monumenta.ch > Ambrosius > 15
Ambrosius, De Officiis, 3, XIV. <<<     >>> XVI.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT XV.

91 Memorabile ferunt rhetores, quod [Cic. lib. III Offic., pag. 399, lin. 42: Quanquam id quidem cum saepe alias, tum Pyrrhi bello . . . . . perfuga ab eo venit in castra Fabricii, eique est pollicitus, si praemium, etc.] dux Romanorum cum ad eum adversarii regis medicus venisset, pollicens daturum se regi venenum, vinctum eum ad hostem remiserit. Et revera praeclarum, ut qui virtutis certamen susceperat nollet fraude vincere. Non enim in victoria honestatem ponebat, sed ipsam, nisi honestate quaesitam, victoriam [Mss. aliquot, turpem renuntiabat.] turpem pronuntiabat.
92 Redeamus ad nostrum Moysen, atque ad superiora revertamur; ut quanto praestantiora, tanto antiquiora promamus. Nolebat Aegypti rex populum dimittere patrum. Dixit Moyses sacerdoti Aaron, ut extenderet virgam suam super omnes aquas Aegypti. Extendit Aaron, et conversa est aqua fluminis in sanguinem, et nemo poterat bibere aquam, omnesque Aegyptii siti peribant: sincera autem fluenta patribus abundabant [Exod. 7, 20]. Iactaverunt favillam in coelum, et facta sunt ulcera, et [Vet. edit. ac mss. nonnulli, vesicae cadentes, forte calentes; quidam, scatentes.] vesicae candentes in hominibus et quadrupedibus [Exod. 9, 10 et seq.]. Deduxerunt grandinem in igne flammeo, contrita erant super terram omnia. Rogavit Moyses, et universa in suam gratiam reverterunt: grando sedata est, sanata ulcera, solitos potus flumina praebuerunt (Ibid. 30).
93 Iterum caligantibus tenebris operta erat terra per triduum, ex quo Moyses manum levaverat, et tenebras infuderat [Exod. 10, 22]. Moriebatur omne primogenitum Aegypti, cum Hebraeorum omnis esset inoffensa progenies. [Mss. ac vet. edit. hoc tantum dissident, quod pro rogatur, plures mss. legunt rogatus, et pro exitiis, mss. nonnulli habent exitus. Rom. autem edit. post verbum daret, adiecit et benediceret, sublatis hisce aliis oravit et impetravit.] Rogatus Moyses, ut his quoque finem exitiis daret, oravit et impetravit [Exod. 12, 29 et seq.]. In illo praedicandum, quod a fraudis consortio temperaverit: in hoc mirabile quoniam divinitus intentata supplicia virtute propria etiam ab hoste detorserit, vere nimium, sicut scriptum est, mansuetus et mitis. Sciebat quod fidem rex non servaret promissis; tamen honestum putabat ut rogatus oraret, laesus benediceret, appetitus remitteret [Num. 12, 3].
94 Proiecit virgam, et serpens factus est, qui devoravit serpentes Aegyptiorum [Exod. 7, 12]: significans quod Verbum caro fieret, quae serpentis diri venena vacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est enim Verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, Filius hominis factus est, natus ex Virgine: qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam vulneribus infudit humanis. Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis [Ioan. 3, 14].
95 Denique et alterum signum ad Dominum Iesum pertinet, quod fecit Moyses: Manum suam misit in sinum, et protulit eam, et facta est manus eius sicut nix. Iterum misit, et protulit eam, et erat sicut carnis humanae species [Exod. 4, 6, 7]; significans Domini Iesu primum fulgorem Divinitatis, postea susceptionem carnis, in qua fide credere omnes gentes populosque oporteret. Merito manum misit, quia dextera Dei Christus est, in cuius divinitate et incarnatione si quis non crediderit, quasi reprobus flagellatur: sicut iste rex qui quoniam signis non credidit evidentibus, postea flagellatus orabat, ut veniam mereretur. Quantus igitur honestatis affectus esse debeat, ex his probatur, et eo maxime quod se obiiciebat pro populo, dicens ut remitteret populo Deus, aut certe de libro viventium se deleret.
Ambrosius HOME

bnf1732.168 csg97.262

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik