monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, CAPUT II.

27 Videtur, sancte imperator, plena ratio esse pietatis, sed impiis non videtur. Denique quid moliantur adverte. Solent enim dicere haeretici ideo inter omnia Spiritum sanctum esse numerandum, quia scriptum est de Dei Filio: Omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I, 3].
28 Quam male [Eras. et seq. edit. in margine, confunditur ratio. Sed nihil vetat quin actio retineatur, ut hic non secus ac saepe alibi ea vox idem sit atque accusatio.] confunditur actio, quae non tenet veritatem, et praepostero ordine assertionis involvitur! Hoc enim tunc valeret, ut inter omnia dicerent esse Spiritum sanctum, si factum probarent. Namque omnia per Filium Scriptura dicit esse, quae facta sunt: cum autem factus non doceatur Spiritus sanctus; utique nec inter omnia probari potest, qui neque factus est sicut omnia, nec creatus. Mihi igitur ad utrumque hoc proficit testimonium, ut et super omnia probetur esse, quia factus non est; et quia super omnia est, non videatur factus esse: nec inter ea quae sunt facta, numerandus.
29 Quod si quis, quia omnia facta per Verbum Evangelista posuit, non excipit Spiritum sanctum (quamquam in Ioanne locutus Spiritus Dei, Omnia per ipsum facta sunt, dixerit, non omnia facti sumus; cum utique loqui in Evangelistis Spiritum Dei ipse Dominus ostenderit, dicens [Matth. XVI, 20]: Non enim vos eritis loquentes, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis); tamen si quis, ut dixi, hoc loco non excipit Spiritum sanctum, sed inter omnia numerat; nec ibi ergo excipit Dei Filium, ubi Apostolus dixit: Nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia, et nos per illum [I Cor. VIII, 6]. Sed ut sciat quia inter omnia non est Filius, legat sequentia; nam cum dicit: Et unus Dominus Iesus, per quem omnia [Ibid.]; ab omnibus utique excipit Dei Filium, qui excepit et Patrem.
30 Eiusdem autem impietatis est vel Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto derogare. Non enim credit in Patrem, qui non credit in Filium: nec credit in Dei Filium, qui non credit in Spiritum: nec potest sine regula veritatis fides stare. Nam qui negare coeperit unitatem potestatis in Patre et Filio et Spiritu sancto, non potest utique ibi, ubi nulla divisio sit, fidem probare divisam. Ergo quia pietatis unitas est bene credere, etiam unitas impietatis est male credere.
31 Itaque qui putant Spiritum sanctum inter omnia debere numerari, quia omnia legunt facta per Filium, etiam Filium utique inter omnia annumerandum putant, quia legunt: Ex Deo omnia [II Cor. V, 18]. Consequenter autem nec Patrem secernunt ab omnibus, qui a creaturis omnibus Filium non secernunt; quoniam sicut ex Patre omnia, ita etiam per Filium omnia. [Omnes edit. et quidam mss., Hoc ipsum supra evidenter Apostolus, etc. Alii vero maiori numero et auctoritate ut nos in textu.] Hoc ipsum in Spiritu praevidens Apostolus, dixit: ne inter omnia posuisse Filium vel impiis videretur, qui audierant dixisse Filium: Pater quod [Mss. aliquot, quod dedisti mihi.] dedit mihi, maius omnibus est [Ioan. X, 29].
Ambrosius HOME

csg98.18 csg102.23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik