monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT XII.

126 [Alias cap. XI.] Ergo cum una vocatio sit, una etiam gratia est. Denique scriptum est: Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Iesu Christo [Rom. I, 7]. Ecce habemus quia Patris et Filii una est gratia, et Patris et Filii una est pax: sed haec gratia et pax fructus est Spiritus, sicut ipse Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia [Galat. V, 22]. Et bona pax et necessaria, ut nemo disputationum turbetur incertis, [Nonnulli mss., neque passionem corporalium tempestatum patiamur: quidam etiam, neque passionum . . . . tempestatem patiamur: caeteri et edit. ut in textu.] neque passionum corporalium tempestate quatiatur: sed simplicitate fidei, et tranquillitate mentis quietus circa Dei cultum perseveret affectus.
127 De pace probavimus: de gratia autem propheta Zacharias dicit, quia promisit Deus effundere in Ierusalem Spiritum gratiae et misericordiae [Zach. XII, 10]; et apostolus Petrus dicit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis gratiam Spiritus sancti [Act. II, 38]. Ergo sicut Patris et Filii, ita et Spiritus sancti gratia est. Quomodo enim sine Spiritu potest esse gratia, cum gratia divina omnis in Spiritu sancto sit?
128 [Alias cap. XII.] Nec solum pacem et gratiam legimus Patris et Filii et Spiritus sancti; sed etiam charitatem, et [Tres mss., communionem fidelis aeternitatis.] communionem, fidelis Auguste. De charitate enim dictum est: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei [II Cor. XIII, 13]. Accepimus charitatem Patris. Eadem charitas quae Patris, etiam Filii est. Ipse enim dixit: Qui me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum [Ioan. XIV, 21]. Quae est enim charitas Filii, nisi quia se pro nobis obtulit, et suo sanguine nos redemit [Ephes. V, 2]? Eadem autem charitas et in Patre est, quia scriptum est: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret [Ioan. III, 16].
129 Tradidit ergo Pater Filium, et Filius ipse se tradidit. Servatur charitas, nec laeditur pietas; nulla est enim pietatis iniuria, ubi nulla est traditionis aerumna. Tradidit volentem, tradidit offerentem, non utique ad poenam Pater Filium, sed ad gratiam. Si discutis facti meritum, interroga pietatis vocabulum. Vas electionis unitatem hanc divinae charitatis evidenter ostendit; quia et Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit. Pater tradidit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum [Rom. VIII, 32]. De Filio quoque dicit: Qui se tradidit pro me [Galat. II, 20]. Tradidit, inquit. Si gratiae, quid arguo? si iniuriae, plus debeo.
130 Sed sicut Pater tradidit Filium, et Filius ipse se tradidit, accipe quia et Spiritus eum tradidit. Scriptum est enim: Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo [Matth. IV, 1]. Ergo et Spiritus diligens tradidit Dei Filium. Sicut enim una est charitas Patris et Filii, ita hanc charitatem Dei supra effundi per Spiritum sanctum [Rom. V, 5], et fructum esse sancti Spiritus declaravimus; quia fructus est Spiritus charitas, gaudium, pax, patientia [Galat. V, 22].
131 [Alias cap. XIII.] Communicationem autem et Patris et Filii esse manifestum est, quia scriptum est: Et communicatio nostra cum Patre, et Filio eius Iesu Christo [I Ioan. I, 3]; et alibi: Communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis [II Cor. XIII, 13]. Si igitur una pax, una gratia, una charitas, una communicatio est Patris et Filii et Spiritus sancti; una certe operatio est: et ubi una operatio est, utique non potest virtus esse divisa, et discreta substantia. Nam quomodo operationis eiusdem gratia conveniret?
Ambrosius HOME

csg98.52 csg102.62

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik