Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT VI.
48 | [Alias cap. VII.] Nec me praeterit haereticos obiectare consuevisse ideo videri creatum Spiritum sanctum, quia plerique eorum ad argumentum astruendae suae impietatis adsciscunt illud, quod Amos de flatu ventorum locutus est, ut ipse propheticus sermo declarat. Sic enim habes: Ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et nuntians in homines Christum suum, faciens lucem et nebulam, et ascendens super excelsa, Dominus Deus omnipotens nomen est ei [Amos. IV, 13]. |
49 | Si hinc faciunt quaestionem, quod creatum Spiritum dixit, quia creatur Spiritus Esdras nos docuit, dicens in quarto libro: Et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti (IV Esdr. VI, 41); tamen ut propositis inhaereamus, his videlicet quae Amos dixit, nonne evidenter dictorum testificatur series de istius creatura mundi locutum prophetam? |
50 | Denique ita coepit: Ego Dominus firmans tonitruum, et creans spiritum. Ipse ordo nos doceat; nam si de Spiritu sancto dicere voluisset, non de tonitruo utique praemisisset. Neque enim antiquiora tonitrua sunt, quam Spiritus sanctus: quamvis impii sint, tamen id non audent dicere. Deinde cum subiectum videamus esse de luce et nebula, nonne manifestum est quod de creatura mundi dictum intelligendum sit? Cum enim fiunt aliquae tempestates istius mundi, praecedere tonitrua, sequi ventorum flatus, coelum nebulis caligare, lucem refundi ex tenebris, ipso usu quotidiano, exemploque cognoscimus. Nam etiam flatus ventorum spiritus dicitur, sicut scriptum est: Ignis et sulphur, et Spiritus procellae [Psal. X, 7]. |
51 | Et ut scires quia hunc spiritum dixit, ait: Firmans tonitruum, et creans spiritum; quia frequenter creantur ista, cum fiunt: Spiritus autem sanctus aeternus est; quem si quis audet dicere creatum, non potest tamen dicere quod quotidie creatur, sicut flabra ventorum. Denique ipsa Sapientia secundum suscepti locuta corporis sacramentum, ait: Dominus creavit me [Prov. VIII, 22]. Quamvis ventura prophetaret, tamen quia praedestinatus erat Domini Salvatoris adventus; non dixit, creat me, sed creavit, ne frequenter, sed semel crederent ex virgine Maria Iesu corpus esse generandum. |
52 | Et hoc igitur quod velut quotidianam operationem Dei in tonitrui firmamento, et in Spiritus creatione propheta declaravit, intelligere nefas est, ut de Spiritu sancto tale aliquid aestimemus, quem ipsi impii ante saecula esse negare non possunt; unde et semper eum esse, et semper manere pia assertione testamur. Neque enim qui ante mundum superferebatur super aquas [Gen. I, 2], potest videri coepisse post mundum: aut multos esse Spiritus sanctos aestimari fas est, qui veluti quotidiana generatione generentur. Absit ut se quisquam tali impietate contaminet; ut dicat frequenter creari, aut umquam creari Spiritum sanctum. Cur enim frequenter creari videatur, non intelligo; nisi forte et mori eum credant frequenter, et frequenter creari. Sed quemadmodum mori potest Spiritus vitae? Ergo si mori non potest, causam non habet cur saepius sit creandus. |
53 | At qui aliter putant, in illud sacrilegium recidunt, ut non distinguant Spiritum sanctum, qui prolativum Verbum putant in Patrem redire, prolativum Spiritum in Deum refundi; ut unius refusio sit, et quaedam vicissitudo in varias formas se saepe mutantis: cum Patris et Filii et Spiritus sancti manens semper immutabilisque distinctio, unitatem suae teneat potestatis. |
54 | Si quis tamen propheticum dictum ideo derivandum putat ad interpretationem Spiritus sancti, quia habet: Annuntians in homines Christum suum [Amos IV, 15]; is ad incarnationis Dominicae mysterium dictum facilius derivabit. Nam si te movet quia spiritum dixit, et ideo non hoc putas derivandum ad mysterium assumptionis humanae; prosequere Scripturas, et invenies optime congruere de Christo, de quo bene convenit aestimari quia firmavit tonitrua adventu suo, vim videlicet et sonum coelestium Scripturarum, quarum velut quodam tonitruo mentes nostrae redduntur attonitae, ut timere discamus, et reverentiam coelestibus deferamus oraculis. |
55 | Denique in Evangelio fratres Domini filii tonitrui dicebantur; et cum vox Patris facta esset dicentis ad Filium: Et honorificavi, et iterum honorificabo [Ioan. XII, 28]; Iudaei dicebant: Tonitruum factum est illi [Ibid., 29]. Nam licet gratiam veritatis haurire non possent, tamen confitebantur inviti, et ignari mysterium loquebantur; eo quod magnum Patris de Filio testimonium resultabat. In Iob quoque libro Scriptura dicit: Firmamentum quoque tonitrui sui quis scit quando faciet [Iob. XXVI, 14]? Utique si ad haec commotionum coelestium tonitrua pertinerent, non futura eorum firmamenta, sed facta dixisset. |
56 | Ergo tonitrua ad sermones Domini retulit, quorum in omnem terram exivit sonus: spiritum autem hoc loco animam, quam suscepit rationabilem atque perfectam, intelligimus; quia Scriptura frequenter et animam hominis spiritus vocabulo designat, sicut habes: Qui creat spiritum hominis in ipso [Zach. XII, 1]. Unde et Dominus animam suam spiritus appellatione significans ait: In manus tuas commendo spiritum meum [Luc. XXIII, 46]. |
57 | Et ut scires quia de Iesu Domini descensione memoravit, addidit quod nuntiaret in homines Christum suum [Amos IV, 13]; annuntiavit enim in baptismate, dicens: Tu es Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui [Matth. III, 17]. Annuntiavit in monte, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite [Matth. XVII, 17]. Annuntiavit in passione, cum sol recessit, maria terraeque tremuerunt. Annuntiavit in centurione, qui ait: Vere Dei Filius erat iste [Matth. XIV, 33]. |
58 | Totum igitur hunc locum aut ad simplicem intellectum istius flatus qui vivendo hauritur, aut ad mysterium Dominici corporis referre debemus, nam si hic creatum dixisset Spiritum sanctum, utique et alibi idem Scriptura declarare potuisset, sicut de Filio Dei frequenter legimus quia secundum carnem et factus est et creatus [Rom. I, 3]. |
59 | Cuius tamen maiestatem in eo ipso quod carnem pro nobis suscepit, considerare nos convenit; ut divinam potentiam in ipsa corporis assumptione videamus [Alias cap. VIII]. Etenim sicut legimus quia creavit Pater Dominicae incarnationis sacramentum, creavit et Spiritus; ita etiam legimus quod et ipse Christus suum corpus creavit; creavit enim Pater, secundum quod scriptum est: Dominus creavit me [Prov. VIII, 23]; et alibi: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege [Gal. IV, 4]. Creavit et Spiritus illud omne mysterium, secundum quod legimus, quia inventa est Maria in utero habens ex Spiritu sancto [Matth. I, 18]. |
60 | Habes quia creavit Pater, creavit et Spiritus: accipe quia creavit et Filius Dei, dicente Salomone: Sapientia fecit sibi domum [Prov. IX, 1]. Ergo Spiritus sanctus qui creavit Dominicae incarnationis sacramentum, quod super omnes est creaturas, quomodo esse potest creatura? |
61 | De generalitate autem supra ostendimus [Sup. cap. 5] quia secundum carnem creator est noster Spiritus sanctus in homine exteriore: nunc ostendamus quia creator est noster, etiam secundum gratiae sacramentum. Et sicut creat Pater, ita creat et Filius, ita creat et Spiritus sanctus, sicut legimus, dicente Paulo: Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur; ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis [Ephes, II. 8 et seq.]. |