monumenta.ch > Ambrosius > 1
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, PROLOGUS. <<<     >>> II.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, CAPUT PRIMUM.

17 Supra habes quia Benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo [Iudic. XIII, 24, 25]. Infra ait: [Rom. edit. sola, et irruit super eum; mss. aliquot, Et decidit super eum: non male. In quibusdam enim Graecis exemplaribus legitur, καὶ κατήλαυνεν ἐπὶ αὐτὸν, licet habeatur in pluribus, καὶ ἤλατο, et insiliit et irruit, etc.] Et direxit super eum Spiritus Domini [Iudic. XIV, 6]. Item ait: Si tonsus fuero, discedet a me virtus mea [Iudic. XVI, 17]. Posteaquam tonsus est, vide Scriptura quid dicat: Dominus, inquit, discessit ab eo [Ibid., 20].
18 Vides ergo quia ille qui comitabatur, ipse discessit. Idem est ergo Dominus, qui Spiritus Domini, hoc est, ipsum Spiritum Dei, Dominum nuncupavit, sicut et Apostolus ait: Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas [II Cor. III, 17]. Habes ergo Dominum dictum etiam Spiritum sanctum; non enim unus, sed unum sunt Spiritus sanctus et Filius.
19 Hoc quoque loco virtutem dixit, et Spiritum significavit. Sicut enim Pater virtus, ita et Filius virtus, et Spiritus sanctus est virtus [I Ioan. V, 7]. De Filio legisti, Christum Dei virtutem esse, et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]. Legimus etiam quia virtus est Pater, sicut scriptum est: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei [Matth. XXVI, 64]. Hic utique virtutem Patrem dixit, cuius ad dexteram Filius sedet, sicut habes: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam [Psal. CIX, 1]. Virtutem etiam Spiritum sanctum ipse Dominus nuncupavit dicens: [Rom. edit. cum mss. nonnullis, hic et lib. I, cap. 7, accipietis virtutem advenientem in vos Spiritum sanctum, vet. edit. hic cum aliis aliquot mss., advenientis in vos Spiritus sancti; eaedem vet. edit. citato loco lib. I et mss. plures utrobique, . . . . adveniente in vos Spiritu sancto. Sed ultimae duae lectiones aeque respondent Graecis verbis, ἐπελθόντος τοῦ ἁγίου Πνεύματος.] Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto [Act. I, 8].
Ambrosius HOME

csg98.72 csg102.86