monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Officiis, 3, XVI. <<<     >>> XVIII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT XVII.

98 Consideremus aliud quod in captivitate gestum, summum tenuit honestatis decorem. Nullis enim adversis honestas impeditur, quae in his eminet, et magis praecellit quam in prosperis. Inter vincula itaque, inter arma, flammas, servitutem, quae liberis omni supplicio gravior est, inter poenas morientium, excidia patriae, [Amerb. cum mss. non paucis, virorum formidinem.] vivorum formidinem, sanguinem peremptorum, non excidit tamen cura honestatis maioribus nostris: sed inter eversae patriae cineres et favillas [In affectibus piis resplenduit, et refulsit, desunt in mss. pluribus nec inferioris notae, quorum in nonnullis pro sed inter, legitur nec inter minime male. Aliorum mss. et omnium edit. lectio praeferenda.] in affectibus piis resplenduit et refulsit.
99 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, qui tunc Dei omnipotentis cultores erant, acceptum ignem de altari sacerdotes Domini occulte in valle absconderunt. Erat illic [Mss. aliquot, velut puteus haud quaquam patens, aquae secessu infrequens; unus, velut puteus aquae non patiens; alter, haud aquam patiens, atque secessu infrequens.] velut patens puteus, aquae secessu infrequens, nec populari usui patens, ignoto et ab arbitris remoto loco: ibi obsignaverunt [Indicio sacro, id est, nota aliqua mystica cuius ope locus postea dignosci posset.] indicio sacro pariter ac silentio ignem reconditum [II Mach. 1, 19 et seq.]. Non illis studio fuit aurum defodere, argentum abscondere, quod servarent posteris suis: sed inter extrema sua honestatis curam habentes, sacrum ignem servandum putarunt; ne eum vel impuri contaminarent, vel defunctorum sanguis exstingueret, vel deformium ruinarum acervus aboleret.
100 Abierunt itaque in Persidem sola religione liberi; quoniam sola illis per captivitatem extorqueri nequivit. Post vero plurimum temporis, quando placuit Deo, dedit hanc mentem regi Persarum, ut restaurari in Iudea templum, et legitimos reparari Hierosolymis ritus iuberet. Cuius gratia muneris Neemiam sacerdotem rex Persarum direxit. At ille secum deduxit sacerdotum illorum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. Venientes autem, ut patrum sermone est proditum, non invenerunt ignem, sed aquam. Et cum deesset ignis, quo adolerent altaria, haurire eos aquam Neemias sacerdos, sibique deferre, et aspergere super ligna iussit. Tunc, visu mirabile! cum esset coelum intextum nubibus, sol repente illuxit, accensus est magnus ignis; ita ut omnes in tam evidenti Domini gratia factum stupentes, laetitia perfunderentur. Orabat Neemias, psallebant sacerdotes [Edit. et pauci mss., hymnum Deo usquequo consumptum est, etc.] hymnum Deo. Utque consumptum est sacrificium, iussit iterum Neemias residua aqua maiores perfundi lapides: quo facto flamma accensa est, [Ita mss. ac vet. edit. magno consensu, nisi quod aliqui et edit. legunt, consumptum est, ubi probatissimi quique, consummatum est. Rom. edit. sola, quae tandem lumine refulgente ab altari consumpta illico est.] lumen autem refulgens ab altari consummatum illico est.
101 Hoc patefacto indicio, rex Persarum eo loco in quo ignis fuerat absconditus, et postea reperta est aqua, templum fieri mandavit, cui inferebantur dona plurima. Appellaverunt autem illud qui erant cum sancto Neemia, [Rom. edit. ex LXX, nehpthar; vet. autem edit. cum Aldino cod. eorumdem LXX, ephthar, quo etiam accedunt mss., nisi quod eorum complures scriptorum inscitia exhibent, alii epathar, alii ephatar, quidam etiam phatur. Infra vero ubi omnes edit. multique mss. nephthe, mss. aliquot praeferunt nephe. Adisis Plinium lib. II, cap. 118, et lib. XXXV, c. 15.] ephthar, quod interpretationem habet purificationis: a plurimis nephthe vocatur. Invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae, quod iusserit accipere de igne eos qui postea essent futuri. Hic est ignis qui cecidit super sacrificium Moysi, et consumpsit illud, sicut scriptum est: Quia exivit ignis a Domino, et consumpsit universa quae erant super altare holocausta [Levit. 9, 24]. Hoc igne oportebat sanctificari sacrificium; ideoque et in filios Aaron qui alienum ignem inferre voluerunt, exivit iterum ignis a Domino et consumpsit eos, ita ut mortui extra castra proiicerentur [Levit. 10, 1 et seq.]. 101*. [Vide col. 204, not. [Indicio sacro, id est, nota aliqua mystica cuius ope locus postea dignosci posset.]. Sicubi idem numerus, etiam omisso asterisco, bis continenter occurrerit, sciat lector, nos in his aut similibus casibus nihil mutasse, nisi forte maior lacuna inter duos numeros, graviori mendo, irrepsisset.] Veniens autem Hieremias in locum, invenit domum in modum speluncae, et tabernaculum et arcam, et altare incensi intulit illuc, et obstruxit ostium: quod cum hi qui simul venerant, curiosius perscrutarentur, ut notarent sibi locum; nequaquam comprehendere atque invenire potuerunt. Ut autem cognovit Hieremias quod affectassent, dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat. Tunc Deus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini [II Mach. 2, 5 et seq.].
Ambrosius HOME

bnf1732.171 csg97.265

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik