monumenta.ch > Ambrosius > 12
Ambrosius, De Officiis, 3, XI. <<<     >>> XIII.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT XII.

76 Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque (22, q. 4, c. Unusquisque) simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione verborum inducat, [Cic. lib. III Offic., pag. 400, lin. 47: Quid si sapiens rogatus sit ab eo, qui eum haeredem faciat. . . . ut antequam haereditatem adeat, luce palam in foro saltet, etc.] nihil promittat inhonestum: ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit.
77 Saepe plerique [Cic. lib. III Offic., pag. 401, lin. 4: Ac ne illa quidem promissa servanda sunt, quae non sunt iis ipsis utilia, etc.] constringunt seipsos iurisiurandi sacramento: et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse; sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt: sicut de Herode supra scripsimus (Sup. c. 9), qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro iurisiurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tali fuisset periurium sacramento? Si tamen periurium posset dici, quod ebrius inter vina iuraverat, quod [Amerb. cum mss. aliquot, deieratus; quidam alii eiuratus . . . . promiserat; non pauci, prompserat; aliae vero edit. ac mss. nobiscum faciunt, nisi quod pro eviratus, in quibusdam legitur, iratus: prorsus incongrue.] eviratus inter saltantium choros promiserat. Infertur disco prophetae caput: et hoc aestimatum est fidei esse, quod amentiae fuit.
78 Neque umquam adducar ut credam non incaute principem [Cic. lib. III, pag. 401, lin. 11: Quid Agamemnon cum devovisset, etc.] promisisse Iephthe, ut immolaret Deo quidquid sibi revertenti intra limen domus suae occurreret; cum et ipsum voti poenituerit sui, postquam filia occurrit sibi. Denique conscidit vestimenta sua, et dixit: Heu me! filia mea, [Vet. edit., impedisti mihi, impedisti mihi, in stimulum dolorum facta es mihi. Rom., Decepisti me, impedimentum in oculis meis, in stimulum dolorum facta es mihi. Mss. vero inter se consentiunt, nisi quod aliqui legunt, impedisti mihi, in stimulum, etc., ubi reliqui, impedisti me, stimulus, etc.] impedisti mihi, stimulus doloris facta es mihi [Iudic. 11, 35]. Qui licet pio metu ac formidine acerbitatem durae solutionis impleverit; tamen luctum annuum etiam posteris deplorandum statuit ac dereliquit. Dura promissio, acerbior solutio, quam necesse habuit lugere etiam ipse qui fecit. Denique factum est praeceptum et decretum in Israel ex diebus in dies: Ambulabant, inquit, filiae populi Israel, lugentes filiam Iephthe Galaaditidis quatuor diebus in anno (Ibid., 40). Non possum accusare virum qui necesse habuit implere quod voverat; sed tamen miserabilis necessitas, quae solvitur parricidio (22, q. 4, cap. Unusquisque, § Miserabilis).
79 Melius est non vovere, quam vovere id quod sibi cui promittitur, nolit exsolvi. Denique in Isaac habemus exemplum [Gen. 22, 13], pro quo arietem Dominus statuit immolari sibi. Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt (22, q. 4, cap. Non semper). Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicut Scriptura indicat. Nam et in eo libro qui inscribitur Numeri, proposuerat percutere morte et perdere populum: sed postea rogatus a Moyse, reconciliatus est populo suo [Num. 16, 12 et seq.]. Et iterum ad Moysen et Aaron ait: Dividite vos de medio Synagogae eius, et consummabo eos simul [Num. 16, 21]. Quibus discedentibus de coetu, Dathan et Abiron subito impios terra praerupto soluta hiatu absorbuit.
80 Praecellentius et antiquius istud exemplum de filia Iephthe, quam illud quod memorabile habetur apud philosophos [Cic. lib. III Offic., pag. 393, lin. 43: Damonem et Pythiam pithagoraeos, ferunt hoc animo inter se fuisse, etc. Vide etiam lib. V Tusc. Quaest., pag. 186, lin. 48, et Val. Max. lib. IV, cap. 7, et rursus Ambr. lib. II de Virgin.] de duobus Pythagoraeis quorum alter cum a tyranno Dionysio capitis damnatus esset, praescripto mortis die, poposcit ut domum pergendi ei facultas daretur, quo commendaret suos: ac ne revertendi nutaret fides, vadem mortis obtulit, ea conditione ut si ipse deforet ad constitutum diem, vas eius sibi pro eo moriendum agnosceret. Nec qualitatem sponsionis qui offerebatur recusavit, constantique animo diem necis praestolabatur. Itaque alter se non subtraxit, [Omnes edit. ac mss. aliquot, alter ad diem repedavit; reliqui autem partim rediit, partim se recepit, partim etiam receptus est; Thaun. vero et alii nonnulli melioris notae, alter ad diem recepit. Haud male, si ad vadem referas; idem enim prorsus erit ac si legeretur: alter spopondit ad diem constitutum, nisi rediisset reus, mortem subiturum.] alter ad diem recepit. Quod eousque fuit mirabile, ut tyrannus eos sibi in amicitiam adscisceret, quorum urgebat periculum.
81 Quod ergo in spectatis et eruditis viris plenum miraculi est, hoc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur, quae ingemiscenti patri ait: Fac mihi ut exivit de ore tuo [Iud. 11, 36 et seq.]. Sed spatium duorum poposcit mensium, ut cum aequalibus conventum ageret in montibus, quae virginitatem eius praedestinatam neci pio affectu prosequerentur. Nec fletus aequalium movit puellam, nec dolor flexit, nec gemitus retardavit, nec dies praeteriit, nec fefellit hora. Rediit ad patrem, quasi ad votum rediret, et voluntate propria cunctantem impulit, fecitque arbitratu spontaneo, ut quod erat impietatis fortuitum, fieret pietatis sacrificium.
Ambrosius HOME

bnf1732.163 csg97.260

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik