monumenta.ch > Ambrosius > A
>>> Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, PRIMUM.

Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, PROLOGUS.

1 Hierobaal cum sub arbore, ut legimus [Iudic. VI, 11], quercu, tritici messem virga caederet, accepit oraculum, ut a potestate alienigenarum in libertatem Dei populum vindicaret. Nec mirum si est electus ad gratiam, cum sub umbra iam tum sacrae crucis et venerabilis sapientiae praedestinato incarnationis futurae mysterio constitutus, feracis segetis sensibilia de latibulis frumenta produceret, electionemque sanctorum a purgamentis inanis paleae sequestraret: [Sic omnes edit. ac mss. nisi quod in paucis pro qui tamquam, legitur, Et tamquam; et in Rom. edit. pro virga veritatis, repositum est, virga virtutis.] qui tamquam virga veritatis exerciti, superflua veteris hominis cum eius actibus deponentes, quasi in torculari, ita in Ecclesia congregantur; Ecclesia enim torcular est fontis aeterni, in qua coelestis vitis fructus exundat.
2 [Rom. edit., Commotus oraculo; vet. et mss. longe plurimi, Quo motus oraculo; quidam alii, Quo doctus oraculo; et sane infra Gedeon nominatur, vir doctus, ut etiam apud Origenem hom. in eumdem, vir eruditus.] Quo motus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret [Ibid., 14]; obtulit haedum caprarum, cuius carnem, secundum praeceptum angeli, et azyma supra petram posuit [Mss. aliquot, et super eam ius effudit; Albin. unus, et ea thure effudit.] et ea iure perfudit: quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat angelus, Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est [Ibid., 19 et seq.]. Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est: Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus [I Cor. X, 4]. Quod utique non ad divinitatem eius, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit.
3 Iam tunc igitur in mysterio declaratum est, quia Dominus Iesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret: nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur; ius ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: Quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos cibabit carne [Num. XI, 4]? Quod igitur extendit angelus virgam, et tetigit petram, de qua ignis exivit [Iudic. VI, 21]; ostendit quod caro Domini Spiritu repleta divino, peccata omnia humanae conditionis exureret. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram [Luc. XII, 49].
4 Advertit igitur vir doctus et praesagus futuri superna mysteria; et ideo secundum oracula occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo [Iudic. VI, 25]. Quo facto manifestissime revelavit post adventum Domini omnia gentilitatis abolenda sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicae passionis pro redemptione populi deferendum. Etenim vitulus ille erat in typo Christus, in quo septem spiritalium plenitudo virtutum, sicut Esaias dixit [Esai. I, 2], habitabat. Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est [Ioan. VIII, 56]. Hic est qui nunc in haedi typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur. Haedi, quod sacrificium pro delictis sit; ovis, quod voluntaria hostia: vituli, quod immaculata sit victima.
5 Praevidit ergo mysterium sanctus Gedeon. Denique trecentos elegit ad praelium [Iudic. VII, 6]; ut ostenderet non in numero multitudinis, sed in sacramento crucis mundum ab incursu graviorum hostium liberandum. Et tamen licet fortis et fidus, pleniora adhuc de Domino futurae victoriae documenta quaerebat, dicens: Si salvas in manu mea Israel, quemadmodum locutus es, Domine; ecce ego pono lanae vellus in area: et si ros factus fuerit super vellus, et super omnem terram siccitas, cognoscam quia in manu mea secundum promissa tua populum liberabis. Et ita factum est [Iudic. VI, 36 et seq.]. Sed adiecit postea, ut rursum ros proflueret super totam terram, et siccitas esset in vellere.
6 Quaerit fortasse aliquis utrumnam quasi incredulus esse videatur, qui frequentibus informatus indiciis adhuc plura poscebat? Sed quemadmodum potest videri quasi ambiguus incertusque tentasse, qui mysteria loquebatur? Non ergo ille ambiguus, sed providus, ne nos ambigeremus. Nam quomodo ille ambiguus, cuius precatio habebat effectum? Unde autem securus adorsus esset praelium, nisi intellexisset oraculum: ros enim in vellere fides erat in Iudaea; quia, sicut ros, Dei verba descendunt [Deut. XXXII, 2].
7 Ergo quando totus orbis infructuoso aestu gentilis superstitionis arebat, tunc erat ros ille coelestis visitationis in vellere. Postea vero quam oves quae [Matth. XV, 24] perierunt domus Israel (unde puto figuram Iudaici velleris adumbratam), oves, inquam, illae fontem aquae vivae negarunt [Ierem. II, 13], ros fidei humentis exaruit in pectoribus Iudaeorum, meatusque suos fons ille divinus in corda gentium derivavit [Esai. III, 2]. Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit: at vero Iudaei prophetas suos et consiliarios perdiderunt.
8 Nec mirum si perfidiae subeant siccitatem, quos Dominus Deus prophetici imbris ubertate privavit, dicens: Mandabo nubibus meis ne pluant super vineam istam [Esai. V, 6]. Est enim propheticae nubis pluvia salutaris, sicut et David dixit: Descendit sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram [Psal. LXXI, 6]. Hanc nobis Scripturae divinae totius mundi pluviam pollicebantur, quae rigaret orbem sub Domini Salvatoris adventu [Nonnulli mss., Spiritus ore divino.] Spiritus rore divini. Venit ergo iam Dominus, venit et pluvia, venit Dominus stillicidia secum coelestia deferens; et ideo iam nos bibimus, qui ante sitiebamus, et divinum illum Spiritum haustu interiore potamus.
9 Hoc ergo praevidit sanctus Gedeon, quia verum et spiritalem rorem etiam gentium nationes erant fidei perceptione bibiturae, et ideo diligentius exploravit; est enim necessaria cautela sanctorum. Siquidem etiam Iesus Nave cum vidisset ducem militiae coelestis, interrogavit: Noster es, an adversariorum [Ios. V, 13]? ne forte aliquibus adversarii praestigiis falleretur.
10 Non tamen otiose quod vellus non vel in campo posuit, vel in prato: sed posuit in area, ubi messis est tritici: Messis enim multa, operarii autem pauci [Luc. X, 12]; eo quod per fidem Domini futura esset messis fecunda virtutum.
11 Nec illud otiose quod exsiccavit vellus Iudaicum, et rorem eius misit in pelvim, ut repleretur aqua, non tamen ipse eo rore pedes lavit [Iudic. VI, 39, 40]. Alii debebatur tanti praerogativa mysterii. Exspectabatur ille qui sordes omnium solus posset abluere. Non erat tantus Gedeon, qui hoc sibi [Ita edit. omnes ac plures mss.; at non male aliquot alii, ministerium vindicaret.] mysterium vindicaret. Non enim Gedeon, sed Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare [Matth. XX, 28]. Itaque cognoscamus in quo haec mysteria videantur esse completa. Non in sancto Hierobaal; adhuc enim erant illa principia. Ideo gentes victae, quia siccitas erat adhuc in gentibus: ideo Israel vicit, quia ros tunc manebat in vellere.
12 Veniamus ad Dei Evangelium. Invenio Dominum spoliantem se vestimenta, et praecingentem se linteo, mittentem aquam in pelvim, lavantem pedes discipulorum [Ioan. XIII, 4 et seq.]. Haec erat aqua ros ille coelestis, hoc prophetabatur [Mss. nonnulli, quod illo opere coelesti, etc.] quod illo rore coelesti discipulorum suorum Dominus Iesus pedes lavaret. Et nunc extendantur pedes animorum nostrorum. Vult Dominus Iesus et nostros lavare pedes; non enim Petro soli, sed unicuique dicit fideli: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem [Ibid., 8].
13 Veni ergo, Domine Iesu, exue te vestimenta, quae propter me induisti: esto nudus, ut nos misericordia tua vestias. Praecinge te propter nos linteo, ut nos tui muneris immortalitate praecingas. Mitte aquam in pelvim: lava non solum pedes, sed etiam [Omnes edit. ac mss. non pauci, caput. Nec solum . . . . vestigia volo exuere, omnes; sed alii mss. commodius verba distinguunt, ut in textu.] caput: nec solum corporis nostri, sed etiam mentis vestigia. Volo exuere omnes nostrae sordes fragilitatis; ut et ego dicam: Nocte exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos [Cant. V, 3]?
14 Quanta ista maiestas est! Quasi minister pedes famulorum tuorum lavas, quasi Deus rorem mittis e coelo. Nec solum pedes lavas, sed etiam ut tecum recumbamus invitas, et exemplo nos tuae dignationis hortaris dicens: Vocatis me dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros dominus et magister, et vos invicem lavate pedes vestros [Ioan. XIII, 13, 14].
15 Volo ergo et ego pedes lavare fratrum meorum, volo Domini implere mandatum, [Mss. aliquot, voluit me non verecundari. Item post tria verba nonnulli alii, Bonum ministerium humilitatis. Utrobique reliqui, et omnes edit. nobiscum faciunt.] volo in me non verecundari, non dedignari quod ipse prius fecit. Bonum mysterium humilitatis; quia dum alienas sordes lavo, meas abluo. Sed non hoc omnes [Quidam mss., audire poterant, etc. Quod autem subiicitur Gedeonem voluisse angelo pedes abluere, hoc undenam sumptum fuerit, nobis non liquet. Etenim eo de re in Bibliis, quae exstant, nulla fit mentio.] haurire poterant mysterium. Lavare voluit quidem et Abraham pedes, sed hospitalitatis affectu [Gen. XVIII, 4]. Volebat et Gedeon lavare pedes angelo Domini qui apparuit sibi: sed volebat uni, volebat quasi is qui deferret obsequium, non qui donaret consortium. Hoc mysterium magnum est, quod nemo cognovit. Denique Petro dixit: Quod ego facio tu nescis, cognosces postea [Ioan. XIII, 7]. Hoc, inquam, divinum mysterium est, quod etiam qui laverint, requirent. [Ita vet. edit. et cuncti mss. exceptis paucis, ubi pro coelestis mysterii, habetur coeleste mysterium. At Rom. edit. sic locum effert, Hoc est enim simplex aqua, sed coeleste mysterium.] Non est ergo simplex aqua coelestis mysterii, per quam consequimur, ut partem cum Christo habere mereamur.
16 Est et quaedam aqua quam mittamus in pelvim animae nostrae, aqua de vellere et libro Iudicum, aqua de libro Psalmorum [Psal. XXII, 2]. Aqua est ros coelestis oraculi. Veniat igitur, Domine Iesu, haec aqua in meam animam, in meam carnem; ut huius humore pluviae nostrarum convalles mentium atque intimi cordis arva viridescant [Psal. LXXI, 6]. Veniant in me stillicidia tua, gratiam immortalitatemque rorantia. Dilue gressus mentis meae, ne iterum peccem. Ablue [Mss. Theod., inimici mei calcaneum. Non satis recte. Quid porro per animi calcaneum eiusque ablutionem designetur ab Ambrosio, non perfunctorie ad cap. 6 lib. de Mysteriis, num. 32, explicatum reperies.] animi mei calcaneum, ut possim abolere maledictum [Gen. III, 15]; ne morsum serpentis interiore pede sentiam, sed, sicut ipse iussisti sequentibus te, ut serpentes et scorpiones illaeso possim calcare vestigio [Luc. X, 19]. Redemisti mundum, redime unius animam peccatoris.
17 Haec est specialis tuae praerogativa pietatis, qua totum mundum in singulis redemisti. Elias ad unam missus est viduam [III Reg. XVII, 9], Elisaeus mundavit unum [IV Reg. V, 14]: tu nobis, Domine Iesu, hos hodie mille mundasti. Quantos in urbe Roma, quantos Alexandriae, quantos Antiochiae, quantos etiam Constantinopoli! Nam etiam Constantinopolis iam Dei verbum recepit, et evidentia meruit tui documenta iudicii. Etenim quamdiu venena Arianorum suis fovebat inclusa visceribus, bellis finitimis inquieta, [Omnes edit. ac pauci mss., murus circumsonabat armis; alii nonnulli mss., muros armis circumdabat; sed concinnius caeteri . . . circumsonabat; eodem enim modo dici potest urbs muros armis circumsonat, quo dicitur homo sagitta percussus caput, et similia. Videtur autem hic indicari Constantinopolim antequam Arianos eiiceret, perpetuo metu propter Gothorum etiam vicina loca populantium incursiones trepidasse. Has autem calamitates Ambrosius haeresi Arianae exceptas refert. Siquidem postquam in Pauli patriarchae per summam iniuriam dignitate sua exuti sedem intrusus fuit Eusebius Nicomediensis, eamdem Ecclesiam fere per annos 40 occuparunt perditissimi haeretici ac haeresiarchae; quoad exstincto Valente imperatore, ad pascendum curandumque afflictum illum gregem vocatus est ab orthodoxis Greg. Nazian. quem quantum continuo auxerit, ipsemet exponit Carm. de Vita sua, et Orat. 32 et 48.] muros armis circumsonabat hostilibus. Postea vero quam fidei exsules abdicavit, [Rom. edit., hostem ipsum, quem regnum semper, etc. Quam lectionem ita exponit Valesius in notis ad Ammiani Marcell. lib. XXII, hostem ipsum (id est Athanaricum regem cum suis) quem regnum (id est imperium Rom. in Oriente) semper, etc. Verum doctissimo viro editio Rom. non imposuisset, si quam ex vet. edit. aut mss. ullum consuluisset. Etenim ipsemet paulo superius ad haec Marcellini verba ex eodem cap., Athanaricum ea tempestate, iudicem potentissimum, illam ascripserat observationem: Sic Gothorum reges, spreta regis appellatione, iudices dici malebant. De Athanarico id testatur Themistius in Orat. 10 ad Valentem, etc. Hic porro Athanaricus suorum factione pulsus, magnificentissime a Theodosio longius ipsi obviam procedente Constantinopolim exceptus fuit: quem brevi post ibidem fato defunctum ibidem imperator more plane regio sepeliendum curavit, ut Ammianus loco citato, Zozymus lib. IV, Chronica Idatii ac Marcellini, compluresque alii scriptis mandarunt.] hostem ipsum iudicem regum, quem semper timere consueverat, deditum vidit, supplicem recepit, morientem obruit, sepultum possidet. Quantos ergo et Constantinopoli, quantos postremo toto hodie in orbe mundasti!
18 [Non mundavit Damasus, non mundavit Petrus, in mss. nonnullis praetermittitur. Attamen in caeteris, nec non in edit. omnibus illud habetur; et quidem recte, cum non modo scribis frequentius sit omittere, quam adiicere, maxime vero ubi ab eadem voce plurima membra incipiunt, ut fit hoc loco; verum etiam cum in usu positum reperiamus, ut maiorum sedium simul nominarentur episcopi. Sic Hieronymus epist. ad Marcum presbyt., sic Theodosius l. XI, de Fide cathol. Damaso Rom. pont. Petrum patriarcham Alex. coniunxerunt. Quidni etiam idem hic fecisse Ambrosium nostrum arbitrabimur? Certe utriusque sedem aeque memoravit, atque Gregorii. Nec obstat quod diem suum iam tum obierat Petrus, qui tamen nominatur inter superstites; poterat enim ipsius obitum necdum rescisse Ambrosius, ut dictum est in Admonitione. Quod autem Antiochiae cuius quoque mentionem fecit, episcopum tamen reticuit, hoc ita factum ob divisionem Paulini atque Meletii non inconsulto crediderimus.] Non mundavit Damasus, non mundavit Petrus, non mundavit Ambrosius, non mundavit Gregorius; nostra enim servitia, sed tua sunt sacramenta. [Nonnulli mss., Neque enim humanum opus est.] Neque enim humanae opis est divina conferre; sed tuum, Domine, munus et Patris est, qui locutus est per prophetas, dicens: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabant [Rom. edit. sola, filii vestri et filiae.] filii et filiae eorum [Ioel. II, 21]. Hic est in typo ros ille coelestis: haec pluvia voluntaria, sicut legimus: Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati suae [Psal. LXVII, 18]. (Alias cap. I.) Non enim Spiritus sanctus aut potestati alienae est subiectus aut iuri; sed suae libertatis arbiter, omnia pro auctoritate propriae voluntatis dividens, sicut legimus [I Cor. XII, 10], singulis prout vult.
Ambrosius HOME

csg98.211 csg102.270

>>> Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, PRIMUM.
monumenta.ch > Ambrosius > A

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik