monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De Officiis, 3, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT IX.

57 Nihil itaque deformius quam nullum habere amorem honestatis, et usu quodam degeneris mercaturae, quaestu sollicitari ignobili, avaro aestuare corde, diebus ac noctibus hiare in alieni detrimenta patrimonii, non elevare animum ad honestatis nitorem, non considerare verae laudis pulchritudinem.
58 [Cic. lib. III Offic., pag. 398, lin 2: Mihi quidem etiam verae haereditates non honestae videntur, etc.] Hinc nascuntur [Ita mss. longe plurimi ac vetustissimi; quidam tamen atque omnes edit., aucupia quaesitae haereditatis.] aucupio quaesitae haereditates, continentiae atque gravitatis simulatione captatae: quod abhorret a proposito christiani viri; omne enim quod arte elicitum, et fraude compositum est, caret merito simplicitatis. In ipsis qui nullum Ecclesiastici ordinis officium receperint, incongrua iudicatur affectatae ambitio haereditatis. In supremo fine vitae positos suum habere iudicium, ut libere testentur quod sentiunt, qui postea non sunt emendaturi: cum honestum non sit [Era. et seq. edit. expunxerunt, competentia, quae vox tamen in Amerb. ac mss. prope omnibus reperitur. Quae porro de causis tum pecuniariis, tum capitis hic dicuntur, cum his conferenda sunt quae habentur sup. pag. 93 et 100.] competentia [Cic. lib. III Offic., pag. 398, lin. 11: Homo autem iustus . . . . nihil cuiquam quod in se transferat, detrahet, etc.] compendia aliis vel debita, vel parata avertere; cum vel sacerdotis vel ministri sit prodesse, si fieri potest, omnibus, obesse nemini.
59 Denique (14, quaest. 5, cap. Denique) si non potest alteri subveniri, nisi alter laedatur, commodius est neutrum iuvari, quam gravari alterum. Ideoque in causis pecuniariis intervenire non est sacerdotis: in quibus non potest fieri, quin frequenter laedatur alter qui vincitur, quoniam intercessoris beneficio se victum arbitratur. Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse velle omnibus: posse autem solius est Dei. Nam in causa capitis nocere ei quem iuvare debeas periclitantem, non sine peccato est gravi: in causa autem pecuniae odia quaerere, insipientiae est; cum pro salute hominis graves frequenter fiant molestiae: in quo etiam periclitari gloriosum sit. Proposita igitur forma in sacerdotis officio teneatur; [Ibid., lin, 14: Iam se ipse doceat eum virum bonum esse, qui prosit quibus possit; noceat nemini, nisi lacessitus iniuria. Vide quod hanc in rem annotatum est a nobis pag. 114, ad num. 27.] ut nulli noceat, ne lacessitus quidem, et aliqua iniuria offensus. Bonus enim est vir qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala [Psal. 7, 5]. Quae enim est gloria, si eum non laedimus, qui nos non laeserit? Sed illa virtus est, si laesus remittas.
60 Quam honestum, [Ibid., pag. 396, lin. 28: Sive vir bonus est, qui prodest, quibus potest, nocet nemini, etc.] quod cum potuisset regi inimico nocere, maluit parcere [I Reg. 24, 5 et seq.]! Quam etiam utile, quia successori hoc profuit, ut discerent omnes fidem regi proprio servare, nec usurpare imperium, sed vereri! Itaque et honestas utilitati praelata est, et utilitas secuta honestatem est.
61 Parum est quod pepercit, addidit quod etiam in bello doluit occisum, et flebiliter deploravit dicens: Montes qui estis in Gelbeal, neque ros, neque pluvia cadat super vos. Montes mortis, quoniam ibi sublata est protectio potentium, protectio Saul. [Ita mss. plures ac potiores, quibus accedunt edit. nisi quod praefertur, sed sanguine; alii vero aliquot, quasi non sit unctus oleo et a sanguine vulneratorum.] Non est unctus in oleo et sanguine vulneratorum, et ex adipe belligerantium. Sagitta Ionathae non est reversa retro, et gladius Saul non est reversus vacuus. Saul et Ionathas speciosi et charissimi, inseparabiles in vita sua, et in morte non sunt separati. Super aquilas leviores, super leones potentiores. Filiae Israel, plorate super Saul, qui vestiebat vos vestimenta coccinea cum ornamento vestro, qui imponebat aurum super vestimenta vestra. Quomodo ceciderunt potentes in media pugna? Ionathas in morte vulneratus est. Doleo in te, frater meus, Ionatha, speciosus mihi valde. Ceciderat amor tuus in me, sicut amor mulierum. Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda [II Reg. 1, 21 et seq.]?
62 Quae mater sic unicum defleret filium quemadmodum hic deflevit inimicum? Quis gratiae auctorem tantis prosequeretur laudibus, quantis iste prosecutus est insidiatorem capitis sui? Quam pie doluit, quanto ingemuit affectu! Aruerunt montes prophetico maledicto, et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa solverunt.
63 Quid vero sancto Nabuthe, quae fuit causa mortis, nisi honestatis contemplatio? Nam cum ab eo vineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens; indecorum pretium pro paterna recusavit haereditate, maluitque morte declinare huiusmodi turpitudinem. Non mihi, inquit, faciat Dominus, ut dem tibi haereditatem patrum meorum [III Reg. 21, 3]; hoc est, tantum mihi opprobrium non fiat, non permittat Deus tantum extorqueri flagitium. Non utique de vitibus dicit, neque enim de vitibus cura est Deo, neque de terreno spatio, sed de iure loquitur patrum. Potuit utique alteram vineam de vineis regis accipere, et amicus esse; in quo non mediocris saeculi huius utilitas aestimari solet: sed quod turpe erat, iudicavit non videri utile: maluitque periculum [Erasm. et seq. edit., cum honestate, quam utilitatem.] cum honestate subire, quam utilitatem cum opprobrio: vulgarem utilitatem loquor, non illam in qua etiam honestatis gratia est.
64 Denique et ipse rex potuit extorquere, sed impudens arbitrabatur, sed occisum doluit. Dominus quoque [Edit. Rom., mulieris osus immanitatem; mss. autem aliquammulti, muliebris ausus immanitatem; alii denique maiori numero, necnon edit. Amerb. atque Era. ut in contextu.] mulieris immanitatem, quae honestatis immemor turpe antetulit lucrum, congruo supplicio plectendam annuntiavit.
65 Turpis est itaque [Cic. lib. III Offic., pag. 396, lin. 29: Numquam igitur est utile peccare, quia semper est turpe, etc.] omnis fraus. Denique etiam in rebus vilibus exsecrabilis est staterae fallacia, et fraudulenta mensura. Si in foro rerum venalium, in usu commerciorum fraus plectitur, potestne irreprehensibilis videri inter officia virtutum? Clamabat Salomon: Pondus magnum et exiguum, et mensurae duplices immundae sunt [Omnes edit., apud Deum; omnes mss., coram Domino: nonnulli, coram Deo.] coram Domino [Prov. 20, 10]. Supra quoque ait: Statera adultera, abominatio est Domino, pondus autem aequum acceptabile est illi [Prov. 11, 1].
Ambrosius HOME

bnf1732.156 csg97.245

Ambrosius, De Officiis, 3, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik