monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, De Officiis, 3, III. <<<     >>> V.

Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 3, CAPUT IV.

24 Hinc ergo [Ibid., pag. 391, lin. 1: Ex quo efficitur hominem naturae obedientem homini nocere non posse.] colligitur quod homo, qui secundum naturae formatus est directionem, ut obediat ei, nocere non possit alteri: quod si cui noceat, naturam violet: neque tantum esse commodi quod adipisci sese putet, quantum incommodi, quod ex eo sibi accidat. Quae enim poena gravior, quam interioris vulnus conscientiae? Quod severius iudicium, quam domesticum, quo unusquisque sibi est reus, seque ipse arguit quod iniuriam fratri indigne fecerit? Quod non mediocriter [Omnes edit. ac pauci mss., Scriptura condemnat; elegantius autem alii, Scriptura commendat. Hoc enim refertur ad domesticum iudicium conscientiae, de quo agitur.] Scriptura commendat dicens: Ex ore stultorum baculum contumeliae [Prov. 14, 3]. Stultitia igitur condemnatur, quia contumeliam facit. [Cic. lib. III Offic., pag. 391, lin. 1: Sin fugiendum id quidem censet, sed et multo illa peiora, mortem, paupertatem, etc.] Nonne hoc magis fugiendum, quam mors, quam dispendium, quam inopia, [Nonnulli mss., quam exsilium, debilitas, dolor.] quam exsilium, quam debilitatis dolor? Quis enim vitium corporis, aut patrimonii damnum non levius ducat vitio animi, et existimationis dispendio?
25 [Ibid., lin. 8: Ergo unum debet esse omnibus, etc.] Liquet igitur [Mss. aliquot et edit. omnes, id expetendum; alii non pauci, id exspectandum, reliqui tandem etiam multi, id spectandum; quod aliis praestare negabit nemo.] id spectandum et tenendum omnibus, quod eadem singulorum sit utilitas, quae sit universorum: nihilque iudicandum utile, nisi quod in commune prosit. Quomodo enim potest [Edit. omnes, at pauci nec non recentiores mss., uni prodesse quod inutile sit omnibus? Alii paulo plures, uni prodesse, quod omnibus noceat? Quidam etiam utrumque, . . . quod inutile est et omnibus nocet? Aptius vero Thuan. ut in contextu. Iterum autem ubi cunctae edit. cum uno aut altero codice iunioris manus, utilitas universorum; quod si una utilitas universorum, ad consulendum, etc., caeteri mss. omittunt quae resecuimus.] uni prodesse? Quod inutile sit omnibus, nocet. Mihi certe non videtur, qui inutilis est omnibus, sibi utilis esse posse. Etenim si una lex naturae omnibus, una utique utilitas universorum, ad consulendum utique omnibus naturae lege constringimur. Non est ergo eius qui consultum velit alteri secundum naturam, nocere ei adversus legem naturae.
26 Etenim si hi [Cic. lib. III Offic., pag. 393, lin. 26: Scite Chrysippus . . . qui stadia, inquit, currunt, etc.] qui in stadio currunt, ita feruntur praeceptis informari atque instrui, ut unusquisque celeritate non fraude contendat, cursuque, quantum potest, ad victoriam properet; supplantare autem alterum aut manu deiicere non ausit: quanto magis in hoc cursu vitae istius, sine fraude alterius et circumscriptione [Sic Amerb. cum longe plurimis veterrimisque mss. Era. autem et seq. edit. cum aliis, quaerenda nobis, etc.] gerenda nobis victoria est?
27 Quaerunt aliqui, [Cic. lib. III Offic., pag. 391, lin. 24: Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, etc. Item pag. 400, lin. 20: Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, etc.] si sapiens in naufragio positus insipienti naufrago tabulam extorquere possit, utrum debeat? Mihi quidem, etsi praestabilius communi videatur usui sapientem de naufragio quam insipientem evadere; tamen non videtur quod vir christianus, et iustus, et sapiens, quaerere sibi vitam aliena morte debeat: utpote qui etiam si latronem armatum incidat, [Cic. lib. II Offic., pag. 376, lin. 22: Si quid importetur nobis incommodi, propulsemus ulciscamurque, etc. Item pro Milone, Si vita nostra in aliquas insidias . . . omnis honesta ratio esset expediendae salutis. Confer cum hac Ambrosii doctrina quae super eodem argumento tradit Tertullianus in Apologet.; Cyprianus epist. ad Thebanos edit. Priorianae 56 et 57, ad Cornelium papam; synodus Ancyr. can. 22, de homicidio involuntario, et Basilius epist. ad Amphiloch. can. 11. Ex his enim facile intelliges Doctorem nostrum non in Ciceronis aliorumque licet honestiorum inter paganos, sed in eadem Christi schola, qua sancti illi patres edoctum esse.] ferientem referire non possit; ne dum salutem defendit, pietatem contaminet. De quo in Evangelii libris aperta et evidens sententia est: Reconde gladium tuum; omnis enim qui gladio percusserit gladio ferietur [Matth. 26, 52]. Quis latro detestabilior, quam persecutor qui venerat ut Christum occideret? Sed noluit se Christus persecutorum defendi vulnere, qui voluit suo vulnere omnes sanare.
28 Cur enim [Ibid., pag. 391, lin., 39: Modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans, etc.] te potiorem altero iudices, cum viri sit christiani praeferre sibi alterum, nihil sibi arrogare, nullum sibi honorem assumere, non vindicare meriti sui pretium? Deinde cur non tuum tolerare potius incommodum, quam alienum commodum diripere assuescas? Quid tam adversus naturam, quam non esse contentum eo quod habeas, aliena quaerere, ambire turpiter? Nam si honestas secundum naturam, omnia enim fecit Deus bona valde, turpitudo utique contraria est. Non potest ergo honestati convenire et turpitudini, cum haec inter se discreta naturae lege sint.
Ambrosius HOME

bnf1732.145 csg97.228

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik