monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT III.

32 Sed fortasse aliquis dicat, qua ratione cum dixerit hic ex Patre omnia, et per Filium omnia [I Cor. VIII, 6], de Spiritu sancto tacuerit; et hinc cupiat praeiudicium comparare. Quod si pergit malitiose interpretari, quam multis inveniet locis praedicatam sancti Spiritus potestatem, in quibus vel de Patre vel de Filio nihil Scriptura expresserit, sed intelligendum reliquerit! 40 [In editione Benedictiniana sic mutila procedit series, bis quatuor numeros omittens. EDD.]. Numquid ergo cum gratia Spiritus praedicatur, Dei Patris aut unigeniti Filii denegatur? Non ita, quia sicut Pater in Filio et Filius in Patre, [Mss. aliquot, ita etiam in Spiritu sancto. Diffusa est, inquit, charitas: reliqui et omnes edit. hoc uno inter se distant, quod in his, verbum inquit non invenitur.] ita etiam diffusa est, inquit, charitas Dei in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V, 5]. Et sicut qui benedicitur in Christo, benedicitur in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti; quia unum nomen, potestas una, [Mss. non pauci, ita etiam operatio, ubi operatio aliqua, etc.] ita etiam ubi operatio aliqua divina, aut Patris, aut Filii, aut Spiritus designatur, non solum ad sanctum Spiritum, sed etiam ad Patrem refertur et Filium, nec solum ad Patrem, sed etiam ad Filium refertur et Spiritum.
41 Denique Aethiops eunuchus Candacis reginae baptizatus in Christo [Act. VIII, 27], plenum mysterium consecutus est. Et illi qui negaverunt se scire Spiritum sanctum, quamvis baptizatos se dicerent in Ioannis baptismo, baptizati sunt postea [Act. XIX, 2 et seq.]; quia Ioannes in remissionem peccatorum, in advenientis Iesu, non in suo baptizavit nomine. Et ideo Spiritum nesciebant, quia nec baptismum in Christi nomine, sicut Ioannes baptizare solebat, acceperant. Ioannes enim, licet non baptizaret in Spiritu, tamen et Christum praedicabat et Spiritum. Denique cum interrogaretur, ne forte ipse esset Christus, respondit: Ego vos aqua baptizo, veniet autem fortior me, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit Spiritu sancto et igni [Ioan. I, 26, 27]. Ergo isti quia nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere baptismatis sacramentum.
42 Baptizati sunt itaque [Vix alius Ambrosianus locus tantam dissidii segetem, quantam hic praebuit theologis. Beda Venerabilis in Actuum 19 haec ipsa verba edisserens, Ambrosii sententiam hanc esse docet, ministrum baptismatis, pronuntiato solo I. Christi nomine, vere ac valide baptizare: cui sententiae et ipse subscribit. Eidem quoque maiorem adhuc auctoritatem videtur addere calculo suo Nicolaus I, pont. Rom., in Respon. ad consulta Bulgar. c. 104. Hanc ipsam opinionem non haesitanter amplexus est Petrus Lombardus in IV Sent., dist. 3, cap. Sed quod et seq. Nec ab his B. Thomam parte III, quaest. 66, art. 6, dissidere iudicabimus, si Caietano, qui etiam nunc baptismum, una tantum Trinitatis persona nominata, contendit efficaciter conferri posse, fidem habeamus. Verum alii Thomistae hanc sententiam a magistri sui mente alienam conantur ostendere, quod quidem examinare nostri non fuerit instituti. Caeterum Nicolao papae ac Magistro Sent. accenseri procul dubio etiam debet Hugo Victor. lib. I de Sacram. cap. 13. Unde colligas hanc opinionem antiquis theologis fuisse admodum familiarem. At vero prudenter Bellarminus de Sacram. Bapt. lib. I, cap. 3: Sed fundamentum praecipuum, inquit, omnium auctorum post Ambrosium est ipsius Ambrosii auctoritas; quare si forte Ambrosius non illud voluit dicere, quod eius verba sonare videntur, ruit fundamentum praecipuum illius opinionis. Itaque ut rimando sensui Ambrosiano lucem afferat idem cardinalis, praemonet Ambrosium ex Basilio quem secutus est, intelligendum; seque addit iis accedere, qui Ambrosium et ex eo Bedam non de forma baptismi accipiendos credunt, sed tantum de verbis Actuum, quae proferuntur; nec aliud velle sanctum Doctorem, quam eo loco et similibus, in quibus una quaelibet divinarum personarum exprimitur, alias duas tacite inclusas contineri. Eamdem proponunt solutionem Estius in IV Sent., dist. 3, § 5; Nicolai Observat. ad D. Tho. locum cit.; Alexander Saec. III, Dissert. 13, et Harduinus de Bapt. in nomine Christi. Sed tres ultimi priori responsioni secundam adiiciunt; dicunt enim Ambrosium hoc loco de illa tantum fidei professione explicandum, quam qui baptizabantur adulti, edere solebant. Namque interrogati, ut alibi vidimus, credis in Patrem? respondebant credo. Et sic de duabus aliis personis. Hoc igitur intendit sanctus Praesul baptizandos, etsi de una sola Trinitatis persona rogati essent, respondissentque, baptismum tamen legitimum accepturos fuisse, dummodo rectam de tota Trinitate fidem animo retinerent. Quae duae expositiones quin sint per se veritati consentaneae, dubium nemini videatur; sed posterior magis quam prior congruit cum verbis Ambrosii. Etenim in illis etiam agi de pronuntiandis in baptismate personis divinis ipsa orationis series plane ostendit: at eam pronuntiationem non esse, quae simul cum ablutione a ministro editur, multa persuadent. Nam primo si de ultima hic ageretur, consequens esset formam sub sola Spiritus sancti pronuntiatione validam esse, quod a nemine praeter quam a Magistro Sent. admissum reperies. Deinde cum Ambrosius haud dubie hic Basilium, et fortasse etiam Didymum sibi sequendum proposuerit, neutiquam credibile est eum ab ipsis recedere hoc loco voluisse, quos constat prolationem trium personarum in baptismi forma censuisse prorsus necessariam. Adi Basilium lib. de Spiritu sancto cap. 10, 11 et 12; item lib. V, in Eunom. cap. 3. Quod vero ad Didymum, ex eo divinitatem sancti Spiritus validissime demonstrari asserit, quod in baptismate administrando tam necessario Spiritus persona pronuntianda sit, quam Patris et Filii, quarum qualibet a sacerdote praetermissa invalidum effici sacramentum diserte tradit. Sed quod argumentum multo validius existimandum est, Ambrosius ipse sexcentis locis trium personarum prolationem ad verum baptismum necessario requiri asseverat. Ipsum consule lib. VIII in Lucam, num. 67; lib. de Mysteriis, cap. 4, num. 20, ad quem locum iam aliquid hac de re subnotavimus, et ut omittamus auctorem lib. de Sacram., lib. II, c. 5 et 7, in hac ipsa lucubratione baptismum cum a catholicis tum ab ipsis haereticis numquam non sub expressa trium personarum prolatione a ministro conferri haud semel significat; unde aliorum quoque PP. exemplo Spiritus astruit divinitatem.] in nomine Iesu Christi: nec iteratum est in his baptisma, sed novatum; unum enim baptisma [Ephes. IV, 5]. Ubi autem non est plenum baptismatis sacramentum, nec principium, vel species aliqua baptismatis aestimatur. Plenum autem est, si Patrem et Filium Spiritumque sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues. Et quemadmodum si unum in sermone comprehendas, aut Patrem, aut Filium, aut Spiritum sanctum; fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei sacramentum: ita etiam quamvis et Patrem, et Filium, et Spiritum dicas, et aut Patris, aut Filii, aut Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium. Denique et illi ipsi qui dixerant: Nec si Spiritus sanctus sit audivimus, baptizati sunt postea in nomine Domini Iesu Christi [Act. XIX, 5]. Et hoc abundavit ad gratiam; quia iam Spiritum sanctum, Paulo praedicante, cognoverant.
43 Nec contrarium debet videri, quia quamvis etiam postea tacitum sit de Spiritu, tamen creditum est: et quod verbo tacitum fuerat, expressum est fide. Cum enim dicitur: In nomine Domini nostri Iesu Christi, per unitatem nominis impletum mysterium est: nec a Christi baptismate Spiritus separatur; quia Ioannes in poenitentia baptizavit, Christus in Spiritu [Ibid., 4].
44 Nunc consideremus utrum quemadmodum in Christi nomine plenum esse legimus baptismatis sacramentum; ita etiam sancto tantum Spiritu nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur; quia qui unum dixerit, Trinitatem signavit. Si Christum dicas, et Deum Patrem a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est, Filium, et Spiritum sanctum quo unctus est, designasti. Scriptum est enim: Hunc Iesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto [Act. X, 38]. Et si Patrem dicas, et Filium eius et Spiritum oris eius pariter indicasti; si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum dicas, et Deum Patrem, a quo procedit Spiritus: et Filium, quia Filii quoque est Spiritus, nuncupasti.
45 Unde et rationi copuletur auctoritas, in Spiritu quoque recte nos baptizari posse Scriptura indicat, dicente Domino: Vos autem [Quidam mss., baptizabimini a Spiritu sancto.] baptizabimini in Spiritu sancto [Act. I, 5]. Et alibi Apostolus ait: Omnes enim [Rom. edit., in uno corpore, in uno Spiritu: vet. autem a mss. hoc uno discrepant, quod habent, cum eadem Rom., in uno Spiritu. Graecus textus ἐν ἑνὶ πνεύματι . . . . εἰς ἐν σῶμα ἐβαπτίσθημεν. Rursus vero ubi mss. et vet. edit. habent unum opus; Rom. emendandum putavit, unum corpus.] in ipso corpore, in unum Spiritum bapti zati sumus [I Cor. XII, 13]. Unum opus, quia unum mysterium: unum baptisma, quia mors una pro mundo: unitas praedicationis quae non potest separari.
46 Quod si hoc loco separatur Spiritus ab operatione Patris et Filii, quia dictum est: [Rom. edit. sola, Ex Patre omnia. Infra vero ubi nos ex mss. melioris notae, et ubi Apostolus; alii et omnes edit. praeferunt, et ibi quia Apstolus, etc.] Ex Deo omnia, et per Filium omnia [I Cor. VIII, 6]; ergo et ubi Apostolus de Christo dicit: Qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX, 5], non solum eum creaturis omnibus, sed etiam Patri (quod dictu nefas est) praetulit. Sed absit; non enim inter omnia Pater, non inter plebem quamdam creaturarum suarum. Subter creatura omnis, supra divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti. Illa servit, haec regnat; illa subiacet, ista dominatur: illa opus, haec auctor est operis: illa adorat omnes, haec adoratur ab omnibus.
47 Denique de Filio scriptum est: Et adorent eum omnes [Omnes edit., Angeli eius; omnes mss., Angeli Dei.] angeli Dei [Hebr. I, 6]. Non habes: Adoret Spiritus sanctus. Et infra: Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt, inquit, ministri spiritus in ministerium, qui mittuntur [Ibid., 13]? Cum dicit, omnes, numquid et Spiritum sanctum comprehendit? Non utique, quia Angeli et caeterae Potestates in ministerium et obsequium Dei Filio, ut serviant, destinantur.
48 At vero Spiritus sanctus non minister, sed testis est Filii, quemadmodum de ipso Filius dixit: Ille testimonium perhibet de me [Ioan. XV, 26]. Testis est ergo Filii, Spiritus. Qui testis est, novit omnia, sicut Deus Pater testis est. Sic enim habes in posterioribus, quia confirmata est salus nostra, testificante Deo, signis quoque et prodigiis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti divisionibus [Hebr. II, 4, 5]. Qui dividit quod vult, utique supra omnia, non inter omnia est; dividere enim operatoris gratia, non operis est materies [I Cor. XII, 11].
49 Si supra omnia Filius, per quem initium salus nostra, ut praedicaretur, accepit: utique et Pater Deus, qui testificatur, et asseverat signis et prodigiis de salute nostra, exceptus a cunctis est. Similiter autem et Spiritus qui divisionibus suis nostrae testimonium fert saluti, non est in creaturarum plebe numerandus, sed cum Patre aestimandus et Filio, qui non per incisionem sui dividitur ipse, cum dividit; individuus enim cum sit, nihil amittit, cum omnibus largiatur: sicut et Filius, regnum Patre accipiente, nihil perdit: nec Pater Filio cum sua tradat, amittit. Nullum itaque damnum esse in divisione gratiae spiritalis, Domino attestante [I Cor. XV, 6], cognovimus; qui enim ubi vult spirat [Ioan. III, 8], ubique sine damno est. De quo infra dicemus plenius.
50 Interim nunc quoniam propositum est ordine suo asserere, non esse inter omnia Spiritum compntandum, ipsum Apostolum, de cuius verbis faciunt quaestionem, assertionis huius adhibeamus auctorem. Quae enim essent illa omnia, sive visibilia, sive invisibilia, ipse signavit dicens: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra [Coloss. I, 16]. Vides omnia de his dicta, quae vel in coelis sunt, vel in terra; sunt enim in coelis etiam invisibilia, quae facta sunt.
51 Tamen ne cui esset incognitum, addidit de quibus diceret: Sive Sedes, inquit, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant [Ibid., 16, 17]. Numquid ergo hic inter creaturas Spiritum sanctum comprehendit? Aut cum dicit ante omnes esse Dei Filium, numquid ante Patrem dixisse aestimandus est? Non utique; nam sicut hic per Filium dicit omnia creata esse, et in ipso omnia constare coelestia: ita etiam in Spiritu sancto vires habere universa coelestia dubitari non potest, quando lectum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum [Psal. XXXII, 6]. Super omnia est igitur, de quo est omnis coelestium et terrestrium virtus. Qui igitur super omnia est, utique non servit: qui non servit, liber est: qui liber est, habet iura dominatus.
52 Hoc si a principio dicerem, negaretur. Sed quemadmodum illi minora negant, ne maiora credantur: ita et nos minora praemittamus, ut aut perfidiam suam etiam in minoribus prodant; aut si vel minoribus consentiunt, maiora de minoribus colligamus.
53 Arbitror, clementissime imperator, plenissime confutatos eos, qui audent inter omnia Spiritum sanctum computare. Sed tamen ut sciant se non tantum Apostolicis testimoniis, sed etiam Dominicis perurgeri; quomodo audent inter omnia numerare Spiritum sanctum, quando ipse Dominus dixit: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei [Luc. XII, 10]? Quomodo igitur inter creaturas audet quisquam Spiritum computare? Aut quis sic se obligat, ut si creaturae derogaverit, non putet sibi hoc aliqua venia relaxandum? Nam si Iudaei, quia adoraverunt militiam coeli [IV Reg. XVII, 16], divino praesidio destituti sunt: qui autem adorat et confitetur Spiritum sanctum, acceptus est Deo; qui non confitetur, sacrilegii reus sine venia damnatur: utique hinc aestimari potest non inter omnia, sed super omnia esse Spiritum sanctum, cuius iniuria aeternis suppliciis expiatur.
54 Cur autem dixerit Dominus: Qui blasphemaverit in Filium hominis, remittetur ei: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, nec hic, nec in futurum remittetur ei [Luc. XII, 10]; diligenter adverte. Numquid alia est offensa Filii, alia Spiritus sancti? Sicut enim una dignitas, sic una iniuria. [Morinus lib. IX de Poenit. cap. 28, citato hoc Ambrosii loco, non dubitat asserere illum vere ac proprie de peccato, quod a plerisque PP. pro irremissibili habitum censet, intelligendum. Sed ut valeret ista eius opinio, docendum erat Doctoris nostri sententiam esse, omnibus qui Spiritus sancti divinitatem semel negassent, omnem ad fidem et veniam reditum intercludi: quod sane non esset probatu admodum facile. Cum autem hic nequaquam discutiatur, neque utrum peccatum aliquod vere sit irremissibile, neque quibus conditionibus tale reddatur, qui plura de hac quaestione voluerit, consulat quae lib. II de Poenit. cap. 4, subnotavimus, sicut et nostram in lib. de Lapsu Virg. consecr. admonitionem. Obiter autem observabimus hoc argumentum semper contra impugnantes Spiritus sancti divinitatem visum esse quam efficacissimum, proindeque diligenter et copiose tractatum a Didymo, Basilio, Cyryllo et aliis.] Sed si quis corporis specie deceptus humani, remissius aliquid sentit de Christi carne, quam dignum est (neque enim vilis nobis debet videri, quae aula virtutis, fructus est Virginis), habet culpam; non est tamen exclusus a venia, quam fide possit adsciscere. Si quis vero sancti Spiritus dignitatem, maiestatem et potestatem abneget sempiternam, et putet non in Spiritu Dei eiici daemonia, sed in Beelzebub: non potest ibi exoratio esse veniae, ubi sacrilegi plenitudo est; quia qui Spiritum negavit, et Deum Patrem negavit et Filium; quoniam idem est Spiritus Dei, qui Spiritus est Christi.
Ambrosius HOME

csg98.20 csg102.25

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik