monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, XIV. <<<     >>> XVI.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT XV.

151 [Alias cap. XVIII.] Diximus quia lux est Pater, lux Filius, lux Spiritus sanctus: accipiamus etiam quia vita est Pater, vita Filius, vita Spiritus sanctus. Dixit enim Ioannes: Quod erat ab initio, quod audivimus et quod vidimus, et oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae: et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis de vita, quae erat apud Patrem [I Ioan. I, 1, 2]. Et Verbum vitae dixit et vitam; ut et Patrem vitam significaret et Filium. Quod enim est vitae Verbum, nisi Dei Verbum? [Quidam mss., ac per hoc et Dei Verbum vita est, et sicut, etc. Et non multo post, Filium fontem vitae memorari oporteat significatum.] Ac per hoc et Deus et Verbum Dei vita est. Et sicut Verbum vitae dicitur, ita et Spiritus vitae. Scriptum est enim: Et Spiritus vitae erat in rotis [Ezech. I, 20]. Itaque sicut Verbum vitae vita est, ita et vitae Spiritus vita est.
152 [Alias cap. XIX.] Accipe nunc quia sicut Pater fons vitae est, ita etiam Filium plerique fontem vitae memorarunt significatum; eo quod apud te, inquit, Deus omnipotens, [Non poterat sanctus hic Doctor apertius processionem Spiritus ex Filio significare. In quo quidem et illud non negligenter praetereundum est, illum eam opinionem non sibi vindicasse quasi privatam, sed plerisque communem praedicare. Nec vero dubium est, quin eorum in numero comprehenderit Athanasium; is enim lib. de Humana natura suscepta, Davidis versum ad quem hic alluditur, allegans, οἶδε γὰρ, inquit, παρὰ τῷ Θεῷ Πατρὶ ὄντα τὸν υἱὸν πηγὴν τοῦ ἁγίου Πνεύματος.] Filius tuus fons vitae sit, hoc est, fons Spiritus sancti; quia Spiritus vita est, sicut Dominus ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt [Ioan. VI, 64] [Rom. edit. sola, quia ubi Spiritus, et ubi vita, etiam Spiritus sanctus.] quia ubi Spiritus, et vita est: et ubi vita est, etiam Spiritus sanctus.
153 Plerique tamen hoc loco Patrem volunt tantummodo per fontem significatum, quamquam videant quid Scriptura memoraverit: Apud te, inquit, fons vitae [Psal. XXXV, 10], hoc est, apud Patrem Filius; quoniam Verbum apud Deum, quod erat in principio, et erat apud Deum.
154 Sed sive Patrem quis hoc loco, sive Filium intelligat fontem; fontem utique intelligimus non aquae istius, quae creatura est: sed divinae illius gratiae, hoc est, Spiritus sancti; ipse est enim aqua viva. Propterea Dominus dicit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere; tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam [Ioan. IV, 10].
155 Hanc aquam sitivit anima David [Psal. XLI, 3]. Harum fontem aquarum desiderat cervus, non sitiens venena serpentum. Viva est enim aqua gratiae spiritalis, eo quod mentis interna purificet, et omne animi peccatum abluat, occultorumque mundet errorem.
Ambrosius HOME

csg98.59 csg102.71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik