Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT VIII.
90 | Simul illud adverte, quia Deus dat Spiritum sanctum [Rom. V, 5]. Non enim humanum hoc opus, neque ab homine datur: sed qui invocatur a sacerdote, a Deo traditur, in quo Dei munus, ministerium sacerdotis est. Nam si Paulus apostolus iudicavit [Ephes. V, 18] quod ipse donare Spiritum sanctum sua auctoritate non posset, et in tantum se huic officio imparem credidit, ut a Deo nos Spiritu optaret impleri; quis tantus est, qui huius traditionem muneris sibi audeat arrogare? Itaque Apostolus votum precatione detulit, non ius auctoritate aliqua vindicavit: impetrare optavit, non imperare praesumpsit. Petrus quoque ait quia non erat idoneus qui posset Spiritum sanctum vel cogere, vel arcere. Sic enim dixit: Ergo si eamdem gratiam concessit illis Deus sicut et nobis, ego quis eram, qui possem prohibere Deum [Act. XI, 17]? |
91 | Sed fortasse apostolicis non moveantur exemplis, et ideo divinis utamur oraculis; scriptum est enim: Iacob puer meus, suscipiam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea, dedi Spiritum meum in ipsum [Esai. XLII, 1]. Dominus quoque per Esaiam dixit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me [Esai. LXI, 1]. |
92 | Quis ergo audeat dicere creatam Spiritus sancti esse substantiam, qui cum illuxerit in cordibus nostris, divinae cernimus pulchritudinem veritatis, et distantiam creaturae divinitatisque cognoscimus, ut opus segregetur ab auctore? Aut de qua creatura Deus ita locutus est, quod aut Dominationes aut Potestates effundat aut Angelos? Sed de Spiritu, inquit, meo effundam [Ioel II, 28]. Non Spiritum ait, sed de Spiritu; neque enim nos capere possumus plenitudinem Spiritus sancti, sed tantum accipimus, quantum de suo arbiter nostri pro sua voluntate diviserit. Sicut enim Dei Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit [Philipp. II, 6], ut nos eum nostris animis percipere possemus: exinanivit autem non quod ipse esset vacuus suae plenitudinis; sed quo mihi qui plenitudinem eius sustinere non possem, pro eo quod capere possem, infunderetur: ita etiam de Spiritu sancto Pater se dicit effundere super omnem carnem; non enim totum effudit, sed quod effudit, omnibus abundavit. |
93 | Supra nos ergo effusum est de Spiritu: at vero super Dominum Iesum, cum in forma esset hominis, manebat Spiritus, sicut scriptum est: Supra quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto [Ioan. I, 33]. Circa nos ex affluenti commodo liberalitas largientis est, in illo totius manet in aeternum Spiritus plenitudo. Quod igitur nobis satis esse iudicavit, effudit: et quod effusum est, non separatum est, nec incisum: sed unitatem habet plenitudinis, quo aciem nostri cordis illuminet pro nostrae possibilitate virtutis. Denique tantum capimus, quantum profectus nostrae mentis acquirit; inseparabilis est enim plenitudo gratiae spiritalis, sed nobis pro nostrae participatur facultate naturae. |
94 | Effundit ergo Deus de Spiritu, effunditur etiam charitas Dei per Spiritum: quo loco unitatem debemus agnoscere operationis et gratiae. Sicut enim de Spiritu sancto Deus effudit, ita etiam, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum [Rom. V, 5]; ut intelligamus non esse opus sanctum Spiritum, qui divinae arbiter et fons profluus charitatis est. |
95 | Similiter autem ut credas id quod effunditur, cum creaturis non posse esse commune, sed speciale divinitatis; etiam et Filii nomen effunditur, sicut habes: Unguentum exinanitum est nomen tuum [Cant. I, 2]. Cuius virtute sermonis nihil potest esse praestantius. Nam sicut inclusum in vase aliquo unguentum cohibet odorem suum, qui odor quamdiu vasis illius angustiis coercetur, etsi ad plures non potest pervenire, tamen vim suam servat; cum vero de vase illo, quo claudebatur, unguentum fuerit effusum, longe lateque diffunditur: ita et Christi nomen ante eius adventum in Israel populo, quasi in vase aliquo Iudaeorum mentibus claudebatur: Notus enim in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius [Psalm. LXXV, 1]: hoc utique nomen, quod vasa Iudaeorum angustiis suis coercitum continebant. |
96 | Magnum quidem et tunc nomen, cum infirmiorum atque paucorum haereret angustiis: sed magnitudinem sui nondum per corda gentium, et in fines totius orbis effuderat. Postea vero quam per omnem mundum suo illuxit adventu, per omnem utique creaturam divinum illud suum nomen extendit, non repletum accessione aliqua (plenitudo enim nescit augmentum) sed replens vacua, ut esset admirabile nomen eius in universa terra. Huius igitur effusio nominis abundantem quamdam exuberantiam gratiarum, bonorumque coelestium significat largitatem; ex abundantia enim superfluit, quidquid effunditur. |
97 | Itaque sicut creata non potest dici sapientia, quae ex ore Dei procedit, nec Verbum, quod eructatur ex corde, nec virtus, in qua plenitudo maiestatis aeternae est: ita etiam creatus non potest Spiritus aestimari, qui ex ore Dei funditur; cum ipse Deus tantam ostenderit unitatem, ut effundere se de Spiritu suo dicat. Quo intelligamus quia etiam Dei Patris eadem gratia sit, quae Spiritus sancti est, et quod sine incisione ac detrimento aliquo dividatur mentibus singulorum. Quod ergo de Spiritu Dei effunditur, nec inciditur, nec partibus aliquibus corporalibus comprehenditur, aut secatur. |
98 | [Alias cap. VIII]. Quomodo enim credibile est, quod Spiritus sectilibus aliquibus dividatur? Dicit Ioannes de Deo: Ex hoc cognoscimus quia manet in nobis de Spiritu quem dedit nobis [I Ioan. III, 24]. Quod autem manet semper, utique nec mutatur: ergo si mutationem non habet, aeternitatem habet. Et ideo Spiritus sanctus sempiternus est; creatura autem obnoxia vitio, ideoque mutabilis. Quod autem mutabile est, esse non potest sempiternum [Rom. VIII, 20]: et ideo non potest Spiritui sancto et creaturae esse consortium; quia sempiternus est Spiritus, creatura autem omnis in tempore est. |
99 | Sempiternum autem Spiritum sanctum, etiam Apostolus ostendit: Si enim sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam; quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sempiternum se obtulit immaculatum Deo [Hebr. IX, 13, 14]! Ergo sempiternus est Spiritus. |