monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, De Officiis, 3, XXI. <<<     >>> CONCLUSIO.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT XXII.

125 Nihil igitur praeferendum honestati, quae tamen ne amicitiae studio praetereatur, etiam hoc Scriptura admonet de amicitia. Sunt enim pleraeque philosophorum quaestiones: [Ibid., lin. 33: At neque contra rempublicam, etc. Item de Amic. pag. 424, lin. 1: Quamobrem videamus, si placet, quatenus amor in amicitia progredi debeat, etc.] utrum amici causa quisquam contra patriam sentire necne debeat, ut 3amico obediat? Utrum oporteat ut fidem deserat, dum indulget atque intendit amici commoditatibus?
126 Et Scriptura quidem ait: Clava, et gladius, et sagitta ferrata, sic homo est testimonium dans falsum adversus amicum suum [Prov. 25, 18]. Sed considera quid astruat. Non testimonium reprehendit dictum in amicum, sed falsum testimonium. Quid enim si Dei causa, quid si patriae cogatur aliquis dicere testimonium? Numquid praeponderare debet amicitia religioni, [Rom. edit., praeponderare charitati vitium.] praeponderare charitati civium? In his tamen ipsis rebus requirenda est veritas testimonii; ne amicus appetatur amici perfidia, cuius fide absolvi debeat. Amicus itaque neque noxio gratificari debet, neque innocenti insidiari.
127 Sane si necesse sit dicere testimonium, si quid in amico vitii cognoverit, [Cic. Offic. lib. I, pag. 358, lin. 46: Interdum etiam obiurgationes in amicis vigent maxime. Item de. Amic. pag. 425, lin. 5: Consilium verum dare gaudeamus libere, etc.] corripere occulte; si non audierit, corripere palam. Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Et si laedi se putat amicus, tu tamen corripe; et si amaritudo correctionis animum eius vulneret, tu tamen corripe, ne verearis: [Roma. edit. sola: Utiliora sunt amici vulnera: vet. autem ac mss., Tolerabilia, seu, tolerabiliora; quidam tamen, probabiliora sunt amici vulnera, etc.] Tolerabilia sunt enim amici vulnera, quam adulantium oscula [Prov. 27, 6]. Errantem igitur amicum corripe, innocentem amicum ne deseras. [Cic. de Amic. pag. 428, lin. 1: Non enim amicitiarum esse debent, sicut aliarum rerum satietates, etc.] Constans enim debet esse amicitia, perseverare in affectu; non puerili modo amicos mutare vaga quadam debemus sententia.
128 Aperi [Ibid., pag. 426, lin. 15: Tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum et voluntatum, etc.] pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi et capias ex eo vitae tua iucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae, et immortalitatis gratia [Eccli. 6, 16], [Cic. de Amic., pag. 427, lin. 38: Quid, haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, etc.] Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Ideo enim Sapiens dicit: Amicum salutare non erubescas [Eccli. 22, 31]. [Ibid., pag. 428, lin. 20: Sed maximum est in amicitia, superiorem parem esse inferiori, etc.] Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque destituas; quoniam amicitia vitae adiumentum est. Ideo onera nostra portemus, sicut Apostolus docuit [Galat. 6, 2]; dicit enim his [Edit. ac pauci mss., Quos eadem complexa est charitas.] quos eiusdem corporis complexa est charitas. Etenim si amici secundae res amicos adiuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adiumentum suppetat? Iuvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu.
129 Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Nec te poeniteat eiusmodi offensionis; iusti enim vox est: Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo [Eccli. 22, 31]. In adversis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur. Sed ut in adversis amici patientia et tolerantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est; ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat.
130 Quam pulchre in adversis positus Iob dicit: Miseremini mei, amici, miseremini [Iob. 19, 21]. Non quasi abiecta vox ista est, sed quasi censoria. Nam cum iniuste argueretur ab amicis, respondit: Miseremini mei, amici; hoc est, misericordiam debetis facere: opprimitis autem vos et impugnatis hominem, cuius aerumnis compati pro amicitia vos oportebat.
131 Servate igitur, filii, initam cum fratribus amicitiam, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. [Cic. de Amic. p. 421, lin. 39: Quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum, etc.] Solatium quippe vitae huius est, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo arcana participes, cui committas secretum pectoris tui; ut colloces tibi fidelem virum, qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur. Quam boni amici Hebraei pueri, quos a sui amore nec fornacis ardentis flamma divisit [Dan. 3, 16 et seq.]! De quo supra diximus (Supr. c. 9). Bene ait sanctus David: Saul et Ionathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati [II Reg. 1, 23].
132 Hic est amicitiae fructus, [Lib. III Offic., pag. 393, lin. 41: Nam si omnia facienda sint quae amici velint, etc. Item de Amic. pag. 424, lin. 15: Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis, etc. Item lin. 27: Haec igitur prima lex in amicitia, etc.] ut non fides [Erasm. et seq. edit. cum mss. nonnullis, propter amicitiam deseratur.] propter amicitiam destruatur. Non potest enim homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est, et aequalitatis magistra; ut superior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori. Inter [Cic. de Amic. pag. 425, lin. 45: Quamobrem hoc quidem . . . . constat, ut opinor, bonis inter bonos, etc. Item pag. 429, lin. 49: Par est autem primum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere, etc.] dispares enim mores non potest esse amicitia; et ideo convenire sibi utriusque debet gratia. Nec auctoritas desit inferiori, si res poposcerit, nec humilitas superiori. Audiat quasi parem, quasi aequalem: et ille quasi amicus moneat, obiurget, non iactantiae studio, sed affectu charitatis.
133 Neque [Lib. I Offic. pag. 370, lin. 9: Magna autem ex parte clementi castigatione licet uti, etc. Item de Amic. pag. 430, lin. 48: Nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, etc.] monitio aspera sit, neque obiurgatio contumeliosa; sicut enim adulationis fugitans amicitia debet esse, ita etiam aliena insolentiae. Quid est enim amicus, nisi consors amoris, [Cic. de Amic. pag. 429, lin. 41: Est enim is amicus quidem, qui est tamquam alter idem . . . . Et alterum acquirit cuius animum ita cum suo commisceat, etc.] ad quem animum tuum adiungas atque applices, et ita misceas, ut unum velis fieri ex duobus, cui te tamquam alteri tibi committas, a quo nihil timeas, nihil ipse commodi tui causa inhonestum petas? [Ibid., pag. 425, lin. 50: Atque etiam mihi quidem videtur, qui utilitatis causa fingunt amicitias, etc.] Non enim vectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quaestus; quia [Edit. ac mss. aliquot, non pecunia quaeritur.] non pecunia paritur, sed gratia: nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
134 Denique meliores amicitiae sunt inopum plerumque quam [Cic. de Amic. p. 426, lin. 12: Haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla charitas . . . Coluntur tamen simulatione amicitiae, etc . . . . Multorum opes praepotentium excludunt fideles amicitias, etc.] divitum: et frequenter divites sine amicis sunt, quibus abundant pauperes. Non est enim vera amicitia, ubi est fallax adulatio. Divitibus itaque plerique assentatorie gratificantur: erga pauperem [Gill. ac Rom. edit., nemo assentator est.] nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, huius amicitia invidia vacat.
135 Quid amicitia pretiosius, quae angelis communis et hominibus est? Unde et Dominus Iesus dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant vos in aeterna tabernacula sua [Luc. 16, 9]. Ipse nos Deus amicos ex servulis facit, sicut ipse ait: Iam vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis [Ioan. 15, 14]. Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, utaperiamus secreta nostra amico quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat suum. Ideo, inquit, vos dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis [Ioan. 15, 14]. Nihil ergo occultat amicus, si verus est: effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Iesus.
136 Ergo qui facit mandata Dei, amicus est; et hoc honoratur nomine. Qui est unanimis, ipse amicus est: quod unitas animorum in amicis sit: neque quisquam detestabilior, quam qui amicitiam laeserit. Unde in proditore Dominus hoc gravissimum invenit, quod eius condemnaret perfidiam, quod gratiae vicem non repraesentaverit, et conviviis amicitiae venenum malitiae miscuerit. [Cod. Benig., de quo loco, ut supra diximus, bene ait sanctus David: tu vero, etc.] Itaque sic ait: Tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos [Psal. 54, 14]! Hoc est, non potest sustineri istud, quia unanimis appetisti eum, qui tibi donaverat gratiam: Nam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique (Ibid., 13); et ab eo qui me oderat, absconderem me. Inimicus vitari potest, amicus non potest, si insidiari velit. Illum cavemus cui non committimus consilia nostra: hunc cavere non possumus, cui commisimus. Itaque ad acervandam peccati invidiam non dixit: Tu vero servus meus, apostolus meus; sed: Unanimis meus; hoc est, non meus, sed etiam tuus proditor es, qui unanimem prodidisti.
137 Dominus ipse cum a tribus regibus offensus esset, qui sancto Iob non detulissent, ignoscere his per amicum maluit, ut amicitiae suffragium remissio fieret peccatorum. Itaque rogavit Iob, et Dominus ignovit. Profuit illis amicitia, quibus obfuerat insolentia [Iob, 42, 7 et seq.].
Ambrosius HOME

bnf1732.180 csg97.279

Ambrosius, De Officiis, 3, XXI. <<<     >>> CONCLUSIO.
monumenta.ch > Ambrosius > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik