monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, IV. <<<     >>> VI.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT V.

62 Non ergo sanctus Spiritus de substantia corporalium; hic enim corporalibus incorpoream infundit gratiam: sed nec de substantia invisibilium creaturarum est; nam et illae sanctificationem huius accipiunt, et per hunc reliquis mundi operibus antecellunt. Sive Angelos dicas, sive Dominationes, sive Potestates, omnis creatura exspectat sancti Spiritus gratiam. Sicut enim nos per Spiritum liberi, quia misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: Abba Pater. Itaque iam non est servus, sed filius [Galat. IV, 6, 7]: ita etiam omnis creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quos utique sancti Spiritus gratia filios Dei fecit [Rom. VIII, 19]. Ergo et creatura ipsa omnis spiritualis gratiae revelatione mutabitur, et liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei [Ibid. 21].
63 Omnis ergo creatura mutabilis, non solum ea quae iam peccato aliquo aut elementorum conditione mutata est; verum etiam quae corruptelae potest esse obnoxia vitio naturae, etsi nondum est studio disciplinae; nam ut in superioribus libris docuimus [Lib. III, de fide, cap. 2], et angelorum naturam liquet potuisse mutari. Utique aestimare convenit quia qualis unius natura, talis et caeterorum. Mutabilis ergo et reliquorum natura, sed melior disciplina.
64 [Alias cap. V.] Ergo omnis mutabilis creatura, sed bonus et non mutabilis Spiritus sanctus; neque enim aliquo vitio mutari potest, qui omnium abolet vitia, peccata condonat. Quomodo ergo mutabilis [Quidam mss., qui sacrificando alios mutat.] qui sanctificando alios mutat ad gratiam, non ipse mutatur?
65 Quomodo mutabilis, qui bonus semper est? Neque enim umquam malus Spiritus sanctus, per quem nobis quae bona sunt, ministrantur. Unde et evangelistae duo in uno eodemque loco, diversis quidem inter se verbis, sed eadem designarunt; habes enim in Matthaeo: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se [Matth. VII, 11]! Secundum Lucam autem invenies ita scriptum: Quanto magis Pater vester de coelo [Nonnulli mss., Spiritum bonum; sed plures ac melioris aevi, sicut et omnes edit., Spiritum sanctum. Graeci quoque cod., πνεῦμα ἅγιον, quod secundum Latinam interpretationem Syriacae versionis reddunt Spiritum sanctitatis; secundum interpretationem Aethiopicae, bonum donum Spiritus sancti: at Persica adhuc simplicius, Spiritum sanctum. Hanc eamdem lectionem Matthaei et Lucae observarat etiam Didymus, a quo similiter tractata superiora argumenta reperies.] dabit Spiritum sanctum petentibus se [Luc. XI, 13]! Advertimus ergo bonum esse Spiritum sanctum Domini iudicio, evangelistarum testimonio: quando alius pro sancto Spiritu bona, alius pro bonis sanctum Spiritum nominavit. Si igitur quod bonum est, hoc est Spiritus sanctus, quomodo bonus non est?
66 Nec fallit quod nonnulli codices habent etiam secundum Lucam: Quanto magis Pater vester de coelo dabit bonum datum petentibus se! Hoc bonum datum gratia spiritalis est, quam Dominus Iesus effudit e coelo, postquam patibulo crucis fixus, triumphales revehens evacuatae mortis exuvias, victor mortis a mortuis resurrexit, sicut habes scriptum: ascendens in altum [Tres mss., captivam elegit captivitatem; reliqui et omnes edit., captivam duxit, etc. Graecum idioma ἠχμαλώτευσας captivam fecisti, in captivitatem redegisti, vel quid simile.] captivam duxit captivitatem: dedit data hominibus [Psal. LXVII, 19]. Et bene ait, data; sicut enim Filius datus, de quo scriptum est: Puer natus est, filius datus est nobis [Esai. IX, 6], data est et gratia spiritualis. Quid autem dubito dicere quia datus est et Spiritus sanctus, cum scriptum sit: [Mss. aliquot, Gratia Dei: caeteri atque edit. Charitas Dei; textus Apostoli, ἡ ἀγάπη τοῦ θεοῦ, charitas, dilectio, etc.] Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Quem utique quoniam pectora recipere captiva non poterant, prius Dominus Iesus captivam duxit captivitatem; ut liberis affectibus gratiae divinae munus effunderet.
67 Pulchre autem dixit: Captivam captivitatem. Christi enim victoria, victoria libertatis est, quae omnes gratiae vindicavit, nullum astrinxit iniuriae. Ergo in omnium absolutione nemo captivus est. Et quia Dominicae tempore passionis [Mss. non pauci, soli feriebatur iniuria; duo, sola feriebatur, paulo melius; quidam, solus feriebatur iniuria, parum commode. Praestat igitur cum aliis mss. et cunctis edit. legere, sola feriabatur iniuria, id est, otiosa erat, nec iam cuipiam nocere poterat.] sola feriabatur iniuria, quae captivos omnes amiserat quos tenebat; in se recurrens captiva facta est ipsa captivitas, iam non Belial addicta, sed Christo, cui servire libertas est. Qui enim in Domino vocatus est servus [Nonnulli mss., liber est Domini; reliqui omnesque edit., libertus est Domini. Apostolus etiam, ἀπελεύθερος τοῦ Κυρίου.] libertus est Domini [I Cor. VII, 22].
68 Sed ut ad proposita revertamur: Omnes, inquit, declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Psal. XIII, 3]. Si excipiunt Spiritum sanctum, etiam ipsi eum non esse inter omnia confitentur: si non excipiunt, ergo et ipsum inter omnes declinasse fateantur.
69 Sed videamus utrum bonitatem habeat, cum fons sit principiumque bonitatis. Nam sicut Pater bonitatem habet et Filius, ita etiam bonitatem habet et Spiritus sanctus. Quod etiam Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus pax, charitas, gaudium, patientia, bonitas [Galat. V, 22]. Quis autem dubitat quod bonus sit, cuius fructus est bonitas? Arbor enim bona bonos fructus facit [Matth. VII, 17].
70 Itaque si bonus Deus, quomodo non bonus qui oris eius est Spiritus [Psal. XXXII, 6], qui scrutatur etiam alta Dei [I Cor. II, 10]? An in alta Dei [Mss. aliquot, cogitatio mali.] contagio mali possit intrare? Unde et illud intelligitur, quam amentes sint, qui bonum Filium Dei abnegant, cum bonum Spiritum Christi negare non possint; de quo ait Dei Filius: Propterea dixi, de meo accipiet [Ioan. XVI, 15].
71 An non bonus Spiritus, qui bonos de pessimis facit, peccatum abolet, malum delet, crimen excludit, bonum munus infundit, de persecutoribus apostolos facit, [Idem Ambrosius serm. 10 in Psal. CXVIII, num. 17: Accepimus Spiritum sanctum, qui non solum nostra peccata dimittit: sed etiam nos facit sacerdotes suos aliis peccata dimittere.] de peccatoribus sacerdotes? Eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V, 8].
72 Sed quid [Rom. edit. cum mss. aliquot, deferimus eos; vet. edit. cum aliis, differimus eos, id est, quid non statim respondemus?] differimus eos? Nam si verba exigunt, cum facta non abnuant, accipiant bonum Spiritum scriptum; dixit enim David: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam [Psal. CXLII, 10]. Quid est enim Spiritus, nisi plenus bonitatis? Qui cum sit inaccessibilis natura, receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participetur iustis, simplex substantia, opulentus virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis, et ubique totus.
73 Meritoque Filius Dei dixit: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19], non dedignatus Spiritus sancti societatem. Cur igitur nunc quem Dominus non dedignatus est in baptismatis sacramento, moleste ferunt aliqui Patri vel Filio Spiritum nostra devotione coniungi?
74 Bonus ergo Spiritus: bonus autem, non quasi acquirens, sed quasi impertiens bonitatem. Non enim accipit a creaturis, sed accipitur Spiritus sanctus: sicut non sanctificatur, sed ipse sanctificat; creatura enim sanctificatur, sanctificat autem Spiritus sanctus. In quo licet verbi communio, discretio tamen naturae est. Sanctus enim dicitur et homo qui accipit, et Deus qui tribuit sanctitatem; quia legimus: Estote sancti, quoniam et ego sanctus sum [Levit. XIX, 2]. Non ergo potest sanctificatio et corruptela unius esse naturae; et ideo non potest gratia sancti Spiritus et creatura unius esse substantiae.
75 Itaque cum omnis invisibilis praeter Trinitatem reliqua natura, cuius rationabilem et incorpoream iure quidam substantiam putant, [Mss. aliquot, non impertiat spiritualium gratiam.] non impertiat spiritalem gratiam, sed acquirat: nec participet, sed assumat; separanda utique est a societate Spiritus sancti communitas creaturae. Credant igitur quia creatura non est Spiritus sanctus: aut si creaturam putant, cur associant Patri? Si creaturam arbitrantur, cur Filio Dei iungunt? Quod si a Patre et Filio non existimant separandum, non aestiment creaturam; quia ubi una sanctificatio, una natura est.
Ambrosius HOME

csg98.29 csg102.35

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Ambrosius > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik