Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT XIII.
132 | [Alias cap. XIV.] Quis igitur unitatem negare audeat nominis, cum operationis videat unitatem? Sed quid ego unitatem nominis argumentis astruo; cum divinae vocis evidens testimonium sit unum nomen esse Patris et Filii et Spiritus sancti? Scriptum est enim: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. In nomine dixit, non in nominibus. Non ergo aliud nomen Patris, aliud nomen Filii, aliud nomen Spiritus sancti; quia unus Deus: non plura nomina; quia non duo Dii, non tres Dii [I Cor. VIII, 4]. |
133 | Et ut aperiret quia una divinitas, una maiestas est, quia unum nomen Patris et Filii et Spiritus sancti; nec in alio nomine venerit Filius, in alio nomine Spiritus sanctus, ait ipse Dominus: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis [Ioan. V, 43]. Quod autem nomen Patris est, hoc idem Filii Scriptura declarat; quia in Exodo dixit Dominus: Ego antecedam te in nomine meo et vocabo in nomine meo Dominum in conspectu tuo [Exod. XXXIII, 19]. Dominus ergo dixit quia in nomine suo vocabit Dominum: Dominus ergo et Patris est nomen et Filii. |
134 | Cum autem unum nomen sit Patris et Filii, accipe quia et Spiritus sancti idem nomen sit, quoniam et Spiritus sanctus in nomine Filii venit, sicut scriptum est: Paraclitus autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia [Ioan. XXIV, 26]. Qui autem venit in nomine Filii, utique etiam in nomine Patris venit; quia unum nomen Patris et Filii est. Sic fit ut unum et Patris et Filii nomen sit et Spiritus sancti. Nec enim est aliud nomen sub coelo datum, in quo oporteat nos salvos fieri [Act. IV, 12]. |
135 | Simul docuit unitatem divini nominis esse credendam, non disparilitatem; quoniam in unitate nominis venit Christus: in suo autem nomine venturus Antichristus est, sicut scriptum est: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis [Ioan. V, 43]. |
136 | Edoctum est igitur ex his non esse in Patre et Filio et Spiritu sancto paraclito nominis diversitatem: et quod nomen est Patris, id esse etiam Filii nomen: similiter quod nomen est Filii, esse id etiam Spiritus sancti; quando etiam paraclitus Filius dicitur, sicut et Spiritus sanctus. Et ideo ait in Evangelio Dominus Iesus: Rogabo Patrem meum, et alium paraclitum dabit vobis qui vobiscum sit in aeternum Spiritum veritatis [Ioan. XIV, 16]. Et bene dixit alium, ne ipsum Filium, ipsum Spiritum intelligeres; unitas enim nominis est, non Filii Spiritusque Sabelliana confusio. |
137 | Edit. Ben. [Alias cap. XV.] Itaque alius paraclitus est Filius, alius paraclitus Spiritus sanctus; Filium enim paraclitum dixit etiam Ioannes, sicut habes: Si quis peccaverit, paraclitum habemus apud Patrem Iesum Christum [I Ioan. II, 1]. Itaque quemadmodum unitas nominis, ita etiam unitas potestatis est; ubi enim paraclitus Spiritus, ibi etiam Filius. |
138 | Nam sicut hic in aeternum Dominus futurum cum fidelibus Spiritum dicit, ita etiam de se alibi ostendit quod in aeternum cum apostolis sit futurus, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi [Matth. XXVIII, 20]. Unum sunt ergo Filius et Spiritus: unum nomen est Trinitatis, et una inseparabilisque praesentia. |
139 | Sicut autem ostendimus paraclitum Filium nominatum, ita etiam ostendimus veritatem Spiritum nuncupatum. Veritas Christus; veritas Spiritus; habes enim in epistola Ioannis: Quoniam Spiritus est veritas [I Ioan. V, 6]. Non solum ergo Spiritus veritatis, sed etiam veritas dicitur Spiritus, sicut et Filius veritas praedicatur, qui ait: Ego sum via et veritas et vita [I Ioan. XIV, 6]. |