monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT III.

26 Dicant enim in quo dissimilitudinem divini operis arbitrentur. Quandoquidem sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, quemadmodum ipse Dominus declaravit dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII, 3]; ita etiam vita est cognoscere Spiritum sanctum. Dicit enim Dominus: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum: vos autem scitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est [Ibid. XIV, 15 et seq.].
27 Ergo mundus non habebat vitam aeternam, quia non acceperat Spiritum: ubi autem Spiritus, ibi vita aeterna: ipse est enim Spiritus vitae operator aeternae. [Pauci mss., Unde interdum miror.] Unde miror, cur de solo et vero Deo Ariani moveant quaestionem. Sicut enim vita aeterna est cognoscere solum et verum Deum, ita vita aeterna est cognoscere Iesum Christum, ita vita aeterna est cognoscere Spiritum sanctum: quem sic non videt mundus, quemadmodum Patrem: sic non cognoscit, [Mss. aliquot, quemadmodum Patrem.] quemadmodum Filium. Qui autem de hoc mundo non est, habet vitam aeternam, et cum ipso manet Spiritus in aeternum, qui est lumen vitae aeternae.
28 Ergo si hoc confert cognitio solius veri Dei, quod confert Filii Spiritusque cognitio, cur Filium et Spiritum a veri Dei honore secernis, cum a magnitudine beneficii non secernas? Aut enim credas necesse est solius verae divinitatis esse hoc maximum munus, et solam et veram divinitatem sicut et Patris, ita et Filii et Spiritus confitebere: aut si dixeris quia vitam aeternam [Nonnulli mss., potest conferre qui verus non est Deus: non sic incides et . . . . cuius opus non potest, etc.] potest et is conferre, qui verus Deus non sit; incides ut Patri magis derogare videaris, cuius opus non putes solius verae divinitatis esse praecipuum, sed creaturae operibus conferendum.
Ambrosius HOME

csg98.74 csg102.88

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik