monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT II.

20 Ipse enim Spiritus virtus est, quia legisti: Spiritum consilii atque virtutis [Esai. XI, 2]. Et sicut Filius magni consilii Angelus, ita etiam Spiritus consilii est, [Thuan. ms., ut unum scias Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum esse, consilium non, etc.] ut unum scias Patris et Filii et Spiritus sancti esse consilium. Consilium non de rebus incertis aliquibus, sed praecognitis et statutis.
21 Arbitrum autem divini consilii Spiritum, [Quidam mss., etiam inde cognoscendum, quia supra, etc.] etiam inde cognosce. Nam cum supra [Lib. I, cap. 6] docuerimus arbitrum baptismatis esse Spiritum sanctum, baptismum autem Dei esse consilium legerimus sicut habes: [Thuan. ms. Expos. in Luc., lib. VI, num. 4, Consilium Dei est in baptismate Ioannis: quis igitur dubitet Dei esse consilium in Christi lavacro? Hoc est consilium quod magni consilii Angelus reperit, quod nemo cognovit. Quis enim cognovit sensum Domini, etc.] Pharisaei autem consilium Dei spreverunt in se, non baptizati ab eo [Luc. VII, 30]; liquido claret, cum sine Spiritu baptisma esse non possit, sine Spiritu quoque non esse consilium Dei.
22 Et ut sciamus plenius virtutem esse Spiritum, scire debemus ipsum esse promissum, quando dixit Dominus: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem [Ioel. II, 28]. Ille ergo qui promissus est nobis, ipse est virtus; sicut etiam in Evangelio idem Dei Filius declaravit dicens: Et ego mitto promissa Patris mei in vos, vos autem sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto [Luc. XXII, 49].
23 Eousque autem virtutem esse Spiritum sanctum evangelista significat, ut et cum vi magna eum sanctus Lucas descendisse memoraret, dicens: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur [Act. II, 2].
24 Sed ne rursus putes ad sensibilia et corporalia hoc esse vertendum, accipe quia sic descendit et Spiritus, quemadmodum descensurus est Christus. Nam et ipse cum virtute descendet, sicut habes: Videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, in virtute maxima et maiestate [Matth. XXIV, 30].
25 Quomodo enim non est una virtus atque eadem potestas; cum unum opus, unum iudicium, unum templum, una vivificatio, una sanctificatio, unum etiam regnum sit Patris et Filii et Spiritus sancti?
Ambrosius HOME

csg98.72 csg102.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik