monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, De Officiis, 3, XIX. <<<     >>> XXI.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT XX.

117 Et quid mirum si populo Dei decorum illud atque honestum curae fuit, quando etiam leprosis, sicut in libris Regnorum legimus [IV Reg. 6], honestatis non defuit consideratio?
118 Fames erat magna in Samaria, quia obsederat eam Syrorum exercitus. Rex militares excubias supra murum sollicitus revisebat; interpellavit eum mulier dicens: Persuasit mihi haec mulier ut afferrem filium meum, et attuli, et coximus, et comedimus eum; et promisit ut et ipsa postea filium suum afferret, et carnes illius simul manducaremus: nunc autem [Mss. aliquot, filium suum negat, et abscondit eum.] filium suum abscondit, et non vult eum afferre. Motus rex quod non solum humanis, sed etiam parricidalibus cadaveribus mulieres pastae viderentur, et tam atrocis calamitatis exemplo percitus, Elisaeo prophetae denuntiavit necem, cuius in potestate fore crederet, ut obsidionem solveret, propulsaret famem: vel quia non permiserat regi ut percuteret Syros, quos caecitate perfuderat.
119 Sedebat Elisaeus cum senioribus [Edit., in domo sua. Et infra post duos versus, filius hic homicidae. Utrobique autem mss. prope ad unum ut in textu.] in Bethel, et priusquam introiret ad eum regis nuntius, ait ad seniores viros: Si vidistis quoniam filius homicidae illius misit auferre caput meum? Et introivit nuntius, et mandatum regis pertulit, denuntiantis praesens capitis periculum [IV Reg. 6, 32, 33]. Cui respondit propheta: Hac hora die crastina mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae. Et cum missus a rege nuntius non credidisset, dicens: si pluerit Dominus de coelo abundantiam frumenti, nec sic quidem id posset effici; dixit ad eum Elisaeus: Quia non credidisti, oculis tuis videbis, et non manducabis [IV Reg. 7, 1, 2].
120 Et factus est subito in castris Syriae velut quadrigarum sonus [Edit. cum uno vel altero mss., et vox multitudinis; alii mss. non multi, et voces multae, quantum et vox magnae virtutis; caeteri nobiscum faciunt. Rursus vero ubi nos cum ant. edit. et cunctis mss., et regem Ammorrhaeorum, Rom. edit. substituerat, et regem Ethaeorum.], et vox multa equitum, et vox magnae virtutis, atque ingens belli tumultus: et arbitrati sunt Syri quod rex Israel in societatem advocasset praelii regem Aegypti, et regem Amorrhaeorum: et fugerunt diluculo relinquentes tabernacula sua; quoniam verebantur ne improviso adventu novorum opprimerentur hostium, et coniunctis regum viribus non possent resistere. Id incognitum Samariae erat, quoniam victi metu, et fame tabidi, nec praetendere audebant (Ibid. 6, 7).
121 Erant autem leprosi quatuor ad portam civitatis, quibus vita erat supplicium, et mori lucrum; et dixerunt ad se invicem: Ecce nos hic sedemus, et morimur. Si ingredimur urbem, moriemur fame; si manemus hic, nullum subsidium vivendi suppetit nobis: eamus in castra Syriae, aut compendium mortis erit, aut salutis remedium. Perrexerunt itaque, et intraverunt in castra: et ecce omnia nuda hostium. Ingressi tabernacula, primum repertis alimentis fugaverunt famem, deinde auri et argenti quantum potuerunt, diripuerunt. Et cum [Sic mss. longe plurimi, ac notae probatioris: nonnulli tamen et omnes edit., soli possent praedae incubare, elegerunt, etc.] soli praedae incumberent, disposuerunt tamen nuntiare regi fugisse Syros; quia id honestum arbitrabantur, quam represso indicio fovere fraudis rapinam.
122 Quo indicio egressus est populus, et diripuit castra Syriae, et commeatus hostium abundantiam fecit, annonae vilitatem reddidit secundum propheticum dictum; ut mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei pari pretio constarent. In hac laetitia plebis nuntius ille in quo requiescebat rex, [Omnes edit. cum paucis mss. constitutus in porta inter, etc.] contritus inter exeuntium festinationem et remeantium exsultationem, conculcatus a plebe, mortuus est [IV Reg. 7, 3 seq., 8seq.].
Ambrosius HOME

bnf1732.178 csg97.275

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik