monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De Officiis, 3, VII. <<<     >>> IX.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT VIII.

53 Quando maiores nostri servitio exire potuissent, nisi id non solum turpe, sed etiam inutile credidissent regi servire Aegyptiorum [Exod. 12, 34 et seq.]?
54 Iesus quoque et Caleb missi ad explorandam terram, uberem quidem terram, sed a ferocissimis inhabitari gentibus nuntiaverunt. Terrore belli populus infractus, recusabat terrae eius possessionem [Num. 13, 28 et seq.]. Suadebant missi exploratores Iesus et Caleb terram esse utilem: indecorum putabant cedere nationibus: lapidari potius eligebant, quod minabatur populus, quam decedere de honestate. Dissuadebant alii; [Mss. aliquot, plebes reclamabant dicentes.] plebs reclamabat, dicens adversus diras et asperas gentes bellum fore, cadendum sibi in praelio, mulieres suas et pueros direptioni futuros.
55 Exarsit Domini indignatio, ut omnes vellet perdere: sed rogante Moyse, temperavit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii iudicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusaverant, propter incredulitatis suae pretium non pervenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmuraverant, vel sexu, vel aetate veniabiles, caperent eius terrae promissam haereditatem. Denique quicumque erant a vigesimo anno et supra in deserto, eorum membra ceciderunt, sed aliorum dilata est poena. Qui autem ascenderunt cum Iesu, et dissuadendum putaverunt, [Edit. cum uno vel altero mss., plaga mala statim, etc.] plaga magna statim mortui sunt: Iesus vero et Caleb cum innoxia aetate vel sexu in terram promissionis intraverunt [Num. 14, 6 et seq.].
56 Pars igitur melior gloriam saluti praetulit, deterior salutem honestati. Divina autem sententia eos probavit, qui honesta utilibus praestare arbitrabantur: eos vero condemnavit, apud quos ea quae videbantur saluti potius quam honestati accommoda, praeponderabant.
Ambrosius HOME

bnf1732.155 csg97.243

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik