monumenta.ch > Ambrosius > 21
Ambrosius, De Officiis, 3, XX. <<<     >>> XXII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT XXI.

123 Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exueret, quod erat decorum atque honestum, morti se obtulit, nec immitis regis trepidavit furorem [Esther 4, 16]? Ipse quoque rex Persarum ferox, atque tumido corde, tamen decorum iudicavit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repraesentare, populumque liberum a servitute eripere, eruere neci, [Omnes edit., nec parcere neci eius.] nec parcere ei, qui tam indecora suasisset [Esther 6, 3 et seq.]. Denique quem secundum a se, ac praecipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se eius fraudulentis consiliis animadvertisset [Esther 7, 9].
124 Ea enim [Cic. lib. III Offic., pag. 393, lin. 30: Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, etc.] amicitia probabilis, quae honestatem tuetur, praeferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati vero praeferri non solet, sed honestatem sequi. Qualis fuit Ionathae, qui pro pietate nec offensam patris, nec salutis periculum refugiebat [I Reg. 20, 29 et seq.]. Qualis fuit Abimelech, qui pro hospitalis gratiae officiis necem potius sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur [I Reg. 21, 6].
Ambrosius HOME

bnf1732.180 csg97.278

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik