monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, IV. <<<     >>> VI.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT V.

32 Quis vero dubitare potest quia vivificet omnia Spiritus sanctus, quando et ipse sicut Pater et Filius, creator est omnium, [Mss. aliquot, nec umquam nisi cum Spiritu.] nec quidquam nisi cum Spiritu sancto Deus omnipotens Pater intelligatur operatus; quandoquidem et in principio creaturae Spiritus superferebatur super aquam [Gen. I, 1]?
33 Itaque cum superferebatur Spiritus, nulla erat gratia creaturae: postea vero quam operationem Spiritus etiam creatura mundi istius suscepit, omnem hanc gratiae meruit venustatem, qua mundus illuxit. Denique sine Spiritu sancto universitatis gratiam manere non posse Propheta declaravit dicens: Auferes Spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis omnem faciem terrae [Psal. CIII, 29, 30]. Non solum igitur sine Spiritu docuit omnem creaturam stare non posse, sed etiam creatorem totius esse Spiritum creaturae.
34 Et quis neget opus esse Spiritus sancti quod creata est terra, cuius opus est quod novatur? Nam si negare cupiant quod per Spiritum sit creata; cum per Spiritum novandam negare non possint; meliorem ergo operationem Spiritus sancti, quam Patris et Filii, qui cupiunt separare, defendent: quod abhorret a vero; neque enim dubium est quod novata terra melior, quam creata sit. Aut si primo sine operatione Spiritus sancti terram Pater fecit et Filius: postea vero Spiritus sancti operatio copulabatur; videbitur id quod factum est, eius quod accessit eguisse praesidio. Sed absit ut hoc quisquam existimet, ut operatio divina varietatem creatoris [Quid sit quod Manichaei per varietatem creatoris intellexerint, per quam aperte cognosci potest ex Epiphanio; hic enim Haer. 66, num. 25, deliramenta quae ab Archaelao mutuatus fuerat Manichaeus, dum commemorat, multa quibus hic Ambrosii locus illustretur, habet.] quam Manichaeus inducit, habere credatur.
35 An vero sine opere Spiritus sancti substantiam putamus esse terrarum, sine cuius opere nec coeli convexa subsistunt? Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum [Psal. XXXII, 6]. Adverte quid dicat: Omnem, inquit, virtutem coelorum ad Spiritum esse referendam. Qui enim superferebatur, antequam terra fieret, quomodo [Amerb. Eras. et mss. aliquot, non ferebatur; Gill. ac Rom. edit. cum mss. pluribus, feriabatur.] cum terra fieret, feriabatur?
36 Gentiles [Gregorius Nazianz. Orat. 37 testatur sancti Spiritus in orbis gubernatione operationem sub quibusdam nominum involucris designatam fuisse ab iis Ethnicorum, qui theologiae maiori floruerunt laude, propiusque ad nos accesserunt, nimirum ab Aristotele, Anaxagora, et Hermonymo, ut Elias Cret. interpretatur. Nec dubium est quin hoc loco Nazianzeni vestigiis insistat Ambrosius, verum cum scriberet Latinis hominibus, auctoritatem quae iisdem notior esset, indicatam voluit. Petita fuit illa e lib. VI Aeneidos, ubi canitur: Principio coelum, ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.] homines per umbram quamdam nostros secuti, quia veritatem Spiritus haurire non poterant; quod coelum ac terras, lunae quoque stellarumque micantium globos Spiritus intus alat, suis versibus indiderunt. Ergo illi per Spiritum non negant virtutem subsistere creaturae: nos qui legimus, denegamus? Sed flatilem putatis ab illis spiritum designatum. Si illi auctorem omnium flatilem Spiritum declararunt, nos dubitamus Spiritum Dei esse omnium creatorem?
37 Sed quid alienis immoror? Accipiant documentum evidens, nihil posse esse quod Spiritus sanctus negetur operatus, nec de Angelis, nec de Archangelis, nec de Thronis, nec de Dominationibus posse dubitari, quod eius operatione subsistant; quandoquidem ipse secundum carnem Dominus, cui angeli serviebant, Spiritu in Virginem superveniente, genitus sit; sicut et secundum Matthaeum ad Ioseph angelus dixit: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam uxorem tuam; quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est [Matth. I, 20]. Et secundum Lucam dixit ad Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te [Luc. I, 35].
38 Opus ergo Spiritus Virginis partus est. Opus Spiritus fructus est ventris, secundum quod scriptum est: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui [Ibid., 42]. Opus Spiritus flos radicis est: ille, inquam, flos, de quo bene est prophetatum: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet [Esa. XI, 1]. Radix Iesse patriarchae familia Iudaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus; qui bonum odorem fidei toto sparsurus orbe, virginali ex utero germinavit, sicut ipse dixit: Ego flos campi, et lilium convallium [Cant. II, 1].
39 Flos odorem suum et succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit; ita et Dominus Iesus in illo patibulo crucis, nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit; et illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi cruoris colore vernavit, mori ipse nescius, [Nonnulli mss., et mortuus, non satis recte.] et mortuis aeternae vitae munus exhalans. In hoc igitur Spiritus sanctus virgae regalis flore requievit.
40 Bona virga, ut quidam putant, est caro Domini, quae de radice terrena ad superna se subrigens, odoriferos sacrae fructus religionis circumtulit mundo, mysteria divinae generationis, et gratiam coelestibus altaribus superfundens.
41 Dubitare ergo non possumus Spiritum creatorem, quem Dominicae cognoscimus incarnationis auctorem. Quis enim dubitet, cum in principio Evangelii habeas, quia Christi generatio sic erat: Cum desponsata esset Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens [Mss. aliquot, de Spiritu sancto. Nam licet plerique non habeant, Graecus tamen, etc. Quid autem praepositiones ex et de inter se differant, luculenter explicat Augustinus lib. de Natura Boni, cap. 27; ibi enim hoc Apostoli textu quoniam ex ipso et per ipsum, etc., in Manichaeos proposito, ita disserit: Ex ipso autem non hoc significat, quod de ipso. Quod enim de ipso est, potest dici ex ipso: non autem omne quod ex ipso est, recte dicitur de ipso. Ex ipso enim coelum et terra, quia ipse fecit ea: non autem de ipso; quia non de substantia eius, etc. Item in Actis cum Felice Manichaeo lib. II, cum haereticus quaereret de anima rationali utrum vere ex Deo est? Augustinus dixit: Ex Deo, non de Deo. Verumtamen non semper ea severitate loquuntur boni auctores, at promiscue eodemque sensu has particulas passim usurpant. Et sane in Vulgata versione, ubi par est religiosiorem esse tralator cunctos prope locos in quibus ἐκ Graeci codices habent, per de reddidit. Imo vero cautionem hanc nonnumquam Ambrosius ipse neglexit, ut videbitur infra cap. 9, num. 94 et seq.: ibi enim ut probet voces ex ipso etiam Spiritui sancto convenire, testimonia in quibus de pro ex ponitur, passim adhibet; et supra num. 88 omnia esse de Spiritu, diserte profitetur.] ex Spirituc santo [Matth. I, 18]?
42 Nam licet plerique habeant, de Spiritu, Graecus tamen unde transtulerunt Latini, ἐκ Πνεύματος ἁγίου dixit, hoc est, ex Spiritu sancto. Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est, aut ex potestate eius. Ex substantia, sicut Filius, qui ait: Ex ore Altissimi prodivi, sicut Spiritus, qui a Patre procedit [Eccl. XXIV, 5]; de quo dicit Filius: Ille me clarificabit; quia de meo accipiet [Ioan. XVI, 14]. Ex potestate autem, sicut illud est: Unus Deus Pater, ex quo omnia [I Cor. VIII, 6].
43 Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu sancto? Si quasi ex substantia: ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est? Non utique. Si quasi ex operatione et potestate eius Virgo concepit; quis neget Spiritum creatorem?
44 Quid quod etiam Iob creatorem suum Spiritum evidenter ostendit dicens: Spiritus divinus, qui fecit me [Iob. XXXIII, 4]? Et divinum utique et creatorem uno versiculo demonstravit. [Alias cap. VI.] Si igitur creator est Spiritus, non est utique creatura; creaturam enim Apostolus creatoremque divisit dicens: Servierunt creaturae potius quam creatori [Rom. I, 25].
45 [Quidam mss., Simul cum creatori admonet serviendum, damnandos eos ostendit, qui . . . . Et quoniam creator est Spiritus, nos addocet, etc.] Simul creatori admonet serviendum, damnando eos qui serviunt creaturae, cum creatori servitium debeamus. Et quoniam creatorem Spiritum noverat, docet eidem serviendum, dicens: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem; nos enim sumus circumcisio, [Ita mss. septem; omnes autem edit. ac pauci mss., Spiritui Deo; alii denique adhuc pauciores, Spiritu Deo. Augustinus quidem lib. III, cont. duas Epist. Pelag., cap. 7, tres huiusce loci lectiones refert, sed quam aliis praeferendam putet, non addit. Verum lib. I de Trinit. cap. 6, in omnibus aut pene omnibus Graecis codicibus et pluribus Latinis observat scriptum, Spiritui Dei: quod autem in quibusdam reperiatur, Spiritu Deo, errorem esse. Cum autem paulo ante Ambrosium non obscure designaverit (quod intelligitur non solum ex eo quod hos libros constat lectos esse ab eodem Augustino, sed etiam quod eadem Pauli atque Matthaei testimonia, quae hic citantur, allegantur quoque in laudato capite lib. I de Trinit.) inde collige corruptionem, cuius haeretici, Ariani scilicet, hic accusantur, in eo fuisse positam, quod, pro Spiritui Dei, reposuerint, Spiritu Deo: deinde vero legitimam esse lectionem, quam amplectimur. Nam licet Eras. edit. et seq. non secus ac mss. aliquot Graecas voces ita efferant, οἱ Πνεύματι Θεῷ λατρεύοντες, tamen plures mss. et Amerb. tantummodo exhibent, Πνεύματι λατρεύοντες. Quin et Eras. ipse in cuius edit. Ambrosianorum operum vox Θεῷ primum inducta est, in sua tamen observatione ad eumdem Apostoli textum agnoscit lectionem nostram Ambrosii esse. Hanc ipsam sequitur Zezerus in eadem verba, et non solum Ambrosii atque Augustini, sed etiam Salviani auctoritate defendit.] qui Spiritui Dei servimus [Philip. III, 2, 3].
46 Quod si quis de Latinorum codicum varietate contendit, quorum aliquos perfidi falsaverunt, Graecos inspiciat codices, et advertat quia ibi scriptum est: οἱ Πνεύματι Θεοῦ λατρεύοντες, quod interpretatur Latinus: qui Spiritui Dei servimus.
47 Ergo cum serviendum dicat Spiritui idem Apostolus, qui non creaturae, sed creatori asserit serviendum; evidenter utique et ipse sanctum ostendit Spiritum creatorem, et in aeternae divinitatis honore venerandum; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies [Matth. IV, 10].
Ambrosius HOME

csg98.76 csg102.90

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Ambrosius > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik