monumenta.ch > Ambrosius > 18
Ambrosius, De Officiis, 3, XVII. <<<     >>> XIX.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT XVIII.

102 Congregationem populi tenemus, [Mss. aliquot, propitiationem non cognoscimus. Haud male, si modo per figuram admirationis aut interrogationis efferatur.] propitiationem Domini Dei nostri agnoscimus, quam propitiator in sua operatus est passione. Arbitror quod nec ignem istum possimus ignorare, cum legerimus quia baptizat Dominus Iesus in Spiritu sancto et igni, sicut in Evangelio dixit Ioannes [Ioan. 1, 33]. Merito consumebatur sacrificium, quoniam pro peccato erat. Ille autem ignis typus Spiritus sancti fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium: qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem. Unde ait Hieremias accepto Spiritu: Et factum est in corde meo ut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum [Ier. 20, 9]. Sed etiam in Actibus apostolorum cum descendisset super apostolos Spiritus, et plerosque, qui exspectabant promissa Domini, tamquam ignem [Rom. edit., dispertitas apparuisse linguas.] dispersas esse linguas legimus. Denique sic vaporabatur singulorum animus, ut musto [Cuncti propemodum mss., repleti esse qui acceperant, aestimarentur linguarum diversitate.] repleti esse aestimarentur, qui acceperant linguarum diversitatem [Act. 2, 4 et seq.].
103 Quid ergo sibi vult esse quod ignis aqua factus est, et aqua ignem excitavit; nisi quia spiritalis gratia per ignem exurit, per aquam mundat peccata nostra? Eluitur enim peccatum, et exuritur. Unde et Apostolus ait: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit [I Cor. 3, 13]; et infra: Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (Ibid., 15).
104 Quod ideo posuimus, ut probaremus per ignem exuri peccata. Notum est ergo hunc esse vere ignem sacrum, qui tunc in typo futurae remissionis peccatorum descendit super sacrificium.
105 Hic igitur ignis absconditur captivitatis tempore, quo culpa regnat: tempore autem [Rom. edit., libertatis revelatur.] libertatis promitur. Et licet in aquae speciem mutatus, tamen servat ignis naturam, ut consumeret sacrificium. Nec mireris cum legeris, quia Pater Deus dixit: Ego sum ignis consumens [Deut. 4, 24]; et alibi: Me dereliquerant fontem aquae vivae [Ierem. 2, 13]. Ipse quoque Dominus Iesus quasi ignis inflammabat audientium corda [Luc. 12, 49], quasi fons refrigerabat; nam ipse in Evangelio suo dicit quod ideo venerit, ut ignem in terras mitteret, et potum sitientibus aquae vivae ministraret [Ioan. 7, 37 et seq.].
106 Eliae quoque tempore descendit ignis, quando provocavit prophetas gentium, ut altare sine igne accenderent. Et cum illi nequissent facere, hostiam suam tertio ipse perfudit aqua, et manabat aqua in circuitu altaris, et exclamavit, et cecidit ignis a Domino de coelo, et consumpsit holocaustum [III Reg. 18, 38].
107 Hostia illa tu es. Considera tacitus singula. In te descendit vapor Spiritus sancti, te videtur exurere, cum tua peccata consumit. Denique quod consumptum est sacrificium Moysi tempore, sacrificium pro peccato erat. Unde Moyses ait, sicut in Machabaeorum scriptum est libro [II Mach. 2, 11], eo quod non sit manducatum quod erat pro peccato, consumptum est. Nonne tibi consumi videtur, quando in baptismatis sacramento interit [Omnes edit., homo noster exterior crucifixus est.] homo totus exterior? Vetus homo noster confixus est cruci, Apostolus clamat [Rom. 6, 6]. Illic, sicut Patrum exempla te docent, [Edit. omnes ac mss. aliquot, Aegyptus demergitur.] Aegyptius demergitur, Hebraeus resurgit, sancto renovatus Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit vestigio, ubi baptizati sunt patres sub nube, et in mari [I Cor. 10, 1 et seq.].
108 In diluvio quoque Noe tempore mortua est omnis caro, iustus tamen cum sua progenie servatus est [Gen. 7, 21 et seq.]. Annon consumitur homo, [Ita mss. plures ac potiores: alii vero et edit., cum absorbetur.] cum absolvitur mortale istud a vita? Denique exterior corrumpitur, sed interior renovatur. Nec solum in baptismate, sed etiam in poenitentia fit carnis interitus ad profectum spiritus; sicut Apostolica docemur auctoritate, dicente sancto Paulo: Iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est, tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi [I Cor. 5, 3, 4].
109 Prolixior excursus admirandi gratia mysterii factus videtur, dum studemus revelatum plenius sacramentum pandere, quod eo usque plenum honestatis est, ut sit plenum religionis.
Ambrosius HOME

bnf1732.173 csg97.268

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik