monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, XV. <<<    

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT XVI.

156 [Alias cap. XX.[ Sed ne quis forte [1986] tamquam pusillitatem Spiritus redarguat, et hinc velit quamdam facere distantiam magnitudinis, quod aqua portio videatur esse fontis exigua: [Similiter Gregorius Nazian. cum Orat. 37, eas retulisset similitudines, quibus catholici personarum divinarum cognitionem utcumque faciliorem reddere cupientes utebantur, se tamen non sine timore quodam atque scrupulo easdem adhibere profitetur.] quamquam creaturarum exempla minime divinitati aptanda videantur; tamen ne quid ex hac quoque creaturae comparatione praeiudicent, discant non solum aquam, sed etiam flumen dictum Spiritum sanctum, secundum quod lectum est: Flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem incipiebant accipere, qui credituri erant in eum [Ioan. VII, 38, 39].
157 Ergo flumen est Spiritus sanctus, et flumen maximum, quod secundum Hebraeos [Ita omnes edit. ac plures mss.; alii autem nonnulli, de Iesu fluit internis. Et continuo post, Amerb., Eras. et mss. aliquot habent, ut ore saepe accepimus prophetarum; ubi reliqui mss. atque edit. ut in contextu.] de Iesu fluxit in terris, ut ore Esaiae accepimus prophetatum [Esai. LXVI, 12]. Magnum hoc flumen, quod fluit semper, [Nonnulli mss., et non defluit.] et numquam deficit. Nec solum flumen, sed etiam profusi impetus, et magnitudinis redundantis, sicut etiam David dixit: Quia fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV, 5].
158 Neque enim civitas illa Ierusalem coelestis meatu alicuius fluvii terrestris abluitur: sed ille ex vitae fonte procedens Spiritus sanctus, cuius nos brevi satiamur haustu, in illis coelestibus Thronis, Dominationibus et Potestatibus, Angelis et Archangelis redundantius videtur effluere, pleno septem virtutum spiritalium fervens meatu. Si enim fluvius riparum editis superfusus exundat, quanto magis Spiritus omnem supereminens creaturam, cum reliqua tamquam inferiora nostrae mentis arva perstringat, coelestem illam creaturarum naturam effusiore quadam sanctificationis ubertate laetificat!
159 Nec moveat quod vel hic dixit flumina [Ioan. VII, 38], vel alibi septem spiritus [Apoc. V, 6]; [Nonnulli mss., his enim significationibus.] his enim sanctificationibus septem spiritalium, sicut Esaias dixit [Esai. XI, 2], significatur plenitudo virtutum: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus timoris Dei. Unum ergo flumen, sed multi spiritalium donorum meatus. Hoc igitur flumen exit ex fonte vitae.
160 Nec hic rursus sensum tuum ad inferiora detorqueas, quia quaedam diversitas videtur esse fontis et fluminis; et tamen ad omnia prospexit Scriptura divina, ne infirmitas humani caperetur ingenii vilitate sermonum. Proponas tibi licet quodvis flumen, e fonte est; unius tamen naturae, unius splendoris et gratiae. Dic sane et tu Spiritum sanctum unius cum Filio Dei et Deo Patre esse substantiae, unius claritatis et gloriae. Capiam fidele compendium de unitate virtutis, nec verebor aliquam de diversitate magnitudinis quaestionem. Nam etiam in hoc nobis Scriptura prospexit; dicit enim Dei Filius: Qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 14]. Hic fons utique gratia spiritalis est fluvius ex vivo fonte procedens. Fons igitur vitae etiam Spiritus sanctus est.
161 [Mss. aliquot, Advertis ergo ex verbis ipsius fontem divinae significari magnitudinis, nec posse, etc. Reliqui ac edit. inter se non dissident, nisi quod hae legunt etiam, illi autem ergo; et pro verbis ipsis, quod Eras., Gill. et Rom. edit. prae se ferunt, Amerb. et mss. habent verbis ipsius, nempe Dei Filii supra cit.] Advertis ergo ex verbis ipsius divinae significari magnitudinis unitatem, nec posse Christum etiam a perfidis fontem negari; cum fons dicatur et Spiritus. Et sicut flumen dicitur Spiritus, ita et Pater dixit: [Ita mss. plures ac potiores: alii autem nonnulli, et vet. edit., decurram in vos: Rom. edit. ex sacris cod., decurram in eos.] Ecce ego decurro in vos, sicut fluvius pacis, et sicut torrens inundans gloriam gentium [Esai. LXVI, 12]. Quis autem dubitet flumen esse vitae Dei Filium, de quo aeternae vitae flumina profluebant?
162 Bona ergo aqua, spiritalis gratia: quis hunc fontem dabit pectori meo? In me saliat; in me fluat vitae largitor aeternae. Superfluat in nobis fons iste, non effluat. Dicit enim sapientia: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus, inque plateis tuis superfluant aquae tuae [Prov. V, 15, 16]. Quomodo hanc aquam tenebo, ne effluat, ne labatur? Quomodo vas meum conservabo, [Ita edit. omnes ac plures mss.; alii vero aliquot, ne aqua penetrans rimam.] ne qua penetrans rima peccati, aeternae vitae distillet humorem? Doce nos, Domine Iesu, doce sicut docuisti apostolos tuos, dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur [Matth. VI, 19].
163 Furem videlicet immundum spiritum esse significat, qui in bonorum operum luce gradientibus non possit obrepere: in tenebris autem saecularium cupiditatum, et inter oblectamenta terrestrium [Mss. aliquot, si quem ceperit volutatum.] si quem ceperit voluptatum, omni virtutis aeternae flore despoliet. Et ideo Dominus dicit: Thesaurizate vobis thesauros in coelo: ubi neque aerugo neque tinea exterminat; et ubi fures non effodiunt et furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
164 Aerugo nostra lascivia est, aerugo nostra libido est, aerugo nostra luxuria est, quae flagitiorum sordibus aciem mentis obducunt. Tinea rursus nostra Arius est, tinea nostra Photinus est, qui sanctum Ecclesiae vestimentum impietate sua scindunt; et unitatem divinae potestatis individuam separare cupientes, sacrilego morsu pretiosum fidei velamen obrodunt. Funditur aqua, si Arius dentem impresserit: effluit, si aculeum suum in alicuius vas Photinus infixerit. Vile figmentum sumus, cito vitia sentimus. Sed nemo dicit figulo: Quid me fecisti sic [Rom. IX, 20]? Nam etsi vile vas nostrum, aliud tamen in honore, aliud in contumelia est. Noli ergo aperire lacum tuum, noli fodere vitiis atque criminibus, ne quis dicat: Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam, quam operatus est [Psal. VII, 16].
165 Si Iesum quaeritis, contritos lacus deserite; Christus enim non ad lacum, sed ad puteum sedere consuevit. Ibi eum Samaritana illa quae credidit, illa quae aquam haurire cupiebat, invenit [Ioan. IV, 6]. Quamvis mane venire debueris, tamen etiamsi serius veneris, etiam sexta hora Iesum fatigatum ab itinere invenies. Fatigatus est, sed in te; quia diu te quaesivit, tua illum tamdiu incredulitas fatigavit. Non offenditur tamen, si modo venias: petit bibere, daturus. Bibit autem non aquam praetermeantis rivuli, sed salutem tuam: bibit affectum tuum, bibit calicem, hoc est, passionem illam tuorum criminum redemptricem; ut tu sitim istius mundi, sacri potus cruore restinguas.
166 Sic Abraham Deum posteaquam puteum fodit, emeruit [Gen. XXI, 30]. Sic Isaac dum ad puteum deambulat [Gen. XXIV, 62], venientem illam in typo Ecclesiae accepit uxorem [Ibid., 67]. Fidelis ad puteum, infidelis ad lacum. Denique et [Mss. non pauci, Rebeccam, sicut legimus, petitor invenit; tres, petiturus invenit.] Rebecca sicut legimus, petitorem invenit ad fontem, et meretrices in lacu Iezabel se cruore laverunt [III Reg. XXII].
Ambrosius HOME

csg98.61 csg102.73

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, XV. <<<    
monumenta.ch > Ambrosius > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik