Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT IX.
100 | Plerique autem arbitrati sunt unguentum Christi esse Spiritum sanctum. Et bene unguentum, quia oleum laetitiae nuncupatum est, plurimarum redolente copula gratiarum: verum illum Deus omnipotens Pater unxit principem sacerdotum, qui non ut alii in typo unctus ex lege, sed et secundum legem unctus in corpore, et in veritate supra legem virtute sancti Spiritus ex Patre plenus est. |
101 | Hoc est oleum laetitiae, de quo dicit propheta: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Denique Petrus unctum Spiritu dicit Iesum, sicut habes: Vos scitis quod factum est verbum per totam Iudaeam, incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes, Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancta [Act. X, 37, 38]. Oleum igitur laetitiae Spiritus sanctus est. |
102 | Et pulchre oleum laetitiae dixit, ne creaturam putares; olei enim huiusmodi natura est, ut nequaquam naturae alterius humido misceatur. Laetitia quoque non corpus ungit, sed intima cordis illuminat, sicut propheta dixit: Dedisti laetitiam in corde meo [Psalm. IV, 7]. Ergo cum ludat operam, qui oleum velit cum creatura humidiore confundere: quia cum olei natura levior sit caeteris, residentibus aliis, elevata secernitur: quomodo putant isti deterrimi caupones oleum laetitiae cum caeteris creaturis sua posse fraude confundi; cum utique non queant incorporeis corporea, increatis creata misceri? Et bene oleum laetitiae dicitur, quo unctus est Christus; neque enim usitatum fuit, ei oleum et commune quaerendum, quo aut vulnera curantur, aut aestus levatur: cum fomentum vulnerum suorum salus mundana non quaereret, nec refectionem corporis fatigati virtus sempiterna deposceret. |
103 | Nec mirum si habet oleum laetitiae, qui fecit exsultare morituros, tristitia mundum exuit, moestae fetorem mortis abolevit. Et ideo Apostolus ait: Christi enim bonus odor sumus Deo [II Cor. II, 15]; utique de spiritalibus significans se locutum. Sed et cum ipse Filius Dei dicat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me [Luc. IV, 18], spiritale signat unguentum. Ergo unguentum Christi est Spiritus. |
104 | Aut quia unguentum exinanitum est nomen Iesu, si ibi Christum ipsum intelligere volunt unguenti expressum nomine, non Spiritum Christi; utique cum unctum Spiritu sancto Dominum Iesum Petrus apostolus dixerit, liquet sine dubio quod unguentum dicatur et Spiritus. |
105 | Sed quid mirum, cum et Pater et Filius spiritus esse dicatur? De quo quidem dicemus plenius, cum de unitate nominis dicere coeperimus (Infra, cap. 14). Tamen quia hic quoque incidit pulcherrimus locus, ne sine corollario eum praeterire videamur, accipiant quia et Pater dicitur spiritus, sicut in Evangelio Dominus locutus est, quoniam Spiritus est Deus [Ioan. IV, 24]; et Christus spiritus dicitur; quia Ieremias dixit: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus [Thren. IV, 20]. |
106 | Et Pater ergo spiritus, et Filius spiritus; quia quod non est creaturae corpus, hoc spiritus est: sed non confusus cum Patre et Filio Spiritus sanctus, verum et a Patre distinctus et a Filio. Non enim Spiritus sanctus est mortuus, qui mori non potuit; quia carnem non suscepit, nec mortis capax esse potuit sempiterna divinitas: sed mortuus est secundum carnem Christus. |
107 | In eo utique mortuus, quod suscepit ex Virgine: non in eo, quod habebat ex Patre; in eo enim mortuus, in quo crucifixus est Christus. Spiritus autem sanctus non potuit crucifigi, qui carnem et ossa non habuit: sed crucifixus est Dei Filius, qui carnem et ossa suscepit; ut in illa cruce nostrae carnis tentamenta morerentur. Suscepit enim quod non erat, ut celaret quod erat: celavit quod erat, ut tentaretur in eo, et redimeretur quod non erat; ut ad id quod erat, per id quod non erat, nos vocaret. |
108 | O divinum crucis illius sacramentum, in qua haeret infirmitas, virtus libera est, affiguntur vitia, eriguntur tropaea! Unde quidam sanctus ait: Confige clavis a timore tuo carnes meas [Psal. CXVIII, 120]; non ferreis clavis, ait, sed timoris et fidei: vehementior est enim virtutis strictura, quam poenae. Denique Petrum, cum usque in atrium principis sacerdotum Dominum sequeretur [Matth. XXVI, 58], quem nemo ligaverat, fides vinxerat: et quem fides vinxit, poena non solvit. Rursus cum ligaretur a Iudaeis, devotio solvit, poena non tenuit; quia non recessit a Christo. |
109 | Ergo et tu crucifige peccatum, ut moriare peccato; qui enim peccato moritur, Deo vivit: vivas ei qui Filio proprio non pepercit; ut in illius corpore nostras crucifigeret passiones. Pro nobis enim mortuus est Christus, ut nos in illius redivivo corpore viveremus. Mortua est ergo in illo non vita nostra, sed culpa: Qui peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum; ut a peccatis nostris separati, cum iustitia vivamus, cuius vulnere plagarum sanati sumus [I Petr. II, 24]. |
110 | Lignum igitur illud crucis velut quaedam nostrae navis salutis vectura nostra est, non poena; alia enim salus non est, nisi vectura salutis aeternae. Dum mortem expetendo, non sentio: dum poenam contemnendo, non patior: dum metum nescio, negligendo. |
111 | Quis est igitur cuius vulnere plagarum sanati sumus, nisi Christus Dominus: de quo idem prophetavit Esaias quia plaga eius nostra medicina est [Esai. LIII, 5]: de quo Paulus apostolus in Epistolis suis scripsit: Qui peccatum non cognovit, sed pro nobis peccatum factus est [II Cor. V, 21]? Hoc quippe divinum in eo, quia caro peccatum non fecit, nec in eo suscepti corporis creatura peccavit. Nam quid mirum, si non peccavit sola divinitas, cum peccandi incentiva non habeat? Si autem solus exsors peccati Deus, omnis utique creatura per naturam sui, ut diximus, obnoxia potest esse peccato. |