Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT X.
112 | [Alias cap. IX.] Dic igitur, quicumque Spiritus sancti divinitatem negas: Spiritus autem obnoxius non potuit esse peccato, qui magis peccata condonat. Numquid angelus donat? numquid archangelus? Non utique, sed donat solus Pater, solus Filius, solus Spiritus sanctus [Luc. V, 21]. Nemo autem quod potest donare, non potest evitare. |
113 | Sed fortasse dixit aliquis quia et Seraphim dixit Esaiae: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferet iniquitates tuas, et peccata tua circumpurgabit [Esai. VI, 7]. Auferet, inquit, et circumpurgabit: non ego auferam, sed ignis ille de altari Dei, hoc est, gratia spiritalis. Quid enim aliud pie intelligere possumus in altari Dei esse, nisi Spiritus gratiam? Non utique lignum silvarum, nec fuliginem atque carbonem. Aut quid tam pium, quam ut secundum mysterium intelligamus quia revelabatur in ore Esaiae omnes homines per passionem Christi esse purgandos, qui velut carbo secundum carnem exussit nostra peccata, sicut in Zacharia habes: Nonne hic titio eiectus ab igni? Et ille erat Iesus indutus estimenta sordida [Zach. III, 2, 3]. |
114 | Denique ut sciamus communis hoc redemptionis mysterium per prophetas evidentissime revelatum, etiam hoc loco habes dictum: Ecce abstulit peccata tua [Ibid., 4]: non quod Christus peccata sua deponeret, qui peccatum non fecit; sed quod in carne Christi omne a peccatis suis genus absolveretur humanum. |
115 | Sed etiamsi Seraphim abstulisset peccatum, quasi unum utique de ministris Dei ad hoc esset mysterium destinatum. Sic enim dixit Esaias: Quia missum est ad me unum de Seraphim [Esai. VI, 6]. |