Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, PROLOGUS.
1 | Etsi in libro primo veteris historiae lectione patefactum sit; et in ipsis iudicibus veterum Iudaeorum septiformis gratiam Spiritus refulsisse, et per Spiritum sanctum coelestium sacramentorum revelata mysteria, quem Moyses non ignoravit aeternum. Denique statim in principio mundi, immo ante principium, cum Deo iunxit, quem ante mundi principium sempiternum esse cognovit. Namque si quis diligenter advertat, et Patrem in principio et Filium cognoscet et Spiritum. De Patre enim scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1, 2]. De Spiritu dictum est: Spiritus superferebatur super aquas [Ibid., 4]. Et bene in exordio creaturae baptismi figura signatur, per quod habuit creatura mundari. Lectum etiam de Filio quod ipse est, qui discrevit inter medium lucis et tenebrarum; unus est enim Deus Pater qui dicit, et unus Dominus Iesus qui facit. |
2 | Sed ne rursus aut arrogans putes dicentis imperium, aut vile facientis obsequium; aequalem sibi Pater Filium confitetur operis unitate dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Ibid., 26]. Imago enim et operatio et similitudo communis quid aliud nisi maiestatis eiusdem significat unitatem? |
3 | Tamen ut aequalitatem plenius Patris Filiique cognoscas, sicut dixit Pater et Filius fecit; ita et Pater operatur, et Filius dicit. Pater operatur, sicut scriptum est: Pater meus usque modo operatur [Ioan. V, 17]. Habes dictum ad Filium: Dic verbo et sanabitur [Matth. VIII, 8]. Et Filius dicit Patri: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum [Ioan. XVII, 24]. Fecit Pater quod Filius dixit. |
4 | Sed nec Abraham ignoravit Spiritum sanctum: denique tres vidit, et unum adoravit [Gen. XVIII, 2, 3,]; quia unus Deus, unus Dominus, et unus Spiritus. Et ideo unitas honoris; quia unitas potestatis. |
5 | Et quid de singulis loquar? Samson divina promissione generatus, Spiritum comitantem habebat; sic enim legimus: Quia benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo in castra [Iudic. XIII, 25]. Et ideo futurum praevidens sacramentum, ex alienigenis poscebat uxorem [Iudic. XIV, 1 et seq.]: quod Pater eius ac mater, ut scriptum est, ignorabant, quoniam a Domino est. Meritoque fortior caeteris habebatur, quia eum Spiritus Domini dirigebat, quo duce, solus nunc alienigenarum fugabat populos, nunc leonem morsu inviolabilis, fortitudine insuperabilis, discerptum manibus dividebat [Ibid. 5 et seq.]. Utinam tam cautus ad servandam gratiam, quam fortis ad superandam bestiam! |
6 | Et fortasse hoc non solum virtutis miraculum, sed etiam sapientiae mysterium, prophetiae oraculum fuit. Neque enim otiosum videtur quod cum tenderet ad mysterium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei, quem manibus ille discerpsit, in cuius corpore, connubio potiturus optato, congregationem apum reperit, et mel sustulit de ore eius, quod Patri edendum matrique tribuit [Ibid., 8 et seq.]. Habebat gentium populus mella, qui credidit: qui populus feritatis erat ante, nunc Christi est. |
7 | Nec ipsa quaestio vacat sacramentis, quam proposuit sodalibus suis, dicens: De edente exivit esca, et de potente exivit dulce [Ibid., 14]. Denique eo usque mystica, ut tribus diebus eius revelatio quaereretur, quae non potuit nisi per fidem Ecclesiae. die septima, completo Legis tempore, post passionem Domini revelari. Sic enim habes, quia et apostoli ideo non intelligebant, quia Iesus nondum fuerat honorificatus [Ioan. VII, 39]. |
8 | Quid, inquiunt, dulcius melle, et quid fortius leone? Ad quae ille respondit: Si non domuissetis vitulam meam, non invenissetis quaestionem meam [Iudic. XIV, 18]. O divinum mysterium! O evidens sacramentum! Evasimus interemptorem, potentem vicimus. Ibi nunc cibus vitae est, ubi erat ante miserae fames mortis. In salutem pericula, in suavitatem amaritudo convertitur. Gratia ex offensione processit, potentia ex infirmitate, vita de morte. |
9 | Sunt tamen qui e contrario putent fundari non potuisse coniugium, nisi occiso leone de tribu Iuda: et ideo in corpore eius, hoc est, Ecclesiae, apes repertas, quae condunt mella sapientiae; quia post Domini passionem magis apostoli crediderunt. Hunc igitur leonem Samson quasi Iudaeus occidit, sed in eo mel quasi in figura redimendae haereditatis invenit; ut reliquiae salvae fierent secundum electionem gratiae [Rom. XI, 27]. |
10 | Et decidit, inquit, super eum Spiritus Domini, et descendit in Ascalonem, et percussit inde triginta viros [Iudic. XIV, 19, 20]. Neque enim potuerat victoriam non tenere, qui sacramenta cernebat. Accipiunt itaque in stolis praemium sapientiae, conversationis insigne, qui absolvunt et renuntiant quaestionem. |
11 | Rursus hic alia oboriuntur mysteria, quod uxor eius aufertur; et ideo vulpes incendunt manipulos alienigenarum [Iudic. XV, 1 et seq.]. Eos enim qui adversus divina sacramenta contendunt, decipere sua consuevit astutia. Unde iterum dicit in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant [Cant. II, 15]. Bene pusillas dixit; quia maiores vineas exterminare non poterant, licet fortibus et diabolus sit pusillus. |
12 | Ergo ille (ut compendium faciamus historiae; suo enim tempori totius lectionis digestio reservanda est) invictus erat, quamdiu habuit gratiam spiritalem, sicut Dei populus ille electus a Domino, ille Nazaraeus in Lege. Invictus ergo Samson, atque ita insuperabilis, ut in maxilla asini viros mille percuteret: ita plenus gratiae coelestis, ut etiam aquam in maxilla asini sitiens reperiret [Iudic. XV, 15 et seq.]; sive hoc ad miraculum conferas, sive ad mysterium vertas, quod in populi foret humilitate gentilis et requies et triumphus. Iuxta quod scriptum est: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram [Matth. V, 39]. Per hanc enim iniuriarum patientiam, quam erudiunt sacramenta baptismatis, de quibusdam stimulis iracundiae triumphamus; ut morte obita, resurrectionis requiem consequamur. |
13 | Illene ergo Samson, qui funes intextos nervis, qui novas restes sicut mollia fila dissolvit? Illene Samson qui crinium suorum palo constricta defixo vincla non sensit, quamdiu habuit gratiam spiritalem? Is, inquam, posteaquam Spiritus Dei discessit ab eo, longe mutatus ab illo Samsone, qui rediit Allophylorum indutus exuvias, in muliebribus genibus virtutis suae degener, sacro crine tondetur [Iudic. XVI, 9 et seq.]? |
14 | Tantumne ergo momenti crines habuere capitis, ut manentibus his, virtus invicta duraret: tonso autem capite, fortitudo omnis viri subito solveretur? Non ita est, ut tantam vim corporalium capillorum putemus. Sunt quidam crines religionis et fidei: crines Nazaraei in Lege perfecti, in parcimonia et abstinentia consecrati, quibus illa in typo Ecclesia, quae Domini pedes oleo perfuderat, Verbi coelestis vestigia detergebat [Ioan. XII, 3]; tunc enim et secundum carnem noverat Christum. Isti videlicet crines, de quibus dicitur: Capillatura tua ut greges caprarum [Cantic. IV, 1]; ex illo capite pullulantes, de quo dictum est: Caput viri, Christus [I Cor. XI, 3]; et alibi: Caput eius aurum cephas, et crines eius abietes nigrae [Cant. V, 11]. Et bonae ex abiete naves Tharsis, quae fluctibus supernatent mundi, et tutum remigium salutis exhibeant. |
15 | Unde et in Evangelio Dominus noster visibiles capitis et intelligibiles capillos quosdam esse significans, ait: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt [Matth. X, 31], spiritalium videlicet significans facta virtutum; neque enim de capillis nostris cura est Deo. Quamquam et illud non absurdum sit aestimare, quia pro maiestate divina eum latere nihil possit. |
16 | Sed quid mihi prodest, si Deus ipse omnes meos novit capillos? Illud mihi redundat et proficit, si bonorum operum pervigil testis, remunerationem gloriae donet aeternae. Denique et ipse Samson non corporales, sed intelligibiles hos capillos esse declarans ait: Et si tonsus fuero, discedet a me virtus mea [Iudic. XVI, 17]. Hoc de mysterio: nunc lectionis seriem consideremus. |