam conregnabimus [II Tim. II, 11, 12]. |
84 | Non est igitur in syllabis istis ulla discretio; utraque enim syllaba coniunctionis est. Denique saepe reperimus in Scripturis alteram interpositam, et alteram intellectam, sicut scriptum est: Introibo in domum tuam in holocaustis [Ps. LXV, 13], hoc est, cum holocaustis; et alibi: Eduxit, inquit, eos in argento et auro [Ps. CIV, 37], hoc est, cum argento et auro. Alibi quoque ait: Non egredieris in virtutibus nobiscum [Ps. XLIII, 10]; pro eo quod est, cum virtutibus. Ergo cum et in usu sermonis calumnia esse non possit, et ex sermone calumnia divinitati non debeat excitari, opus est ut ad iustitiam corde credatur, et ex fide cordis fiat ad salutem in ore confessio [Rom. X, 10]. Sed qui corde non credunt, calumniam strunt verbis. |