monumenta.ch > Ambrosius > 14
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT XIV.

140 [Alias cap. XVI.] Quid autem astruam quod sicut Pater lumen, ita etiam Filius lumen, et Spiritus sanctus lumen est? Quod utique divinae potentiae est. Deus enim lux est, sicut dixit Ioannes: Quia Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt [I Ioan. I, 5].
141 Lux autem et Filius, quia vita erat lux hominum. Et ut ostenderet se de Dei Filio Evangelista dixisse, ait de Ioanne Baptista: Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 8, 9]. Ergo quia Deus lux est, lux autem vera est Dei Filius: sine dubio Deus verus est Dei Filius.
142 Habes et alibi quia Filius Dei lux est: Populus qui sedebat in tenebris et in umbra mortis, lucem vidit magnam [Esai. IX, 2]. Quid autem hoc evidentius, quod ait: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 10]? Hoc est, quod apud te, Deus omnipotens Pater, qui fons vitae es, in [Ita omnes edit. et plures mss.; sed alii nonnulli, in lumine tui Filii videbimus etc.; quidam etiam, In lumine tuo Filii lumen videmus et Spiritus sancti.] lumine tuo Filio, lumen videbimus Spiritus sancti. Sicut ipse Dominus ostendit dicens: Accipite Spiritum sanctum [Ioan. XX, 22]; et alibi: Et virtus exibat de eo [Luc. VI, 19].
143 Ipsum autem Patrem quis dubitet lucem esse, cum lectum sit de Filio eius quia splendor sit lucis aeternae [Hebr. I, 3]? Cuius enim nisi Patris aeterni splendor est Filius, qui et cum Patre semper est, nec dissimili, sed eadem claritate semper praefulget?
144 Et Esaias significat non solum lucem, sed etiam ignem esse Spiritum sanctum, dicens: Et erit lux Israel in ignem [Esai. X, 17]. Itaque prophetae eum ignem ardentem dixerunt; quia in tribus istis generibus propensius maiestatem divinitatis advertimus: quoniam et sanctificare, divinitatis; et illuminare, ignis et lucis est proprium: et in specie ignis exprimi vel videri divinae est consuetudinis: Deus enim est ignis consumens, sicut Moyses dixit [Deut. IV, 24].
145 Vidit enim ipse in rubo ignem, et audierat Deum, tunc quando vox facta est de flamma ignis ad eum dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob [Exod. III, 15]. Vox ergo de flamma, et in rubo flamma, et flamma non noxia. Urebatur enim rubus, et non exurebatur; eo quod illo mysterio Dominus figuraret quia illuminaturus spinas nostri corporis adveniret: [Mss. aliquot, nec consumpturus aerumnas, sed mitigaturus: qui, etc.] nec consumpturus aerumnosos, sed mitigaturus aerumnas: qui baptizaret in Spiritu sancto et igni [Matth. III, 11]; ut gratiam tribueret, peccata consumeret. Ergo in specie ignis Deus servat propositum.
146 In Actibus quoque apostolorum cum supra fideles Spiritus sanctus descendisset, ignis species videbatur; sic enim habes: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur; et replevit totam domum, ubi erant sedentes: et visae sunt illis dispersae linguae tamquam ignis [Act. II, 2, 3].
147 Unde et illud quando Gedeon superaturus Madian, trecentos viros iussit hydrias sumere, et in hydriis faces accensas habere, et in dextris tenere tubas [Iudic. VII, 16]; ita nostri acceptum ab apostolis servavere maiores, quod hydriae sunt corpora nostra, figurata [Mss. aliquot, signata de limo, quae opera tenere non norunt, nisi fervore, etc.; nonnulli alii, de limi opere tenera, quae tumorem non norunt, si fervore, etc.; reliqui et edit. in nostram lectionem consentiunt. Hanc porro expositionem lagenarum ac facularum, quibus Gedeon usus legitur, invenies etiam apud Origenem hom. 9 in lib. Iudic., Augustinum quaest. 49 in eumdem librum, et Gregorium M. lib. XXX Moralium, etc.] de limo quae timere non norunt, si fervore gratiae spiritalis ignescant, et Iesu Domini passionem canora vocis confessione testentur.
148 Quis igitur de divinitate sancti Spiritus dubitet, cum ubi Spiritus gratia sit, ibi species divinitatis appareat? Quo testimonio non diversitatem, sed unitatem divinae colligimus potestatis. Nam quemadmodum potest esse discretio potestatis, ubi unus in omnibus operationis effectus est? Neque vero potest esse gratia sacramentorum, nisi ubi fuerit venia peccatorum.
149 Quis est igitur iste ignis? Non utique virgultis vilibus concretus, aut stipula silvarum fragosus incendiis: sed ignis ille, qui ut aurum bona facta meliorat, et ut stipulam peccata consumit. Hic est utique Spiritus sanctus, qui Dominici vultus et ignis appellatur [Albin. cod., et lumen; quia lumen Dei vultus, Spiritus sancti lumen est.] et lumen: lumen, sicut supra diximus: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine [Psal. IV, 7]. Quod est ergo lumen signatum, nisi illius signaculi spiritalis, in quo credentes signati, inquit, estis Spiritu promissionis sancto [Ephes. I, 13]?
150 [Alias cap. XVII.] Et sicut lumen est vultus divini, ita etiam ignis emicat ex Dei vultu; quia scriptum est: Ignis in conspectu eius ardebit [Psal. XLIX, 3]. [Mss. nonnulli, Praefulgurat enim gratia Dei in iudicio; caeteri ut edit., nisi quod in quibusdam legitur, die iudicii.] Praefulget enim gratia diei iudicii, ut sequatur absolutio, quae sanctorum remuneretur obsequium. O magna abundantia Scripturarum, quam nemo possit humano ingenio comprehendere! O maximum divinae unitatis indicium! His enim [Nonnulli mss., duobus versibus quam multa designari diximus! Quia lux, etc.] duobus versiculis quam multa signantur!
Ambrosius HOME

csg98.56 csg102.68

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, XIII. <<<     >>> XV.
monumenta.ch > Ambrosius > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik