96 | Tobis quoque formam expressit honestatis evidentius, cum relicto convivio mortuos sepeliret, et ad cibos pauperis mensae invitaret inopes [Tobiae 2, 2 et seq.]. Raguel praecipue, qui contemplatione honestatis, cum rogaretur ut filiam suam in coniugium daret, vitia quoque filiae non tacebat; ne circumvenire petitorem videretur tacendo. Itaque cum Tobis filius Tobis posceret ut sibi daretur puella, respondit lege quidem ipsi eam deberi tamquam propinquo, sed dedisse se eam iam sex viris, et omnes eos esse mortuos. Iustus itaque vir plus alienis timebat, et malebat innuptam sibi manere filiam, quam propter nuptias eius extraneos periclitari [Tobiae 7, 13 et seq.]. |
97 | Quam breviter absolvit omnes quaestiones philosophorum. Illi de vitiis tractant domorum, tegenda an prodenda a venditore videantur: noster iste nec filiae vitia celanda arbitratus est. Et certe non ipse affectabat ut eam traderet, sed rogabatur. Quanto utique iste honestior sit illis, dubitare non possumus, si conferamus quanto praestantior sit filiae causa, quam rei venalis pecunia. |