Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT XI.
70 | Non ego in haereditatibus adeundis digitorum percussiones, et nudi successoris saltationes notabo; nam haec etiam vulgo notabilia: non simulatae piscationis compositas copias, ut emptoris illiceretur affectus. Cur enim tam studiosus luxuriae ac deliciarum repertus est, ut huiusmodi fraudem pateretur? |
71 | Quid mihi tractare de Syracusano illo amoeno secretoque secessu, et de Siculi hominis ealliditate: qui cum peregrinum aliquem reperisset, cognito quod cupidus esset hortorum venalium, ad coenam in hortos rogaverit: promisisse invitatum, postridie venisse: offendisse illic magnam piscatorum multitudinem, exquisitis copiis adornatum convivium, in prospectu coenantium ante hortulos compositos piscatores, ubi numquam ante iaciebant retia: unusquisque quod ceperat, certatim offerebat epulantibus: supra mensam pisces ingerebantur, oculos recumbentium resilientes verberabant. Mirari hospes tantam copiam piscium, tantumque numerum cymbarum. Responsum quaerenti, aquationem illic esse, dulcis aquae gratia innumerabiles eo pisces convenire. Quid multa? Pellexit hospitem, ut sibi extorqueret hortos: vendere volens cogitur, pretium gravatus suscipit. |
72 | Sequenti die ad hortos emptor cum amicis venit, navigium nullum invenit. Percontanti num aliqua piscatoribus eo esset die feriarum solemnitas, respondetur nulla, nec umquam illic praeter hesternum diem piscari solitos. Quam hic redarguendi haberet auctoritatem doli, qui tam turpe captarit aucupium deliciarum? Qui enim alterum peccati arguit, ipse a peccato debet alienus esse. Non ergo huiusmodi nugas ego in hanc Ecclesiasticae censionis auctoritatem vocabo, quae generaliter condemnat omnem lucri turpis appetentiam, brevique sermonis compendio excludit levitatem ac versutiam. |
73 | Nam de illo quid loquar, qui de eo testamento quod ab aliis licet factum, falsum tamen cognoverit, haereditatem sibi aut legatum vindicet, et lucrum quaerat alieno crimine: cum etiam leges publicae eum qui sciens falso utitur, tamquam reum facinoris astringant? Regula autem iustitiae manifesta est, quod a vero declinare virum non deceat bonum, nec damno iniusto afficere quemquam, nec doli aliquid annectere fraudisve componere. |
74 | Quid evidentius eo quod Ananias [Act. 5, 1 et seq.], qui fraudavit de pretio agri sui, quem ipse vendiderat, et portionem pretii tamquam summae totius numerum ante pedes posuit apostolorum, sicut reus fraudis interiit? Licuit utique illi nihil offerre, et hoc sine fraude fecisset. Sed quia fraudem admiscuit, non liberalitatis gratiam reportavit, sed fallaciae poenam exsolvit. |
75 | Et Dominus in Evangelio cum dolo accedentes repudiabat, dicens: Vulpes foveas habent [Matth. 8, 20]; quoniam in simplicitate cordis, et innocentia nos iubet vivere. David quoque ait: Sicut novacula acuta fecisti dolum [Psal. 51, 4]; nequitiae arguens proditorem, eo quod instrumentum huiusmodi ad hominis adhibetur ornatum, et plerumque ulcerat. Si quis igitur praetendat gratiam, et dolum nectat proditoris exemplo, ut eum quem protegere debeat, prodat ad mortem; instrumenti istius comparatione censetur, quod ebriae mentis et titubantis vitio manus vulnerare consuevit. Sicut iste malitiae ebrius vino, per funestae proditionis indicium Abimelech sacerdoti necem detulit, eo quod Prophetam hospitio recepisset, quem rex invidiae accensus stimulis persequebatur [I Reg. 22]. |