monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT VI.

76 Sunt tamen plerique qui eo quod in aqua baptizamur et Spiritu, non putent aquae et Spiritus distare munera; et ideo non putant distare naturam. Nec advertunt quia in illo aquarum sepelimur elemento, ut renovati per Spiritum resurgamus. In aqua enim imago mortis, in Spiritu pignus est vitae; ut per aquam moriatur corpus peccati, quae quasi quodam tumulo corpus includit: et per virtutem Spiritus renovemur a morte peccati, renati in Deo.
77 Et ideo hi tres testes unum sunt, sicut Ioannes dixit: Aqua, sanguis, et Spiritus [I Ioan. V, 8]. Unum in mysterio, non in natura. Aqua igitur testis est sepulturae, sanguis testis est mortis, Spiritus testis est vitae. Si qua ergo in aqua gratia, non ex natura aquae, sed ex praesentia est Spiritus sancti.
78 Numquid in aqua vivimus, sicut in Spiritu? Numquid in aqua signamur, sicut in Spiritu? In ipso enim vivimus, et ipse est pignus haereditatis nostrae, sicut et Apostolus scribens ad Ephesios, ait: In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae [Ephes. I, 13, 14]. [Nonnulli mss., Secundum igitur Spiritum signati sumus, non a creatura, etc.] Sancto igitur Spiritu signati sumus, non natura, sed a Deo, quia scriptum est: qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris [II Cor. I, 21, 22].
79 Signati ergo Spiritu a Deo sumus. Sicut enim in Christo morimur, ut renascamur; ita etiam Spiritu signamur, ut splendorem atque imaginem eius et gratiam tenere possimus: quod est utique spiritale signaculum. Nam etsi [Vet. edit. cum mss. aliquot, Spiritu signemur: aptius Rom. cum reliquis, specie signemur.] specie signemur in corpore, veritate tamen in corde signamur; ut Spiritus sanctus exprimat in nobis imaginis coelestis effigiem.
80 Quis igitur audeat dicere discretum a Deo Patre et Christo esse Spiritum sanctum; cum per ipsum ad imaginem et similitudinem Dei esse mereamur; et per ipsum fiat, quemadmodum Petrus apostolus dixit [II Petr. I, 4], ut divinae simus consortes naturae? In quo utique non carnalis successionis haereditas, sed adoptionis gratiae spiritale commercium est. Atque ut sciamus cordis nostri magis hoc, quam corporis esse signaculum, docet Propheta qui dicit: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo [Psal. IV, 7].
Ambrosius HOME

csg98.34 csg102.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik